Page images
PDF
EPUB

P. VERGILI MARONIS

AENEIDOS

LIBER PRIMUS.

Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
Carmen, el, egressus silvis, vicina coëgi

Ut quamvis avido parerent arva colono,

Gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis.

ARMA virumque cano, Trojae qui primus ab oris
Italiam, fato profugus, Laviniaque venit
Litora, multum ille et terris jactatus et alto
Vi superûm, saevae memorem Junonis ob iram,
Multa quoque et bello passus, dum conderet urbem
Inferretque deos Latio; genus unde Latinum
Albanique patres atque altae moenia Romae.

Musa, mihi causas memora, quo numine laeso,
Quidve dolens, regina deûm tot volvere casus
Insignem pietate virum, tot adire labores
Impulerit. Tantaene animis caelestibus irae?

Urbs antiqua fuit, Tyrii tenuere coloni,
Carthago, Italiam contra Tiberinaque longe
Ostia, dives opum studiisque asperrima belli;
Quam Juno fertur terris magis omnibus unam
Posthabita coluisse Samo: hic illius arma,
Hic currus fuit; hoc regnum dea gentibus esse,
Si qua fata sinant, jam tum tenditque fovetque.
Progeniem sed enim Trojano a sanguine duci

9

5

10

15

Audierat, Tyrias olim quae verteret arces;
Hinc populum late regem belloque superbum
Venturum excidio Libyae: sic volvere Parcas.
Id metuens veterisque memor Saturnia belli,
Prima quod ad Trojam pro caris gesserat Argis,
(Nec dum etiam causae irarum saevique dolores
Exciderant animo; manet alta mente repostum
Judicium Paridis spretaeque injuria formae,
Et genus invisum, et rapti Ganymedis honores :)
His accensa super, jactatos aequore toto
Troas, reliquias Danaùm atque immitis Achilli,
Arcebat longe Latio; multosque per annos
Errabant, acti fatis, maria omnia circum.
Tantae molis erat Romanam condere gentem.

Vix e conspectu Siculae telluris in altum
Vela dabant laeti, et spumas salis aere ruebant,
Quum Juno, aeternum servans sub pectore vulnus,
Haec secum: "Mene incepto desistere victam,
Nec posse Italia Teucrorum avertere regem?
Quippe vetor fatis! Pallasne exurere classem
Argivûm atque ipsos potuit submergere ponto
Unius ob noxam et furias Ajacis Oili?
Ipsa, Jovis rapidum jaculata e nubibus ignem,
Disjecitque rates evertitque aequora ventis ;
Illum exspirantem transfixo pectore flammas
Turbine corripuit, scopuloque infixit acuto.
Ast ego, quae divûm incedo regina, Jovisque
Et soror et conjunx, una cum gente tot annos
Bella gero.
Et quisquam numen Junonis adorat
Praeterea, aut supplex aris imponet honorem?"

Talia flammato secum dea corde volutans
Nimborum in patriam, loca feta furentibus Austris,
Aeoliam venit. Hic vasto rex Aeolus antro
Luctantes ventos tempestatesque sonoras

[blocks in formation]

Imperio premit, ac vinclis et carcere frenat.
Illi indignantes, magno cum murmure montis,

55

Circum claustra fremunt; celsa sedet Aeolus arce,

Sceptra tenens, mollitque animos et temperat iras.
Ni faciat, maria ac terras caelumque profundum
Quippe ferant rapidi secum verrantque per auras.
Sed pater omnipotens speluncis abdidit atris,
Hoc metuens, molemque et montes insuper altos
Imposuit, regemque dedit, qui foedere certo
Et premere et laxas sciret dare jussus habenas.
Ad quem tum Juno supplex his vocibus usa est:

60

"Aeole, namque tibi divûm pater atque hominum rex 65 Et mulcere dedit fluctus et tollere vento,

Gens inimica mihi Tyrrhenum navigat aequor,
Ilium in Italiam portans victosque Penates:
Incute vim ventis submersasque obrue puppes,
Aut age diversos et disjice corpora ponto.

70

Sunt mihi bis septem praestanti corpore Nymphae,
Quarum, quae forma pulcherrima Deïopea,
Connubio jungam stabili propriamque dicabo,
Omnes ut tecum meritis pro talibus annos
Exigat, et pulchra faciat te prole parentem."

75

Aeolus haec contra: "Tuus, o regina, quid optes, Explorare labor, mihi jussa capessere fas est. Tu mihi quodcumque hoc regni, tu sceptra Jovemque Concilias, tu das epulis accumbere divûm, Nimborumque facis tempestatumque potentem."

Haec ubi dicta, cavum conversa cuspide montem
Impulit in latus, ac venti, velut agmine facto,
Qua data porta, ruunt et terras turbine perflant.
Incubuere mari, totumque e sedibus imis

'80

Una Eurusque Notusque ruunt creberque procellis 85
Africus, et vastos volvunt ad litora fluctus.

