Page images
PDF
EPUB

"Jupiter, hospitibus nam te dare jura loquuntur,
Hunc laetum Tyriisque diem Trojaque profectis
Esse velis, nostrosque hujus meminisse minores!
Adsit laetitiae Bacchus dator, et bona Juno!
Et vos, o, coetum, Tyrii, celebrate faventes!"
Dixit, et in mensam laticum libavit honorem,
Primaque, libato, summo tenus attigit ore;
Tum Bitiae dedit increpitans; ille impiger hausit
Spumanten. pateram, et pleno se proluit auro;
Post alii proceres. Cithara crinitus Iopas

Personat aurata, docuit quem maximus Atlas.
Hic canit errantem lunam solisque labores,
Unde hominum genus et pecudes, unde imber et ignes,
Arcturum pluviasque Hyadas geminosque Triones,
Quid tantum oceano properent se tinguere soles
Hiberni, vel quae tardis mora noctibus obstet.
Ingeminant plausu Tyrii, Troesque sequuntur.
Nec non et vario noctem sermone trahebat
Infelix Dido, longumque bibebat amorem,

735

740

745

Multa super Priamo rogitans, super Hectore multa; 750 Nunc, quibus Aurorae venisset filius armis,

Nunc, quales Diomedis equi, nunc, quantus Achilles.

"Immo age, et a prima, dic, hospes, origine nobis
Insidias" inquit "Danaùm, casusque tuorum,
Erroresque tuos; nam te jam septima portat
Omnibus errantem terris et fluctibus aestas."

755

P. VERGILI MARONIS

A EN EIDOS

LIBER SECUNDUS.

Conticuere omnes, intentique ora tenebant.
Inde toro pater Aeneas sic orsus ab alto:
"Infandum, regina, jubes renovare dolorem.
Trojanas ut opes et lamentabile regnum
Eruerint Danai, quaeque ipse miserrima vidi,
Et quorum pars magna fui, quis talia fando
Myrmidonum Dolopumve aut duri miles Ulixi
Temperet a lacrimis? et jam nox humida caelo
Praecipitat, suadentque cadentia sidera somnos.
Sed si tantus amor casus cognoscere nostros
Et breviter Trojae supremum audire laborem,
Quamquam animus meminisse horret luctuque refugit,
Incipiam.

Fracti bello fatisque repulsi

Ductores Danaûm, tot jam labentibus annis,
Instar montis equum divina Palladis arte
Aedificant, sectaque intexunt abiete costas:
Votum pro reditu simulant, ea fama vagatur.
Huc delecta virûm sortiti corpora furtim
Includunt caeco lateri, penitusque cavernas
Ingentes uterumque armato milite complent.

Est in conspectu Tenedos, notissima fama
Insula, dives opum, Priami dum regna manebant,

5

10

15

20

Nunc tantum sinus et statio male fida carinis:
Huc se provecti deserto in litore condunt.
Nos abiisse rati et vento petiisse Mycenas:
Ergo omnis longo solvit se Teucria luctu.
Panduntur portae; juvat ire et Dorica castra
Desertosque videre locos litusque relictum.

'Hic Dolopum manus, hic saevus tendebat Achilles,
Classibus hic locus, hic acie certare solebant.'
Pars stupet innuptae donum exitiale Minervae,
Et molem mirantur equi. Primusque Thymoetes
Duci intra muros hortatur et arce locari,
Sive dolo, seu jam Trojae sic fata ferebant.
At Capys, et quorum melior sententia menti,
Aut pelago Danaûm insidias suspectaque dona
Praecipitare jubent, subjectisque urere flammis,
Aut terebrare cavas uteri et tentare latebras.
Scinditur incertum studia in contraria vulgus.

25

30

35

Primus ibi ante omnes, magna comitante caterva, 40 Laocoon ardens summa decurrit ab arce,

Et procul: "O miseri, quae tanta insania, cives?
Creditis avectos hostes, aut ulla putatis

Dona carere dolis Danaûm? sic notus Ulixes?
Aut hoc inclusi ligno occultantur Achivi,
Aut haec in nostros fabricata est machina muros,
Inspectura domos venturaque desuper urbi,
Aut aliquis latet error. Equo ne credite, Teucri.
Quidquid id est, timeo Danaos et dona ferentes."
Sic fatus, validis ingentem viribus hastam
In latus inque feri curvam compagibus alvum
Contorsit. Stetit illa tremens, uteroque recusso
Insonuere cavae gemitumque dedere cavernae;
Et, si fata deûm, si mens non laeva fuisset,
Impulerat ferro Argolicas foedare latebras,
Trojaque nunc staret, Priamique arx alta maneres !

