Page images
PDF
EPUB

Quod te per caeli jucundum lumen et auras,
Per genitorem oro, per spessurgentis Iuli,
Eripe me his, invicte, malis : aut tu mihi terram 365
Injice, (namque potes,) portusque require Velinos;
Aut tu, si qua via est, si quam tibi diva creatrix
Ostendit, (neque enim, credo, sine numine divům
Flumina tanta paras Stygiamque innare paludem,)
Da dextram misero, et tecum me tolle per undas, 370
Sedibus ut saltem placidis in morte quiescam.”
Talia fatus erat, coepit quum talia vates :
“Unde haec, o Palinure, tibi tam dira cupido?
Tu Stygias inhumatus aquas amnemque severum
Eumenidum aspicies, ripamve injussus adibis ? 375
Desine fata deûm fecti sperare precando.
Sed cape dicta memor, duri solatia casus.
Nam tua finitimi, longe lateque per urbes,
Prodigiis acti caelestibus, ossa piabunt,
Et statuent tumulum, et tumulo sollemnia mittent, 380
Aeternumque locus Palinuri nomen habebit.”
His dictis curae emotae, pulsusque parumper
Corde dolor tristi; gaudet cognomine terrae.

[ocr errors]

Ergo iter inceptum peragunt, fluvioque propinquant. Navita quos jam inde ut Stygia prospexit ab unda 385 Per tacitum nemus ire pedemque advertere ripae, Sic prior aggreditur dictis, atque increpat ultro:

Quisquis es, armatus qui nostra ad flumina tendis, Fare age, quid venias, jam istinc, et comprime gressum. Umbrarum hic locus est, Somni Noctisque soporae : 390 Corpora viva nefas Stygia vectare carina. Nec vero Alciden me sum laetatus euntem Accepisse lacu, nec Thesea Pirithoumque, Dis quamquam geniti atque invicti viribus essent. Tartareum ille manu custodem in vincla petivit, 395 Ipsius a solio regis, traxitque trementem ; Hi dominam Ditis thalamo deducere adorti.” Quae contra breviter fata est Amphrysia vates : “Nullae hic insidiae tales, (absiste moveri,) Nec vim tela ferunt; licet ingens janitor antro

400.

Aeternum latrans exsangues terreat umbras,
Casta licet patrui servet Proserpina limen.
Troïus Aeneas, pietate insignis et armis,
Ad genitorem imas Erebi descendit ad umbras.
Si te nulla movet tantae pietatis imago,

405 At ramum hunc” (aperit ramum, qui veste latebat)

Agnoscas." Tumida ex ira tum corda residunt, Nec plura his. Ille admirans venerabile donum Fatalis virgae, longo post tempore visum, Caeruleam advertit puppim, ripaeque propinquat. 410 Inde alias animas, quae per juga longa sedebant, Deturbat, laxatque foros; simul accipit alveo Ingentem Aenean. Gemuit sub pondere cymba Sutilis, et multam accepit rimosa paludem. Tandem trans fluvium incolumes vatemque virumque 415 Informi limo glaucaque exponit in ulva.

420

Cerberus haec ingens latratu regna trifauci Personat, adverso recubans immanis in antro. Cui vates, horrere videns jam colla colubris, Melle soporatam et medicatis frugibus offam Objicit ; ille fame rabida tria guttura pandens Corripit objectam, atque immania terga resolvit Fusus humi, totoque ingens extenditur antro. Occupat Aeneas aditum custode sepulto, Evaditque celer ripam irremeabilis undae.

425

Continuo auditae voces, vagitus et ingens, Infantumque animae flentes, in limine primo, Quos dulcis vitae exsortes et ab ubere raptos Abstulit atra dies et funere mersit acerbo. Hos juxta falso damnati crimine mortis.

430 Nec vero hae sine sorte datae, sine judice, sedes : Quaesitor Minos urnam movet ; ille silentum Conciliumque vocat, vitasque et crimina discit.

Proxima deinde tenent maesti loca, qui sibi letum Insontes peperere manu, lucemque perosi

435 Projecere animas. Quam vellent aethere in alto Nunc et pauperiem et duros perferre labores!

Fas obstat, tristique palus inamabilis unda
Alligat, et novies Styx interfusa coërcet.

Necprocul hinc partem fusi monstrantur in omnem 440
Lugentes campi ; sic illos nomine dicunt.
Hic, quos durus amor crudeli tabe peredit,
Secreti celant calles, et myrtea circum
Silva tegit; curae non ipsa in morte relinquunt.
His Phaedram Procrimque locis, maestamque Eriphylen,
Crudelis nati monstrantem vulnera, cernit,

446 Evadnenque et Pasiphaën ; his Laodamia It comes, et juvenis quondam, nunc femina, Caeneus, Rursus et in veterem fato revoluta figuram.

