Page images
PDF
EPUB

Concretam exemit labem, purumque relinquit
Aetherium sensum atque aurai simplicis ignem.
Has omnes, ubi mille rotam volvere per annos,
Lethaeum ad fluvium deus evocat agmine magno,
Scilicet immemores supera ut convexa revisant, 750
Rursus et incipiant in corpora velle reverti.”

Dixerat Anchises, natumque unaque Sibyllam
Conventus trahit in medios turbamque sonantem,
Et tumulum capit, unde omnes longo ordine posset
Adversos legere, et venientum discere vultus.

755

“Nunc age, Dardaniam prolem quae deinde sequatur Gloria, qui maneant Itala de gente nepotes, Illustres animas nostrumque in nomen ituras, Expediam dictis, et te tua fata docebo. Ille, vides, pura juvenis qui nititur hasta,

760 Proxima sorte tenet lucis loca, primus ad auras Aetherias Italo commixtus sanguine surget, Silvius, Albanum nomen, tua postuma proles: Quem tibi longaevo serum Lavinia conjunx Educet silvis regem regumque parentem:

765 Unde genus Longa nostrum dominabitur Alba. Proximus ille Procas, Trojanae gloria gentis, Et Capys, et Numitor, et qui te nomine reddet Silvius Aeneas, pariter pietate vel armis Egregius, si umquam regnandam acceperit Albam. 770 Qui juvenes! Quantas ostentant, aspice, vires ! Atque umbrata gerunt civili tempora quercu. Hi tibi Nomentum et Gabios urbemque Fidenam, Hi Collatinas imponent montibus arces, Pometios Castrumque Inui Bolamque Coramque: 775 Haec tum nomina erunt, nunc sunt sine nomine terrae. Quin et avo comitem sese Mavortius addet Romulus, Assaraci quem sanguinis Ilia mater Educet. Tiden', ut geminae stant vertice cristae, Et pater ipse suo superùm jam signat honore?

780 En, hujus, nate, auspiciis illa incluta Roma Imperium terris, animos aequabit Olympo, Septemque una sibi muro circumdabit arces,

Felix prole virûm : qualis Berecyntia mater
Invehitur curru Phrygias turrita per urbes, 785
Laeta deûm partu, centum complexa nepotes,
Omnes caelicolas, omnes supera alta tenentes.
Huc geminas nunc flecte acies, hanc aspice gentem
Romanosque tuos. Hic Caesar et omnis Iuli
Progenies, magnum caeli ventura sub axem. 790
Hic vir, hic est, tibi quem promitti saepius audis,
Augustus Caesar, Divi genus, aurea condet
Saecula qui rursus Latio, regnata per arva
Saturno quondam, super et Garamantas et Indos
Proferet imperium; (jacet extra sidera tellus, 795
Extra anni solisque vias, ubi caelifer Atlas
Axem humero torquet stellis ardentibus aptum.)
Hujus in adventum jam nunc et Caspia regna
Responsis horrent divûm et Maeotia tellus,
Et septemgemini turbant trepida ostia Nili. 800
Nec vero Alcides tantum telluris obivit,
Fixerit aeripedem cervam licet, aut Erymanthi
Pacarit nemora, et Lernam tremefecerit arcu ;
Nec, qui pampineis victor juga flectit habenis,
Liber, agens celso Nysae de vertice tigres.

805
Et dubitamus adhuc virtutem extendere factis,
Aut metus Ausonia prohibet consistere terra ?
Quis procul ille autem ramis insignis olivae,
Sacra ferens ? Nosco crines incanaque menta
Regis Romani, primam qui legibus urbem

810 Fundabit, Curibus parvis et paupere terra Missus in imperium magnum. Cui deinde subibit, Otia qui rumpet patriae residesque movebit Tullus in arma viros et jam desueta triumphis Agmina. Quem juxta sequitur jactantior Ancus, 815 Nunc quoque jam nimium gaudens popularibus auris. Vis et Tarquinios reges, animamque superbam Ultoris Bruti, fascesque videre receptos? Consulis imperium hic primus saevasque secures Accipiet, natosque pater nova bella moventes 820 Ad poenam pulchra pro libertate vocabit, Infelix! Utcumque ferent ea facta minores, Vincet amor patriae laudumque immensa cupido.

Quin Decios Drusosque procul saevumque securi
Aspice Torquatum et referentem signa Camillum. 825
Illae autem, paribus quas fulgere cernis in armis,
Concordes animae nunc et dum nocte premuntur,
Heu quantum inter se bellum, si lumina vitae
Attigerint, quantas acies stragemque ciebunt,
Aggeribus socer Alpinis atque arce Monoeci 830
Descendens, gener adversis instructus Eois !
Ne, pueri, ne tanta animis assuescite bella,
Neu patriae validas in viscera vertite vires;
Tuque prior, tu parce, genus qui ducis Olympo;
Projice tela manu, sanguis meus ! –

835
Ille triumphata Capitolia ad alta Corintho
Victor aget currum, caesis insignis Achivis.
Eruet ille Argos Agamemnoniasque Mycenas,
Ipsumque Aeaciden, genus armipotentis Achilli,
Ultus avos Trojae, templa et temerata Minervae. 840
Quis te, magne Cato, tacitum, aut te, Cosse, relinquat?
Quis Gracchi genus, aut geminos, duo fulmina belli,
Scipiadas, cladem Libyae, parvoque potentem
Fabricium, vel te sulco, Serrane, serentem ?
Quo fessum rapitis, Fabii ? Tu Maximus ille es, 845
Unus qui nobis cunctando restituis rem.
Excudent alii spirantia mollius aera,
Credo equidem, vivos ducent de marmore vultus,
Orabunt causas melius, caelique meatus
Describent radio et surgentia sidera dicent: 850
Tu regere imperio populos, Romane, memento;
Hae tibi erunt artes; pacique imponere morem,
Parcere subjectis, et debellare superbos.”

