Page images
PDF
EPUB

Immensus, saniem eructans et frusta cruento
Per somnum commixta mero, nos, magna precati
Numina, sortitique vices, una undique circum
Fundimur, et telo lumen terebramus acuto,
Ingens, quod torva solum sub fronte latebat,
Argolici clipei aut Phoebeae lampadis instar,
Et tandem laeti sociorum ulciscimur umbras.
Sed fugite, o miseri, fugite, atque ab litore funem
Rumpite :

Nam, qualis quantusque cavo Polyphemus in antro
Lanigeras claudit pecudes atque ubera pressat,
Centum alii curva baec habitant ad litora vulgo
Infandi Cyclopes, et altis montibus errant.
Tertia jam Lunae se cornua lumine complent,
Quum vitam in silvis inter deserta ferarum

Lustra domosque traho, vastosque ab rupe Cyclopas
Prospicio, sonitumque pedum vocemque tremisco.
Victum infelicem, baccas lapidosaque corna,
Dant rami, et vulsis pascunt radicibus herbae.
Omnia collustrans, hanc primum ad litora classem
Conspexi venientem; huic me, quaecumque fuisset,
Addixi: satis est gentem effugisse nefandam.
Vos animam hanc potius quocumque absumite leto."

635

640

645

650

655

Vix ea fatus erat, summo quum monte videmus Ipsum inter pecudes vasta se mole moventem Pastorem Polyphemum, et litora nota petentem, Monstrum horrendum, informe, ingens, cui lumen

ademptum.

Trunca manu pinus regit et vestigia firmat;
Lanigerae comitantur oves; ea sola voluptas
Solamenque mali.

Postquam altos tetigit fluctus et ad aequora venit,
Luminis effossi fluidum lavit inde cruorem,

660

Dentibus infrendens gemitu, graditurque per aequor
Jam medium; necdum fluctus latera ardua tinxit. 665
Nos procul inde fugam trepidi celerare, recepto
Supplice sic merito, tacitique incidere funem ;
Verrimus et proni certantibus aequora remis.

Sensit, et ad sonitum vocis vestigia torsit.
Verum ubi nulla datur dextra affectare potestas,
Nec potis Ionios fluctus aequare sequendo,
Clamorem immensum tollit, quo pontus et omnes
Intremuere undae, penitusque exterrita tellus
Italiae, curvisque immugiit Aetna cavernis.
At genus e silvis Cyclopum et montibus altis
Excitum ruit ad portus, et litora complent.
Cernimus adstantes nequidquam lumine torvo
Aetnaeos fratres, caclo capita alta ferentes,
Concilium horrendum: quales quum vertice celso
Aëriae quercus aut coniferae cyparissi
Constiterunt, silva alta Jovis lucusve Dianac.
Praecipites metus acer agit quocumque rudentes
Excutere, et ventis intendere vela secundis ;

670

675

680

Contra jussa monent Heleni, Scylla atque Charybdis, Ni teneant cursus:- certum est dare lintea retro, 685 Inter utramque viam leti discrimine parvo.

Ecce autem Boreas angusta ab sede Pelori

Missus adest.

Vivo praetervehor ostia saxo

690

Pantagiae, Megarosque sinus, Thapsumque jacentem.
Talia monstrabat relegens errata retrorsus
Litora Achemenides, comes infelicis Ulixi.

695

Sicanio praetenta sinu jacet insula contra
Plemyrium undosum; nomen dixere priores
Ortygiam. Alpheum fama est huc Elidis amnem
Occultas egisse vias subter mare, qui nunc
Ore, Arethusa, tuo Siculis confunditur undis.
Jussi numina magna loci veneramur; et inde
Exsupero praepingue solum stagnantis Helori.
Hinc altas cautes projectaque saxa Pachyni
Radimus; et fatis numquam concessa moveri
Apparet Camarina procul, campique Geloi,
Immanisque Gela fluvii cognomine dicta.
Arduus inde Acragas ostentat maxima longe
Moenia, magnanimûm quondam generator equorum ;
Teque datis linquo ventis, palmosa Selinus,
Et vada dura lego saxis Lilybeïa caecis.