Inter quas Phoenissa recens a vulnere Dido 450 Errabat silva in magna: quam Troïus heros Ut primum juxta stetit agnovitque per umbram Obscuram, qualem primo qui surgere mense Aut videt, aut vidisse putat per nabila lunam, Demisit lacrimas, dulcique affatus amore est: 455 “Infelix Dido, verus mihi nuntius ergo Venerat exstinctam, ferroque extrema secutam ? Funeris heu tibi causa fui ? Per sidera juro, Per superos, et si qua fides tellure sub ima est, Invitus, regina, tuo de litore cessi ;

460 Sed me jussa deûm, quae nunc has ire per umbras, Per loca senta situ cogunt noctemque profundam, Imperiis egere suis ; nec credere quivi Hunc tantum tibi me discessu ferre dolorem. Siste gradum, teque aspectu ne subtrahe nostro. 465 Quem fugis? extremum fato, quod te alloquor, hoc est.” Talibus Aeneas ardentem et torva tuentem Lenibat dictis animum, lacrimasque ciebat; Illa solo fixos oculos aversa tenebat, Nec magis incepto vultum sermone movetur, 470 Quam si dura silex aut stet Marpesia cautes. Tandem corripuit sese, atque inimica refugit In nemus umbriferum, conjunx ubi pristinus illi Respondet curis aequatque Sychaeus amorem. Ncc minus Aeneas, casu concussus iniquo,

475 Prosequitur lacrimans longe, et miseratur euntem.

Inde datum molitur iter. Jamque arva tenebant Ultima, quae bello clari secreta frequentant. Hic illi occurrit Tydeus, hic inclutus armis Parthenopaeus, et Adrasti pallentis imago, 480 Hic multum fleti ad superos belloque caduci Dardanidae, quos ille omnes longo ordine cernens Ingemuit, Glaucumque Medontaque Thersilochumque, Tres Antenoridas, Cererique sacrum Poly boeten, Idaeumque, etiam currus, etiam arma tenentem. 485 Circumstant animae dextra laevaque frequentes. Nec vidisse semel satis est; juvat usque morari, Et conferre gradum, et veniendi discere causas. At Danaûm proceres Agamemnoniaeque phalanges Ut videre virum fulgentiaque arma per umbras; 490 Ingenti trepidare metu: pars vertere terga, Ceu quondam petiere rates; pars tollere vocem Exiguam: inceptus clamor frustratur hiantes.

Atque hic Priamiden laniatum corpore toto Deiphobum videt, lacerum crudeliter ora,

495 Ora manusque ambas, populataque tempora raptis Auribus, et truncas inhonesto vulnere nares. Vix adeo agnovit pavitantem et dira tegentem Supplicia, et notis compellat vocibus ultro: "Deipbobe armipotens, genus alto a sanguine Teucri, 500 Quis tam crudeles optavit sumere poenas? Cui tantum de te licuit? Mihi fama suprema Nocte tulit fessum vasta te caede Pelasgûm Procubuisse super confusae stragis acervum. Tunc egomet tumulum Rboeteo litore inanem 505 Constitui, et magna Manes ter voce vocavi. Nomen et arma locum servant; te, amice, nequivi Conspicere et patria decedens ponere terra." Ad quae Priamides: “Nihil o tibi amice relictum; Omnia Deiphobo solvisti et funeris umbris.

510 Sed me fata mea et scelus exitiale Lacaenae His mersere malis; illa haec monumenta reliquit. Namque ut supremam falsa inter gaudia noctem Egerimus, nosti; et nimium meminisse necesse est.

Quum fatalis equus saltu super ardua venit 515
Pergama, et armatum peditem gravis attulit alvo,
Illa, chorum simulans, evantes orgia circum
Ducebat Phrygias; flammam media ipsa tenebat
Ingentem,.et summa Danaos ex arce vocabat.
Tum me confectum curis somnoque gravatum

520
Infelix habuit thalamus, pressitque jacentem
Dulcis et alta quies, placidaeque simillima morti.
Egregia interea conjunx arma omnia tectis
Amovet, et fidum capiti subduxerat ensem;
Intra tecta vocat Menelaum et limina pandit, 525
Scilicet id magnum sperans fore munus amanti,
Et famam exstingui veterum sic posse malorum.
Quid moror? Irrumpunt thalamo ; comes additur una
Hortator scelerum Aeolides. Di, talia Graiis
Instaurate, pio si poenas ore reposco!

530 Sed te qui vivum casus, age fare vicissim, Attulerint. Pelagine venis erroribus actus, An monitu divûm? an quae te Fortuna fatigat, Ut tristes sine sole domos, loca turbida, adires ?Hac vice sermonum roseis Aurora quadrigis

535 Jam medium aetherio cursu trajecerat axem ; Et fors omne datum traherent per talia tempus, Sed comes admonuit, breviterque affata Sibylla est: “Nox ruit, Aenea ; nos flendo ducimus horas ! Hic locus est, partes ubi se via findit in ambas: 540 Dextera quae Ditis magni sub moenia tendit, Hac iter Elysium nobis ; at laeva malorum Exercet poenas, et ad impia Tartara mittit.”' Deipbobus contra : “Ne saevi, magna sacerdos: Discedam, explebo numerum, reddarque tenebris. 545 I decus, i, nostrum / melioribus utere fatis !” Tantum effatus, et in verbo vestigia torsit.

Respicit Aeneas: subito et sub rupe sinistra Moenia lata videt, triplici circumdata muro, Quae rapidus flammis ambit torrentibus amnis, Tartareus Phlegethon, torquetque sonantia saxa. Porta adversa ingens, solidoque adamante columnae,

550

« PreviousContinue »