Page images
PDF
EPUB

bellatrix, audetque viris concurrere virgo.

Haec dum Dardanio Aeneae miranda videntur, dum stupet obtutuque haeret defixus in uno, regina ad templum, forma pulcherrima Dido, incessit magna iuvenum stipante caterva. Qualis in Eurotae ripis aut per iuga Cynthi exercet Diana choros, quam mille secutae

495

hinc atque hinc glomerantur Oreades; illa pharetram

500

fert umero, gradiensque deas supereminet omnes;
Latonae tacitum pertemptant gaudia pectus:
talis erat Dido, talem se laeta ferebat
per medios, instans operi regnisque futuris.
Tum foribus divae, media e testudine templi,
saepta armis solioque alte subnixa resedit.
Iura dabat legesque viris, operumque laborem
partibus aequabat iustis aut sorte trahebat,
cum subito Aeneas concursu accedere magno
Anthea Sergestumque videt fortemque Cloanthum
Teucrorumque alios, ater quos aequore turbo
dispulerat penitusque alias avexerat oras.
Obstupuit simul ipse, simul percussus Achates
laetitiaque metuque: avidi coniungere dextras
ardebant, sed res animos incognita turbat.
Dissimulant et nube cava speculantur amicti,
quae fortuna viris, classem quo litore linquant,
quid veniant: cunctis nam lecti navibus ibant
orantes veniam, et templum clamore petebant.

Postquam introgressi et coram data copia fandi,
maximus Ilioneus placido sic pectore coepit :
'O regina, novam cui condere Iuppiter urbem
iustitiaque dedit gentes frenare superbas,
Troes te miseri, ventis maria omnia vecti,
oramus: prohibe infandos a navibus ignes,
parce pio generi, et propius res aspice nostras.
Non nos aut ferro Libycos populare penates
venimus aut raptas ad litora vertere praedas;
non ea vis animo nec tanta superbia victis.
Est locus, Hesperiam Graii cognomine dicunt,
terra antiqua, potens armis atque ubere glaebae;

505

510

515

520

525

530

[blocks in formation]
[ocr errors]

Oenotri coluere viri; nunc fama minores Italiam dixisse ducis de nomine gentem; hic cursus fuit,

cum subito assurgens fluctu nimbosus Orion

in vada caeca tulit, penitusque procacibus Austris perque undas superante salo perque invia saxa

dispulit: huc pauci vestris annavimus oris.

535

Quod genus hoc hominum? quaeve hunc tam barbara morem permittit patria? hospitio prohibemur harenae; bella cient, primaque vetant consistere terra.

Si genus humanum et mortalia temnitis arma, at sperate deos memores fandi atque nefandi. Rex erat Aeneas nobis, quo iustior alter

nec pietate fuit nec bello maior et armis:

quem si fata virum servant, si vescitur aura
aetheria neque adhuc crudelibus occubat umbris,
non metus. Officio nec te certasse priorem
paeniteat: sunt et Siculis regionibus urbes
armaque, Troianoque a sanguine clarus Acestes.
Quassatam ventis liceat subducere classem
et silvis aptare trabes et stringere remos,

540

545

550

si datur Italiam sociis et rege recepto

tendere, ut Italiam laeti Latiumque petamus;

sin absumpta salus, et te, pater optime Teucrum,
pontus habet Libyae nec spes iam restat Iuli,
at freta Sicaniae saltem sedesque paratas,
unde huc advecti, regemque petamus Acesten.'
Talibus Ilioneus; cuncti simul ore fremebant
Dardanidae.

Tum breviter Dido vultum demissa profatur : 'Solvite corde metum, Teucri, secludite curas. Res dura et regni novitas me talia cogunt moliri et late fines custode tueri.

Quis genus Aeneadum, quis Troiae nesciat urbem
virtutesque virosque aut tanti incendia belli?
Non obtusa adeo gestamus pectora Poeni,

nec tam aversus equos Tyria Sol iungit ab urbe.
Seu vos Hesperiam magnam Saturniaque arva
sive Erycis fines regemque optatis Acesten,

555

560

565

570

auxilio tutos dimittam opibusque iuvabo.
Vultis et his mecum pariter considere regnis ?
Urbem quam statuo, vestra est; subducite naves;
Tros Tyriusque mihi nullo discrimine agetur.
Atque utinam rex ipse Noto compulsus eodem
afforet Aeneas! equidem per litora certos
dimittam et Libyae lustrare extrema iubebo,
si quibus eiectus silvis aut urbibus errat.'

