Page images
PDF
EPUB

555

Vis ut nulla virûm, non ipsi exscindere bello
Caelicolae valeant. Stat ferrea turris ad auras,
Tisiphoneque sedens, palla succincta cruenta,
Vestibulum exsomnis servat noctesque diesque.
Hinc exaudiri gemitus et saeva sonare
Verbera, tum stridor ferri tractaeque catenae.
Constitit Aeneas, strepitumque exterritus hausit.
"Quae scelerum facies? o virgo, effare; quibusve 560
Urgentur poenis? qui tantus clangor ad aures?"
Tum vates sic orsa loqui: "Dux inclute Teucrûm,
Nulli fas casto sceleratum insistere limen;
Sed me quum lucis Hecate praefecit Avernis,
Ipsa deûm poenas docuit perque omnia duxit.
Gnosius haec Rhadamanthus habet, durissima regna,
Castigatque auditque dolos, subigitque fateri,
Quae quis apud superos, furto laetatus inani,
Distulit in seram commissa piacula mortem.
Continuo sontes ultrix accincta flagello
Tisiphone quatit insultans, torvosque sinistra
Intentans angues, vocat agmina saeva sororum."
(Tum demum horrisono stridentes cardine sacrae
Panduntur portae.) "Cernis, custodia qualis
Vestibulo sedeat? facies quae limina servet?
Quinquaginta atris immanis hiatibus Hydra
Saevior intus habet sedem.

Tum Tartarus ipse

Bis patet in praeceps tantum tenditque sub umbras,
Quantus ad aetherium caeli suspectus Olympum.
Hic genus antiquum Terrae, Titania pubes,
Fulmine dejecti fundo volvuntur in imo.
Hic et Aloidas geminos immania vidi

Corpora, qui manibus magnum rescindere caelum
Aggressi, superisque Jovem detrudere regnis.
Vidi et crudeles dantem Salmonea poenas,
Dum flammam Jovis et sonitus imitatur Olympi.
Quattuor hic invectus equis et lampada quassans
Per Graiûm populos mediaeque per Elidis urbem
Ibat ovans, divûmque sibi poscebat honorem,
Demens! qui nimbos et non imitabile fulmen
Aere et cornipedum pulsu simularet equorum.

9-Six Books.

565

570

575

580

585

590

At pater omnipotens densa inter nubila telum
Contorsit, non ille faces nec fumea tacdis
Lumina, praecipitemque immani turbine adegit.
Nec non et Tityon, Terrae omniparentis alumnum, 595
Cernere erat, per tota novem cui jugera corpus
Porrigitur, rostroque immanis vultur obunco
Immortale jecur tondens fecundaque poenis
Viscera rimaturque epulis, habitatque sub alto
Pectore, nec fibris requies datur ulla renatis.
Quid memorem Lapithas, Ixiona Pirithoumque?
Quos super atra silex jam jam lapsura cadentique
Imminet assimilis; lucent genialibus altis
Aurea fulcra toris, epulaeque ante ora paratae
Regifico luxu; Furiarum maxima juxta

600

605

Accubat, et manibus prohibet contingere mensas,
Exsurgitque facem attollens, atque intonat ore.
Hic, quibus invisi fratres, dum vita manebat,
Pulsatusve parens, et fraus innexa clienti,
Aut qui divitiis soli incubuere repertis,

610

Nec partem posuere suis: quae maxima turba est:

Quique ob adulterium caesi, quique arma secuti

Impia, nec veriti dominorum fallere dextras,

Inclusi poenam exspectant. Ne quaere doceri,

614

Quam poenam, aut quae forma viros fortunave mersit.
Saxum ingens volvunt alii, radiisque rotarum
Districti pendent; sedet, aeternumque sedebit,
Infelix Theseus; Phlegyasque miserrimus omnes
Admonet et magna testatur voce per umbras:
'Discite justitiam moniti, et non temnere divos.'
Vendidit hic auro patriam dominumque potentem
Imposuit, fixit leges pretio atque refixit;

616

620

Hic thalamum invasit natae vetitosque hymenaeos; Ausi omnes immane nefas ausoque potiti.

Non, mihi si linguae centum sint oraque centum, 625 Ferrea vox, omnes scelerum comprendere formas, Omnia poenarum percurrere nomina possim."

Haec ubi dicta dedit Phoebi longaeva sacerdos,

"Sed jam age, carpe viam et susceptum perfice munus!

630

Acceleremus!" ait. "Cyclopum educta caminis
Moenia conspicio atque adverso fornice portas,
Haec ubi nos praccepta jubent deponere dona."
Dixerat, et pariter gressi per opaca viarum
Corripiunt spatium medium, foribusque propinquant.
Occupat Aeneas aditum, corpusque recenti
Spargit aqua, ramumque adverso in limine figit.

