"Jupiter, hospitibus nam te dare jura loquuntur, Hunc laetum Tyriisque diem Trojaque profectis Esse velis, nostrosque hujus meminisse minores! Adsit laetitiae Bacchus dator, et bona Juno! Et vos, o, coetum, Tyrii, celebrate faventes!" Dixit, et in mensam laticum libavit honorem, Primaque, libato, summo tenus attigit ore; Tum Bitiae dedit increpitans; ille impiger hausit Spumanten. pateram, et pleno se proluit auro; Post alii proceres. Cithara crinitus Iopas
Personat aurata, docuit quem maximus Atlas. Hic canit errantem lunam solisque labores, Unde hominum genus et pecudes, unde imber et ignes, Arcturum pluviasque Hyadas geminosque Triones, Quid tantum oceano properent se tinguere soles Hiberni, vel quae tardis mora noctibus obstet. Ingeminant plausu Tyrii, Troesque sequuntur. Nec non et vario noctem sermone trahebat Infelix Dido, longumque bibebat amorem,
Multa super Priamo rogitans, super Hectore multa; 750 Nunc, quibus Aurorae venisset filius armis,
Nunc, quales Diomedis equi, nunc, quantus Achilles.
"Immo age, et a prima, dic, hospes, origine nobis Insidias" inquit "Danaùm, casusque tuorum, Erroresque tuos; nam te jam septima portat Omnibus errantem terris et fluctibus aestas."
Conticuere omnes, intentique ora tenebant. Inde toro pater Aeneas sic orsus ab alto: "Infandum, regina, jubes renovare dolorem. Trojanas ut opes et lamentabile regnum Eruerint Danai, quaeque ipse miserrima vidi, Et quorum pars magna fui, quis talia fando Myrmidonum Dolopumve aut duri miles Ulixi Temperet a lacrimis? et jam nox humida caelo Praecipitat, suadentque cadentia sidera somnos. Sed si tantus amor casus cognoscere nostros Et breviter Trojae supremum audire laborem, Quamquam animus meminisse horret luctuque refugit, Incipiam.
Fracti bello fatisque repulsi
Ductores Danaûm, tot jam labentibus annis, Instar montis equum divina Palladis arte Aedificant, sectaque intexunt abiete costas: Votum pro reditu simulant, ea fama vagatur. Huc delecta virûm sortiti corpora furtim Includunt caeco lateri, penitusque cavernas Ingentes uterumque armato milite complent.
Est in conspectu Tenedos, notissima fama Insula, dives opum, Priami dum regna manebant,
Nunc tantum sinus et statio male fida carinis: Huc se provecti deserto in litore condunt. Nos abiisse rati et vento petiisse Mycenas: Ergo omnis longo solvit se Teucria luctu. Panduntur portae; juvat ire et Dorica castra Desertosque videre locos litusque relictum.
'Hic Dolopum manus, hic saevus tendebat Achilles, Classibus hic locus, hic acie certare solebant.' Pars stupet innuptae donum exitiale Minervae, Et molem mirantur equi. Primusque Thymoetes Duci intra muros hortatur et arce locari, Sive dolo, seu jam Trojae sic fata ferebant. At Capys, et quorum melior sententia menti, Aut pelago Danaûm insidias suspectaque dona Praecipitare jubent, subjectisque urere flammis, Aut terebrare cavas uteri et tentare latebras. Scinditur incertum studia in contraria vulgus.
Primus ibi ante omnes, magna comitante caterva, 40 Laocoon ardens summa decurrit ab arce,
Et procul: "O miseri, quae tanta insania, cives? Creditis avectos hostes, aut ulla putatis
Dona carere dolis Danaûm? sic notus Ulixes? Aut hoc inclusi ligno occultantur Achivi, Aut haec in nostros fabricata est machina muros, Inspectura domos venturaque desuper urbi, Aut aliquis latet error. Equo ne credite, Teucri. Quidquid id est, timeo Danaos et dona ferentes." Sic fatus, validis ingentem viribus hastam In latus inque feri curvam compagibus alvum Contorsit. Stetit illa tremens, uteroque recusso Insonuere cavae gemitumque dedere cavernae; Et, si fata deûm, si mens non laeva fuisset, Impulerat ferro Argolicas foedare latebras, Trojaque nunc staret, Priamique arx alta maneres !