His animum arrecti dictis et fortis Achates
et pater Aeneas iamdudum erumpere nubem
ardebant. Prior Aenean compellat Achates:
'Nate dea, quae nunc animo sententia surgit?
Omnia tuta vides, classem sociosque receptos.
Unus abest, medio in fluctu quem vidimus ipsi
submersum; dictis respondent cetera matris.'
Vix ea fatus erat, cum circumfusa repente
scindit se nubes et in aethera purgat apertum.
Restitit Aeneas claraque in luce refulsit

[ocr errors]

os umerosque deo similis; namque ipsa decoram
caesariem nato genetrix lumenque iuventae
purpureum et laetos oculis afflarat honores:
quale manus addunt ebori decus, aut ubi flavo
argentum Pariusve lapis circumdatur auro.
Tum sic reginam alloquitur cunctisque repente
improvisus ait: Coram, quem quaeritis, adsum
Troius Aeneas, Libycis ereptus ab undis.
O sola infandos Troiae miserata labores,
quae nos, reliquias Danaum, terraeque marisque
omnibus exhaustos iam casibus, omnium egenos
urbe domo socias, grates persolvere dignas
non opis est nostrae, Dido, nec quidquid ubique est
gentis Dardaniae, magnum quae sparsa per orbem.
Di tibi, si qua pios respectant numina, si quid
usquam iustitia est et mens sibi conscia recti,
praemia digna ferant. Quae te tam laeta tulerunt
saecula? qui tanti talem genuere parentes?

in freta dum fluvii current, dum montibus umbrae
lustrabunt convexa, polus dum sidera pascet,
semper honos nomenque tuum laudesque manebunt,

575

530

585

590

595

бсо

605

quae me cumque vocant terrae.' Sic fatus amicum
Ilionea petit dextra, laevaque Serestum,
post alios, fortemque Gyan fortemque Cloanthum.
Obstupuit primo aspectu Sidonia Dido,
casu deinde viri tanto, et sic ore locuta est:
Quis te, nate dea, per tanta pericula casus
insequitur? quae vis immanibus applicat oris?
Tune ille Aeneas, quem Dardanio Anchisae
alma Venus Phrygii genuit Simoentis ad undam?
atque equidem Teucrum memini Sidona venire
finibus expulsum patriis, nova regna petentem
auxilio Beli; genitor tum Belus opimam
vastabat Cyprum et victor dicione tenebat.
Tempore iam ex illo casus mihi cognitus urbis
Troianae nomenque tuum regesque Pelasgi.
Ipse hostis Teucros insigni laude ferebat,
seque ortum antiqua Teucrorum a stirpe volebat.
Quare agite o tectis, iuvenes, succedite nostris.
Me quoque per multos similis fortuna labores
iactatam hac demum voluit consistere terra:
non ignara mali miseris succurrere disco.'
Sic memorat; simul Aenean in regia ducit
tecta, simul divum templis indicit honorem.
Nec minus interea sociis ad litora mittit

610

615

620

625

630

viginti tauros, magnorum horrentia centum

terga suum, pingues centum cum matribus agnos,

635

munera laetitiamque dei.

At domus interior regali splendida luxu

instruitur, mediisque parant convivia tectis: arte laboratae vestes ostroque superbo,

ingens argentum mensis, caelataque in auro fortia facta patrum, series longissima rerum per tot ducta viros antiqua ab origine gentis.

640

Aeneas (neque enim patrius consistere mentem passus amor) rapidum ad naves praemittit Achaten Ascanio ferat haec ipsumque ad moenia ducat; omnis in Ascanio cari stat cura parentis. Munera praeterea Iliacis erepta ruinis ferre iubet, pallam signis auroque rigentem

645

et circumtextum croceo velamen acantho,
ornatus Argivae Helenae, quos illa Mycenis,
Pergama cum peteret inconcessosque hymenaeos,
extulerat, matris Ledae mirabile donum;
praeterea sceptrum, Ilione quod gesserat olim,
maxima natarum Priami, colloque monile
bacatum et duplicem gemmis auroque coronam.
Haec celerans iter ad naves tendebat Achates.

At Cytherea novas artes, nova pectore versat
consilia, ut faciem mutatus et ora Cupido
pro dulci Ascanio veniat, donisque furentem
incendat reginam atque ossibus implicet ignem.
Quippe domum timet ambiguam Tyriosque bilingues;
urit atrox Iuno, et sub noctem cura recursat.
Ergo his aligerum dictis affatur Amorem:

'Nate, meae vires, mea magna potentia solus,
nate, Patris summi qui tela Typhoia temnis,
ad te confugio et supplex tua numina posco.
Frater ut Aeneas pelago tuus omnia circum
litora iactetur odiis Iunonis acerbae,
nota tibi, et nostro doluisti saepe dolore.
Nunc Phoenissa tenet Dido blandisque moratur
vocibus; et vereor, quo se Iunonia vertant
hospitia; haud tanto cessabit cardine rerum.
Quocirca capere ante dolis et cingere flamma

650

655

660

665

670

reginam meditor, ne quo se numine mutet,

sed magno Aeneae mecum teneatur amore.

675

Qua facere id possis, nostram nunc accipe mentem.
Regius accitu cari genitoris ad urbem
Sidoniam puer ire parat, mea maxima cura,

dona ferens pelago et flammis restantia Troiae;
hunc ego sopitum somno super alta Cythera
aut super Idalium sacrata sede recondam,
ne qua scire dolos mediusve occurrere possit.
Tu faciem illius noctem non amplius unam
falle dolo et notos pueri puer indue vultus,
ut, cum te gremio accipiet laetissima Dido
regales inter mensas laticemque Lyaeum,
cum dabit amplexus atque oscula dulcia figet,

680

685

« PreviousContinue »