Vergils Aeneide

Front Cover
B.G. Teubner, 1877
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 91 - Euryale, audendum dextra; nunc ipsa vocat res. 320 Hac iter est. Tu, ne qua manus se attollere nobis a tergo possit, custodi et consule longe; haec ego vasta dabo et lato te limite ducam.
Page 86 - Tros Anchisiade, facilis descensus Averno : noctes atque dies patet atri ianua Ditis ; sed revocare gradum superasque evadere ad auras, hoc opus, hie labor est.
Page 115 - ... suscipit Anchises atque ordine singula pandit. 'principio caelum ac terras camposque liquentes lucentemque globum Lunae Titaniaque astra Spiritus intus alit, totamque infusa per artus mens agitat molem, et magno se corpore miscet.
Page 36 - Hi Soractis habent arces Flaviniaque arva, Et Cimini cum monte lacum lucosque Capenos.
Page 94 - Ascanium fusis circum complectitur armis summaque per galeam delibans oscula fatur : " disce, puer, virtutem ex me verumque laborem, 435 fortunam ex aliis. nunc te mea dextera bello defensum dabit et magna inter praemia ducet : tu facito, mox cum matura adoleverit aetas, sis memor et te animo repetentem exempla tuorum et pater Aeneas et avunculus excitet Hector.
Page 97 - Quo sequar, aut quae nunc artus avolsaque membra 490 et funus lacerum tellus habet ? Hoc mihi de te, nate, refers ? Hoc sum terraque marique secuta ? Figite me, si qua est pietas, in me omnia tela conicite, o Rutuli, me primam absumite ferro: aut tu, magne pater divum, miserere tuoque 495 invisum hoc detrude caput sub Tartara telo, quando aliter nequeo crudelem abrumpere vitam.
Page 1 - ARMA virumque cano, Troiae qui primus ab oris Italiam, fato profugus, Laviniaque venit litora, multum ille et terris iactatus et alto vi superum saevae memorem lunonis ob iram ; multa quoque et bello passus, dum conderet urbem, 5 inferretque deos Latio, genus unde Latinum, Albanique patres, atque altae moenia Romae.
Page 20 - His ubi nequiquam dictis experta Latinum contra stare videt, penitusque in viscera lapsum serpentis furiale malum, totamque pererrat, 375 tum vero infelix, ingentibus excita monstris, immensam sine more furit lymphata per urbem: ceu quondam torto volitans sub verbere turbo, quem pueri magno in gyro vacua atria circum intenti ludo exercent; ille actus habena 380 curvatis fertur spatiis; stupet inscia supra impubesque manus, mirata volubile buxum; dant animos plagae.
Page 93 - Ibant obscuri sola sub nocte per umbram, Perque domos Ditis vacuas et inania regna : Quale per incertam lunam sub luce maligna Est iter in silvis, ubi caelum condidit umbra luppiter, et rebus nox abstulit atra colorem.
Page 23 - Turni.' audiit Alcides iuvenem magnumque sub imo corde premit gemitum lacrimasque effundit inanis. 465 tum genitor natum dictis adfatur amicis: 'stat sua cuique dies, breve et inreparabile tempus omnibus est vitae : sed famam extendere factis, hoc virtutis opus. Troiae sub moenibus altis tot gnati cecidere deum; quin occidit una 470 Sarpedon, mea progenies. etiam sua Turnum fata vocant, metasque dati pervenit ad aevi.

Bibliographic information