Page images
PDF
EPUB

Quid facient pauci contra tot millia fortes?
Quidve, quod in misero tempore restet, habent?
Sicut aper silvis longe Laurentibus actus
Fulmineo celeres dissipat ore canes ;

Mox tamen ipse perit: sic non moriuntur inulti,
Vulneraque alternâ dantque feruntque manu.
Una dies Fabios ad bellum miserat omnes :
Ad bellum missos perdidit una dies.
Ut tamen Herculeæ superessent semina gentis,
Credibile est ipsos consuluisse deos.
Nam puer impubes et adhuc non utilis armis
Unus de Fabiâ gente relictus erat;
Scilicet, ut posses olim tu, Maxime, nasci,
Cui res cunctando restituenda foret.

Origin of the Lupercalia; or Sacred Rites in Honour

of Pan.

DICITE, Pierides, sacrorum quæ

sit origo,

Attigerint Latias unde petita domos.
Pana deum pecoris veteres coluisse feruntur
Arcades. Arcadiis plurimus ille jugis.
Testis erit Pholoë, testes Stymphalides undæ,
Quique citis Ladon in mare currit aquis.
Pan erat armenti custos, Pan numen equarum :
Munus ob incolumes ille ferebat oves.
Transtulit Evander silvestria numina secum.
Hic, ubi nunc urbs est, tum locus urbis erat.
Inde deum colimus, devectaque sacra Pelasgis
Flamen ad hæc prisco more Dialis erat.
Cur igitur currant, et cur-sic currere mos est―
Nuda ferant positâ corpora veste, rogas ?

Ipse deus velox discurrere gaudet in altis
Montibus, et subitas concitat ille feras.
Ipse deus nudus nudos jubet ire ministros:
Nec satis ad cursum commoda vestis erat.
Ante Jovem genitum terras habuisse feruntur
Arcades, et Lunâ gens prior illa fuit.
Vita feris similis, nullos agitata per usus :
Artis adhuc expers et rude vulgus erat.
Pro domibus frondes nôrant, pro frugibus herbas :
Nectar erat palmis hausta duabus aqua.
Nullus anhelabat sub adunco vomere taurus:
Nulla sub imperio terra colentis erat:
Nullus adhuc erat usus equi, se quisque ferebat:
Ibat ovis lanâ corpus amicta suâ.

Sub Jove durabant, et corpora nuda gerebant,
Docta graves imbres et tolerare Notos.
Nunc quoque detecti referunt monumenta vetusti
Moris, et antiquas testificantur opes.

ADDE peregrinis causas, mea Musa, Latinas,
Inque suo noster pulvere currat equus.
Cornipedi Fauno cæsâ de more capellâ,
Venit ad exiguas turba vocata dapes ;
Dumque sacerdotes verubus transsuta salignis
Exta parant, medias sole tenente vias,
Romulus et frater, pastoralisque juventus,
Solibus et campo corpora nuda dabant.
Pastor ab excelso, Per devia rura juvencos,
Romule, prædones, eripe, dixit, agunt.
Longum erat armari. Diversis exit uterque
Partibus; accursu præda recepta Remi.

Ut rediit, verubus stridentia detrahit exta :
Atque ait, "Hæc certè non nisi victor edet."
Dicta facit, Fabiique simul. Venit irritus illuc
Romulus, et mensas ossaque nuda videt.
Risit, et indoluit Fabios potuisse Remumque
Vincere: Quinctilios non potuisse suos.
Fama manet facti. Posito velamine currunt :
Et memorem famam, quod bene cessit, habet.
Forsitan et quæras, cur sit locus ille Lupercal,
Quæve diem tali nomine causa notet.
Ilia Vestalis cœlestia semina partu
Ediderat, patruo regna tenente suo.
Is jubet auferri pueros et in amne necari.
Quid facis? ex istis Romulus alter erit.
Jussa recusantes peragunt lacrimosa ministri;
Flent tamen, et geminos in loca jussa ferunt.
Albula, quem Tibrin mersus Tiberinus in undâ
Reddidit, hibernis forte tumebat aquis.
Hic, ubi nunc. Fora sunt, lintres errare videres,
Quaque jacent valles, Maxime Circe, tuæ.
Hic ubi venerunt,—neque enim procedere possunt
Longius ex illis unus et alter, ait:

"At quam sunt similes! at quam formosus uterque ! Plus tamen ex illis iste vigoris habet.