Sic pater Anchises, atque haec mirantibus addit: "Aspice, ut insignis spoliis Marcellus opimis 855 Ingreditur, victorque viros supereminet omnes ! Hic rem Romanam, magno turbante tumultu, Sistet, eques sternet Poenos Gallumque rebellem, Tertiaque arma patri suspendet capta Quirino." Atque hic Aeneas (una namque ire videbat

860 Egregium forma juvenem et fulgentibus armis, Sed frons laeta parum, et dejecto lumina vultu):

“Quis, pater, ille, virum qui sic comitatur euntem?
Filius, anne aliquis magna de stirpe nepotum ?
Qui strepitus circa comitum ! quantum instar in ipso! 865
Sed nox atra caput tristi circumvolat umbra."
Tum pater Anchises, lacrimis ingressus obortis :
“O gnate, ingentem luctum ne quaere tuorum.
Ostendent terris hunc tantum fata, neque ultra
Esse sinent. Nimium vobis Romana propago

870
Visa potens, superi, propria haec si dona fuissent.
Quantos ille virûm magnam Mavortis ad urbem
Campus aget gemitus! vel quae, Tiberine, videbis
Funera, quum tumulum praeterlabere recentem!
Nec puer Iliaca quisquam de gente Latinos

875 In tantum spe tollet avos, nec Romula quondam Ullo se tantum tellus jactabit alumno. Heu pietas, heu prisca fides, invictaque bello Dexteral non illi se quisquam impune tulisset Obvius armato, seu quum pedes iret in hostem, 880 Seu spumantis equi foderet calcaribus armos. Heu, miserande puer! si qua fata aspera rumpas, Tu Marcellus eris. Manibus date lilia plenis; Purpureos spargam flores, animamque nepotis His saltem accumulem donis, et fungar inani 885 Munere." — Sic tota passim regione vagantur Aëris in campis latis, atque omnia lustrant. Quae postquam Anchises natum per singula duxit, Incenditque animum famae venientis amore, Exin bella viro memorat, quae deinde gerenda, 890 Laurentesque docet populos urbemque Latini, Et quo quemque modo fugiatque feratque laborem.

Sunt geminae Somni portae ; quarum altera fertur Cornea, qua veris facilis datur exitus Umbris; Altera candenti perfecta nitens elephanto,

895 Sed falsa ad caelum mittunt insomnia Manes. His ubi tum natum Anchises unaque Sibyllam Prosequitur dictis, portaque emittit eburna ; llle viam secat ad naves sociosque revisit, Tum se ad Caietae recto fert litore portum. [Anchora de prora jacitur; stant litore puppes.]

900 ABBREVIATIONS.

B.,

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

cf., (confer,) — compare. V. or Virg., — Virgil. diff., — difference.

Verg., — Vergilius. e conj., (e conjectura,) from conjecture.

Commentators. c. g., (exempli gratia,) - for A., Anthon. example.

Bryce. etc., (et caetera,), and the rest, C., Conington. and so forth.

Forb., Forbiger. Gr.,-Grammar or Grammars.

F. or Fr., Frieze. i. e., (id est,) - that is.

Gossrau. in fin., (in fine,) - at the end.

Hen., Henry. 1. q., (idem.quod,)-the same as.

Heyne. lit., literally.

J., Jahn. MS., MSS.,- script, manu

L.,

Ladewig. scripts.

R.,

Ribbeck. n., - note.

Ru.,

Ruacus. p., pp., (pagina, paginae,) —

S.,

Schmitz. page, pages.

Servius. pl. or plur., - plural.

Wagner. pr., - pronounced. Prol. or Proleg.,-Prolegomena.

Grammars. q. V., (quod videas, )—which see. 8C., (scilicet, ) --understand, sup- A.or A.&G., Allen & Greenough's. ply.

A. & S., Andrews and Stoddard's. sing., — singular.

B., Bullions and Morris's. 89. (sing.). sqq. (pl.), (se- G., Gildersleeve's.

quens, sequentes), and the H., Harkness's. following.

M., Madvig's. tr.,- translates or translate.

Zumpt's.
Con.,

- Conington's Metrical Version.
Hand. Tursel., Hand's Tursellinus.
Lex., · Andrews's Freund's Lexicon.

Serv.,

W.,

[ocr errors]
[ocr errors]

.

*

The usual abbreviations of the names of cases, moods, tenses, voices, etc., are employed.

138

« PreviousContinue »