700

705

Hinc Drepani me portus et illaetabilis ora
Accipit. Hic, pelagi tot tempestatibus actus,
Heu genitorem, omnis curae casusque levamen,
Amitto Anchisen. Hic me, pater optime, fessum 710
Deseris, heu, tantis nequidquam erepte periclis!
Nec vates Helenus, quum multa horrenda moneret,
Hos mihi praedixit luctus, non dira Celaeno.
Hic labor extremus, longarum haec meta viarum.
Hinc me digressum vestris deus appulit oris.”

Sic pater Aeneas, intentis omnibus, unus Fata renarrabat divům, cursusque docebat. Conticuit tandem, factoque hic fine quievit.

715

P. VERGILI MARONIS

AENEIDOS

LIBER QUARTUS.

At regina, gravi jamdudum saucia cura, Vulnus alit venis, et caeco carpitur igni. Multa viri virtus animo, multusque recursat Gentis honos; haerent infixi pectore vultus Verbaque, nec placidam membris dat cura quietem. Postera Phoebea lustrabat lampade terras Humentemque Aurora polo dimoverat umbram, Quum sic unanimam alloquitur male sana sororem : Anna soror, quae me suspensam insomnia terrent? Quis novus hic nostris successit sedibus hospes ? Quem sese ore ferens! quam forti pectore et armis! Credo equidem, nec vana fides, genus esse deorum. Degeneres animos timor arguit. Heu, quibus ille Jactatus fatis! quae bella exhausta canebat! Si mihi non animo fixum immotumque sederet, Ne cui me vinclo vellem sociare jugali, Postquam primus amor deceptam morte fefellit, Si non pertaesum thalami taedaeque fuisset, Huic uni forsan potui succumbere culpae. Anna, fatebor enim, miseri post fata Sychaei Conjugis, et sparsos fraterna caede Penates, Solus hic inflexit sensus, animumque labantem Impulit. Agnosco veteris vestigia flammae. Sed mihi vel tellus optem prius ima dehiscat,

5

10

15

20

Vel pater omnipotens adigat me fulmine ad umbras, 25

Pallentes umbras Erebi noctemque profundam,
Ante, Pudor, quam te violo, aut tua jura resolvo.
Ille meos, primus qui me sibi junxit, amores
Abstulit: ille habeat secum servetque sepulchro."
Sic effata, sinum lacrimis implevit obortis.

Anna refert: "O luce magis dilecta sorori,
Solane perpetua maerens carpere juventa,
Nec dulces natos, Veneris nec praemia noris?
Id cinerem aut Manes credis curare sepultos?
Esto aegram nulli quondam flexere mariti,
Non Libyae, non ante Tyro; despectus Iarbas
Ductoresque alii, quos Africa terra, triumphis
Dives, alit: placitone etiam pugnabis amori?
Nec venit in mentem, quorum consederis arvis?
Hinc Gaetulae urbes, genus insuperabile bello,
Et Numidae infreni cingunt et inhospita Syrtis;
Hinc deserta siti regio, lateque furentes
Barcaei. Quid bella Tyro surgentia dicam,
Germanique minas?

Dis equidem auspicibus reor, et Junone secunda,
Hunc cursum Iliacas vento tenuisse carinas.

330

35

40

45

50%

Quam tu urbem, soror, hanc cernes, quae surgere regna
Conjugio tali! Teucrûm comitantibus armis,
Punica se quantis attollet gloria rebus!
Tu modo posce deos veniam, sacrisque litatis
Indulge hospitio, causasque innecte morandi,
Dum pelago desaevit hiemps et aquosus Orion,
Quassatacque rates, [dum non tractabile caelum.]”

His dictis incensum animum inflammavit amore,
Spemque dedit dubiae menti, solvitque pudorem.
Principio delubra adeunt, pacemque per aras
Exquirunt; mactant lectas de more bidentes
Legiferae Cereri, Phoeboque, patrique Lyaeo,
Junoni ante omnes, cui vincla jugalia curae.
Ipsa, tenens dextra pateram, pulcherrima Dido
Candentis vaccae media inter cornua fundit,
Aut ante ora deûm pingues spatiatur ad aras,

55

55

60

« PreviousContinue »