Si genus arguitur vultu, ni fallit imago,
Nescio quem vobis suspicor esse deum.
At si quis vestræ deus esset originis auctor,
In tam præcipiti tempore ferret opem.
Ferret opem certè, si non ope mater egeret,
Quæ facta est uno mater et orba die.

Nata simul, moritura simul, simul ite sub undas
Corpora." Desierat; deposuitque sinu.

Vagierunt clamore pari: sentire putares.
Hi redeunt udis in sua tecta genis.
Sustinet impositos summâ cavus alveus undâ.
Heu quantum fati parva tabella tulit!
Alveus in limo silvis appulsus opacis,

Paullatim fluvio deficiente, sedet.

Venit ad expositos-mirum-lupa feta gemellos.
Quis credat pueris non nocuisse feram ?

Non nocuisse parum est: prodest quoque: quos lupa nutrit,

Perdere cognatæ sustinuere manus.

Constitit, et caudâ teneris blanditur alumnis,
Et fingit linguâ corpora bina suâ.

Marte satos scires; timor abfuit: ubera ducunt,
Nec sibi promissi lactis aluntur ope.
Illa loco nomen fecit; locus ipse Lupercis.
Magna dati nutrix præmia lactis habet.

Apotheosis of Romulus.

TUм pater armipotens, postquam nova monia vidit,
Multaque Romuleâ bella peracta manu;
"Jupiter," inquit, "habet Romana potentia vires;
Sanguinis officio non eget illa mei.

Redde patri natum : quamvis intercidit alter,
Pro se, proque Remo, qui mihi restat, erit.

Unus erit, quem tu tolles in cærula cœli ;
Tu mihi dixisti : sint rata dicta Jovis."
Jupiter annuerat; nutu tremefactus uterque
Est polus, et cœli pondera sensit Atlas.
Est locus antiqui Capreæ dixere paludem.
Forte tuis illic, Romule, jura dabas.

Sol fugit, et removent subeuntia nubila cœlum,
Et gravis effusis decidit imber aquis.
Hinc tonat, hinc missis abrumpitur ignibus æther.
Fit fuga rex patriis astra petebat equis.
Luctus erat, falsæque Patres in crimine cædis;
Hæsissetque animis forsitan illa fides:
Sed Proculus Longâ veniebat Julius Albâ,
Lunaque fulgebat, nec facis usus erat:
Quum subito motu nubes crepuere sinistræ.
Rettulit ille gradus, horrueruntque comæ.
Pulcher, et humano major, trabeâque decorus
Romulus in mediâ visus adesse viâ;
Et dixisse simul," Prohibe lugere Quirites :
Nec violent lacrimis numina nostra suis.
Tura ferant, placentque novum pia turba Quirinum,
Et patrias artes militiamque colant."
Jussit, et in tenues oculis evanuit auras;

Convocat hic populos, jussaque verba refert.
Templa deo fiunt. Collis quoque dictus ab illo.
Et referunt certi sacra paterna dies.

Festival of the Terminalia.

TERMINE, sive lapis, sive es defossus in agro
Stipes ab antiquis, sic quoque numen habes.
Te duo diversâ domini pro parte coronant,
Binaque serta tibi, binaque liba ferunt.
Ara fit huc ignem curto fert rustica testu
Sumptum de tepidis ipsa colona focis.
Ligna senex minuit, concisaque construit altè,
Et solidâ ramos figere pugnat humo.

« PreviousContinue »