Extracts from Virgil: and from the Fasti of Ovid: with notes on the latter

Front Cover

From inside the book

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 29 - Verum ubi correptum manibus vinclisque tenebis, 405 tum variae eludent species atque ora ferarum. Fiet enim subito sus horridus atraque tigris squamosusque draco et fulva cervice leaena, aut acrem flammae sonitum dabit atque ita vinclis excidet, aut in aquas tenues dilapsus abibit. 410 sed quanto ille magis formas se vertet in omnes, tanto, nate, magis contende tenacia vincla, donec talis erit mutato corpore, qualem videris, incepto tegeret cum lumina somno.
Page 60 - Qualis spelunca subito commota columba, Cui domus et dulces latebroso in pumice nidi, Fertur in arva volans, plausumque exterrita pennis 215 Dat tecto ingentem, mox aere lapsa quieto Radit iter liquidum, celeres neque commovet alas : Sic Mnestheus, sic ipsa fuga secat ultima Pristis Aequora, sic illam fert impetus ipse volantem.
Page 81 - Latini, et quo quemque modo fugiatque feratque laborem. sunt geminae Somni portae, quarum altera fertur cornea, qua veris facilis datur exitus umbris, altera candenti perfecta nitens elephanto, sed falsa ad caelum mittunt insomnia Manes.
Page 17 - Sistat, et ingenti ramorum protegat umbra! Felix, qui potuit rerum cognoscere causas; Atque metus omnes et inexorabile fatum Subjecit pedibus, strepitumque Acherontis avari!
Page 73 - Quique sacerdotes casti, dum vita manebat, Quique pii vates et Phoebo digna locuti, Inventas aut qui vitam excoluere per artes, Quique sui memores alios fecere merendo ; Omnibus his nivea cinguntur tempora vitta.
Page 4 - At tibi prima, puer, nullo munuscula cultu errantes hederas passim cum baccare tellus mixtaque ridenti colocasia fundet acantho. 20 Ipsae lacte domum referent distenta capellae ubera, nec magnos metuent armenta leones. Ipsa tibi blandos fundent cunabula flores. Occidet et serpens, et fallax herba veneni occidet; Assyrium vulgo nascetur amomum. 25 At simul heroum laudes et facta parentis iam legere et quae sit poteris cognoscere virtus, molli paulatim flavescet campus arista, incultisque rubens pendebit...
Page 78 - Caesar et omnis luli progenies magnum caeli ventura sub axem. 790 hic vir, hic est, tibi quem promitti saepius audis, Augustus Caesar, divi genus, aurea condet saecula qui rursus Latio regnata per arva Saturno quondam...
Page 28 - Caicus, 370 et gemina auratus taurino cornua vultu Eridanus, quo non alius per pinguia culta in mare purpureum violentior effluit amnis. postquam est in thalami pendentia pumice tecta perventum et nati fletus cognovit...
Page 79 - Illae autem, paribus quas fulgere cernis in armis, Concordes animae nunc et dum nocte premuntur, heu quantum inter se bellum, si lumina vitae attigerint, quantas acies stragemque ciebunt ! aggeribus socer Alpinis atque arce Monoeci 830 descendens, gener adversis instructus Eo'is.
Page 2 - Fortunate senex, ergo tua rura manebunt ! Et tibi magna satis ; quamvis lapis omnia nudus Limosoque palus obducat pascua junco.

Bibliographic information