Insequitur clamorque virûm stridorque rudentum.
Eripiunt subito nubes caelumque diemque
Teucrorum ex oculis; ponto nox incubat atra;
Intonuere poli, et crebris micat ignibus aether,
Praesentemque viris intentant omnia mortem.
Extemplo Aeneae solvuntur frigore membra;

90

Ingemit, et, duplices tendens ad sidera palmas,
Talia voce refert: "O terque quaterque beati,
Quis ante ora patrum Trojae sub moenibus altis
Contigit oppetere! O Danaûm fortissime gentis,
Tydide! mene Iliacis occumbere campis
Non potuisse, tuaque animam hanc effundere dextra,
Saevus ubi Aeacidae telo jacet Hector, ubi ingens
Sarpedon, ubi tot Simois correpta sub undis
Scuta virûm galeasque et fortia corpora volvit !"

95

100

Talia jactanti stridens Aquilone procella
Velum adversa ferit, fluctusque ad sidera tollit.
Franguntur remi; tum prora avertit, et undis
Dat latus; insequitur cumulo praeruptus aquae mons. 105
Hi summo in fluctu pendent, his unda dehiscens
Terram inter fluctus aperit; furit aestus arenis.
Tres Notus abreptas in saxa latentia torquet,
(Saxa vocant Itali, mediis quae in fluctibus, Aras;
Dorsum immane mari summo;) tres Eurus ab alto 110
In brevia et syrtes urget, miserabile visu,
Illiditque vadis atque aggere cingit arenae.
Unam, quae Lycios fidumque vehebat Oronten,
Ipsius ante oculos ingens a vertice pontus
In puppim ferit: excutitur pronusque magister
Volvitur in caput; ast illam ter fluctus ibidem
Torquet agens circum, et rapidus vorat aequore vortex;
Apparent rari nantes in gurgite vasto,

Arma virûm, tabulaeque, et Troïa gaza per undas.
Jam validam Ilionei navem, jam fortis Achatae,
Et qua vectus Abas, et qua grandaevus Aletes,
Vicit hiemps: laxis laterum compagibus omnes
Accipiunt inimicum imbrem, rimisque fatiscunt.

115

:120

Interea magno misceri murmure pontum, Emissamque hiemem sensit Neptunus et imis Stagna refusa vadis, graviter commotus; et alto Prospiciens, summa placidum caput extulit unda. Disjectam Aeneae toto videt aequore classem, Fluctibus oppressos Troas caelique ruina.

[blocks in formation]

Nec latuere doli fratrem Junonis et irae.

Eurum ad se Zephyrumque vocat, dehinc talia fatur : "Tantane vos generis tenuit fiducia vestri?

Jam caelum terramque meo sine numine, venti,
Miscere, et tantas audetis tollere moles?

130

Quos ego-! Sed motos praestat componere fluctus; 135
Post mihi non simili poena commissa luetis.
Maturate fugam, regique haec dicite vestro:
Non illi imperium pelagi saevumque tridentem,
Sed mihi sorte datum. Tenet ille immania saxa,
Vestras, Eure, domos: illa se jactet in aula
Aeolus, et clauso ventorum carcere regnet."

Sic ait, et dicto citius tumida aequora placat,
Collectasque fugat nubes solemque reducit.
Cymothoë simul et Triton annixus acuto
Detrudunt naves scopulo; levat ipse tridenti;
Et vastas aperit syrtes, et temperat aequor,
Atque rotis summas levibus perlabitur undas.
Ac veluti magno in populo quum saepe coorta est
Seditio, saevitque animis ignobile vulgus,

140

145

Jamque faces et saxa volant, furor arma ministrat; 150
Tum, pietate gravem ac meritis si forte virum quem
Conspexere, silent, arrectisque auribus adstant;
Ille regit dictis animos, et pectora mulcet:

Sic cunctus pelagi cecidit fragor, aequora postquam
Prospiciens genitor, caeloque invectus aperto,
Flectit equos, curruque volans dat lora secundo.

155

:160

Defessi Aeneadae quae proxima litora cursu Contendunt petere, et Libyae vertuntur ad oras. Est in secessu longo locus: insula portum Efficit objectu laterum, quibus omnis ab alto Frangitur inque sinus scindit sese unda reductos. Hinc atque hinc vastae rupes geminique minantur In caelum scopuli, quorum sub vertice late Aequora tuta silent; tum silvis scaena coruscis Desuper horrentique atrum nemus imminet umbra; 165 Fronte sub adversa scopulis pendentibus antrum, Intus aquae dulces vivoque sedilia saxo,

« PreviousContinue »