Ecce, manus juvenem interea post terga revinctum Pastores magno ad regem clamore trahebant Dardanidae, qui se ignotum venientibus ultro,
Hoc ipsum ut strueret Trojamque aperiret Achivis, 60 Obtulerat, fidens animi, atque in utrumque paratus, Seu versare dolos, seu certae occumbere morti. Undique visendi studio Trojana juventus Circumfusa ruit, certantque illudere capto. Accipe nunc Danaùm insidias, et crimine ab uno Disce omnes.
Namque ut conspectu in medio turbatus, inermis, Constitit atque oculis Phrygia agmina circumspexit, "Heu, quae nunc tellus," inquit, quae me aequora possunt
Accipere, aut quid jam misero mihi denique restat, 70 Cui neque apud Danaos usquam locus, et super ipsi Dardanidae infensi poenas cum sanguine poscunt?" Quo gemitu conversi animi, compressus et omnis Impetus. Hortamur fari, quo sanguine cretus, Quidve ferat; memoret, quae sit fiducia capto. [Ille haec, deposita tandem formidine, fatur:] "Cuncta equidem tibi, rex, fuerit quodcumque, fatebor Vera," inquit, "neque me Argolica de gente negabo: Hoc primum; nec, si miserum Fortuna Sinonem Finxit, vanum etiam mendacemque improba finget. 80 Fando aliquod si forte tuas pervenit ad aures Belidae nomen Palamedis et incluta fama Gloria, quem falsa sub proditione Pelasgi Insontem infando indicio, quia bella vetabat, Demisere neci, nunc cassum lumine lugent: Illi me comitem et consanguinitate propinquum Pauper in arma pater primis huc misit ab annis. Dum stabat regno incolumis regumque vigebat Conciliis, et nos aliquod nomenque decusque Gessimus. Invidia postquam pellacis Ulixi (Haud ignota loquor) superis concessit ab oris, Afflictus vitam in tenebris luctuque trahebam, Et casum insontis mecum indignabar amici. Nec tacui demens, et me, fors si qua tulisset, Si patrios umquam remeassem victor ad Argos, Promisi ultorem, et verbis odia aŝpera movi. Hinc mihi prima mali labes; hinc semper Ulixes
Criminibus terrere novis, hinc spargere voces In vulgum ambiguas, et quaerere conscius arma. Nec requievit enim, donec Calchante ministro — Sed quid ego haec autem nequidquam ingrata revolvo? Quidve moror, si omnes uno ordine habetis Achivos, Idque audire sat est? Jamdudum sumite poenas: Hoc Ithacus velit, et magno mercentur Atridae."
Tum vero ardemus scitari et quaerere causas, Ignari scelerum tantorum artisque Pelasgae. Prosequitur pavitans, et ficto pectore fatur:
"Saepe fugam Danai Troja cupiere relicta Moliri et longo fessi discedere bello;
Fecissentque utinam! Saepe illos aspera ponti
Interclusit hiemps, et terruit Auster euntes;
Praecipue, quum jam hic trabibus contextus acernis
Staret equus, toto sonuerunt aethere nimbi.
Suspensi Eurypylum scitantem oracula Phoebi
Mittimus; isque adytis haec tristia dicta reportat: 115 'Sanguine placastis ventos et virgine caesa, Quum primum Iliacas, Danai, venistis ad oras: Sanguine quaerendi reditus, animaque litandum Argolica.' Vulgi quae vox ut venit ad aures, Obstupuere animi, gelidusque per ima cucurrit Ossa tremor, cui fata parent, quem poscat Apollo. Hic Ithacus vatem magno Calchanta tumultu Protrahit in medios; quae sint ea numina divûm, Flagitat: et mihi jam multi crudele canebant Artificis scelus, et taciti ventura videbant. Bis quinos silet ille dies, tectusque recusat Prodere voce sua quemquam aut opponere morti; Vix tandem, magnis Ithaci clamoribus actus, Composito rumpit vocem, et me destinat arae. Assensere omnes, et, quae sibi quisque timebat, Unius in miseri exitium conversa tulere. Jamque dies infanda aderat: mihi sacra parari, Et salsae fruges, et circum tempora vittae. Eripui, fateor, leto me, et vincula rupi,
« PreviousContinue » |