His demum exactis, perfecto munere divae,
Devenere locos laetos et amoena vireta
Fortunatorum nemorum sedesque beatas.
Largior hic campos aether et lumine vestit
Purpureo, solemque suum, sua sidera norunt.
Pars in gramineis exercent membra palaestris,
Contendunt ludo et fulva luctantur arena;
Pars pedibus plaudunt choreas et carmina dicunt.
Nec non Threïcius longa cum veste sacerdos
Obloquitur numeris septem discrimina vocum,
Jamque eadem digitis, jam pectine pulsat eburno.
Hic genus antiquum Teucri, pulcherrima proles,
Magnanimi heroes, nati melioribus annis,

635

640

645

Ilusque Assaracusque et Trojae Dardanus auctor. 650
Arma procul currusque virûm miratur inanes;
Stant terra defixae hastae, passimque soluti

Per campum pascuntur equi; quae gratia curruum
Armorumque fuit vivis, quae cura nitentes
Pascere equos, eadem sequitur tellure repostos.
Conspicit, ecce, alios dextra laevaque per herbam
Vescentes laetumque choro Paeana canentes
Inter odoratum lauri nemus, unde superne
Plurimus Eridani per silvam volvitur amnis.
Hic manus, ob patriam pugnando vulnera passi,
Quique sacerdotes casti, dum vita manebat,
Quique pii vates et Phoebo digna locuti,
Inventas aut qui vitam excoluere per artes,
Quique sui memores alios fecere merendo:
Omnibus his nivea cinguntur tempora vitta.
Quos circumfusos sic est affata Sibylla,

655

660

665

Musaeum ante omnes: (medium nam plurima turba

Hunc habet, atque humeris exstantem suspicit altis :)

Dicite, felices animae, tuque, optime vates,

Quae regio Anchisen, quis habet locus? illius ergo 670
Venimus et magnos Erebi tranavimus amnes."
Atque huic responsum paucis ita reddidit heros:
"Nulli certa domus; lucis habitamus opacis,
Riparumque toros et prata recentia rivis
Incolimus. Sed vos, si fert ita corde voluntas,
Hoc superate jugum; et facili jam tramite sistam."
Dixit, et ante tulit gressum, camposque nitentes
Desuper ostentat; dehinc summa cacumina linquunt.

675

At pater Anchises penitus convalle virenti Inclusas animas superumque ad lumen ituras Lustrabat studio recolens, omnemque suorum Forte recensebat numerum carosque nepotes, Fataque fortunasque virûm moresque manusque. Isque ubi tendentem adversum per gramina vidit Aenean, alacris palmas utrasque tetendit,

680

685

Effusaeque genis lacrimae, et vox excidit ore:
"Venisti tandem, tuaque exspectata parenti
Vicit iter durum pietas? datur ora tueri,
Nate, tua, et notas audire et reddere voces?
Sic equidem ducebam animo rebarque futurum,
Tempora dinumerans, nec me mea cura fefellit.
Quas ego te terras et quanta per aequora vectum
Accipio! quantis jactatum, nate, periclis!
Quam metui, ne quid Libyae tibi regna nocerent!"
Ille autem: "Tua me, genitor, tua tristis imago,
Saepius occurrens, haec limina tendere adegit.
Stant sale Tyrrheno classes. Da jungere dextram,
Da, genitor, teque amplexu ne subtrahe nostro."
Sic memorans largo fletu simul ora rigabat.

690

695

Ter conatus ibi collo dare brachia circum;
Ter frustra comprensa manus effugit imago,

700

[Par levibus ventis volucrique simillima somno.]

Interea videt Aeneas in valle reducta Seclusum nemus et virgulta sonantia silvae,

Lethaeumque, domos placidas qui praenatat, amnem. 705 Hunc circum innumerae gentes populique volabant;

Ac velut in pratis ubi apes aestate serena
Floribus insidunt variis et candida circum
Lilia funduntur, strepit omnis murmure campus.
Horrescit visu subito causasque requirit
Inscius Aeneas, quae sint ea flumina porro,
Quive viri tanto complerint agmine ripas.

Tum pater Anchises: "Animae, quibus altera fato
Corpora debentur, Lethaei ad fluminis undam
Securos latices et longa oblivia potant.

710

715

[Has equidem memorare tibi atque ostendere coram,] Jampridem hanc prolem cupio enumerare meorum, Quo magis Italia mecum laetere reperta."—

720

“O pater, anne aliquas ad caelum hinc ire putandum est Sublimes animas, iterumque ad tarda reverti Corpora? Quae lucis miseris tam dira cupido?""Dicam equidem, nec te suspensum, nate, tenebo," Suscipit Anchises, atque ordine singula pandit.

[ocr errors]

725

Principio caelum ac terras camposque liquentes, Lucentemque globum lunae, Titaniaque astra, Spiritus intus alit, totamque infusa per artus Mens agitat molem et magno se corpore miscet. Inde hominum pecudumque genus vitaeque volantum, Et quae marmoreo fert monstra sub aequore pontus. Igneus est ollis vigor et caelestis origo

730

Seminibus, quantum non corpora noxia tardant
Terrenique hebetant artus moribundaque membra.
Hinc metuunt cupiuntque, dolent gaudentque, neque

auras

Dispiciunt clausae tenebris et carcere caeco.
Quin et supremo quum lumine vita reliquit,

Non tamen omne malum miseris nec funditus omnes

735

Corporeae excedunt pestes, penitusque necesse est
Multa diu concreta modis inolescere miris.
Ergo exercentur poenis, veterumque malorum
Supplicia expendunt. Aliae panduntur inanes
Suspensae ad ventos, aliis sub gurgite vasto
Infectum eluitur scelus, aut exuritur igni.

740

Quisque suos patimur Manes: exinde per amplum

Mittimur Elysium, et pauci laeta arva tenemus;
Donec longa dies, perfecto temporis orbe,

745

« PreviousContinue »