Ecce, manus juvenem interea post terga revinctum Pastores magno ad regem clamore trahebant Dardanidae, qui se ignotum venientibus ultro,

45

50

55

Hoc ipsum ut strueret Trojamque aperiret Achivis, 60
Obtulerat, fidens animi, atque in utrumque paratus,
Seu versare dolos, seu certae occumbere morti.
Undique visendi studio Trojana juventus
Circumfusa ruit, certantque illudere capto.
Accipe nunc Danaùm insidias, et crimine ab uno
Disce omnes.

Namque ut conspectu in medio turbatus, inermis,
Constitit atque oculis Phrygia agmina circumspexit,
"Heu, quae nunc tellus," inquit, quae me aequora
possunt

66

65

75

Accipere, aut quid jam misero mihi denique restat, 70
Cui neque apud Danaos usquam locus, et super ipsi
Dardanidae infensi poenas cum sanguine poscunt?"
Quo gemitu conversi animi, compressus et omnis
Impetus. Hortamur fari, quo sanguine cretus,
Quidve ferat; memoret, quae sit fiducia capto.
[Ille haec, deposita tandem formidine, fatur:]
"Cuncta equidem tibi, rex, fuerit quodcumque, fatebor
Vera," inquit, "neque me Argolica de gente negabo:
Hoc primum; nec, si miserum Fortuna Sinonem
Finxit, vanum etiam mendacemque improba finget. 80
Fando aliquod si forte tuas pervenit ad aures
Belidae nomen Palamedis et incluta fama
Gloria, quem falsa sub proditione Pelasgi
Insontem infando indicio, quia bella vetabat,
Demisere neci, nunc cassum lumine lugent:
Illi me comitem et consanguinitate propinquum
Pauper in arma pater primis huc misit ab annis.
Dum stabat regno incolumis regumque vigebat
Conciliis, et nos aliquod nomenque decusque
Gessimus. Invidia postquam pellacis Ulixi
(Haud ignota loquor) superis concessit ab oris,
Afflictus vitam in tenebris luctuque trahebam,
Et casum insontis mecum indignabar amici.
Nec tacui demens, et me, fors si qua tulisset,
Si patrios umquam remeassem victor ad Argos,
Promisi ultorem, et verbis odia aŝpera movi.
Hinc mihi prima mali labes; hinc semper Ulixes

85

90

95

Criminibus terrere novis, hinc spargere voces
In vulgum ambiguas, et quaerere conscius arma.
Nec requievit enim, donec Calchante ministro —
Sed quid ego haec autem nequidquam ingrata revolvo?
Quidve moror, si omnes uno ordine habetis Achivos,
Idque audire sat est? Jamdudum sumite poenas:
Hoc Ithacus velit, et magno mercentur Atridae."

Tum vero ardemus scitari et quaerere causas,
Ignari scelerum tantorum artisque Pelasgae.
Prosequitur pavitans, et ficto pectore fatur:

"Saepe fugam Danai Troja cupiere relicta Moliri et longo fessi discedere bello;

100

105

Fecissentque utinam! Saepe illos aspera ponti

Interclusit hiemps, et terruit Auster euntes;

110

Praecipue, quum jam hic trabibus contextus acernis

Staret equus, toto sonuerunt aethere nimbi.

Suspensi Eurypylum scitantem oracula Phoebi

120

Mittimus; isque adytis haec tristia dicta reportat: 115
'Sanguine placastis ventos et virgine caesa,
Quum primum Iliacas, Danai, venistis ad oras:
Sanguine quaerendi reditus, animaque litandum
Argolica.' Vulgi quae vox ut venit ad aures,
Obstupuere animi, gelidusque per ima cucurrit
Ossa tremor, cui fata parent, quem poscat Apollo.
Hic Ithacus vatem magno Calchanta tumultu
Protrahit in medios; quae sint ea numina divûm,
Flagitat: et mihi jam multi crudele canebant
Artificis scelus, et taciti ventura videbant.
Bis quinos silet ille dies, tectusque recusat
Prodere voce sua quemquam aut opponere morti;
Vix tandem, magnis Ithaci clamoribus actus,
Composito rumpit vocem, et me destinat arae.
Assensere omnes, et, quae sibi quisque timebat,
Unius in miseri exitium conversa tulere.
Jamque dies infanda aderat: mihi sacra parari,
Et salsae fruges, et circum tempora vittae.
Eripui, fateor, leto me, et vincula rupi,

3-Six Books.

125

130

« PreviousContinue »