Page images
PDF
EPUB

105

IIO

115

I 20

velum adversa ferit, fluctusque ad sidera tollit.
Franguntur remi; tum prora avertit et undis
dat latus; insequitur cumulo praeruptus aquae mons.
Hi summo in fluctu pendent, his unda dehiscens
terram inter fluctus aperit, furit aestus harenis.
Tres Notus abreptas in saxa latentia torquet;
saxa vocant Itali mediis quae in fluctibus aras,
dorsum immane mari summo; tres Eurus ab alto
in brevia et syrtes urget (miserabile visu)
illiditque vadis atque aggere cingit harenae.
Unam, quae Lycios fidumque vehebat Oronten,
ipsius ante oculos ingens a vertice pontus
in puppim ferit : excutitur pronusque magister
volvitur in caput; ast illam ter fluctus ibidem
torquet agens circum, et rapidus vorat aequore vertex.
Apparent rari nantes in gurgite vasto,
arma virum tabulaeque et Troïa gaza per undas.
Iam validam Ilionei navem, iam fortis Achati,
et qua vectus Abas, et qua grandaevus Aletes,
vicit hiemps; laxis laterum compagibus omnes
accipiunt inimicum imbrem rimisque fatiscunt.

Interea magno misceri murmure pontum
emissamque hiemem sensit Neptunus et imis
stagna refusa vadis, graviter commotus; et alto
prospiciens summa placidum caput extulit unda.
Disiectam Aeneae toto videt aequore classem,
fluctibus oppressos Troas caelique ruina.
Nec latuere doli fratrem Iunonis et irae.
Eurum ad se Zephyrumque vocat, dehinc talia fatur:

“Tantane vos generis tenuit fiducia vestri? iam caelum terramque meo sine numine, venti, miscere, et tantas audetis tollere moles ? quos ego—sed motos praestat componere fluctus : post mihi non simili poena commissa luetis. Maturate fugam, regique haec dicite vestro : non illi imperium pelagi saevumque tridentem, sed mihi sorte datum. Tenet ille immania saxa, vestras, Eure, domos; illa se iactet in aula Aeolus et clauso ventorum carcere regnet.'

125

130

135

140 145

150

155

160

Sic ait, et dicto citius tumida aequora placat, collectasque fugat nubes solemque reducit. Cymothoë simul et Triton annixus acuto detrudunt naves scopulo; levat ipse tridenti et vastas aperit syrtes et temperat aequor, atque rotis summas levibus perlabitur undas. Ac veluti magno in populo cum saepe coorta est seditio, saevitque animis ignobile vulgus, iamque faces et saxa volant, furor arma ministrat : tum pietate gravem ac meritis si forte virum quem conspexere, silent arrectisque auribus astant; ille regit dictis animos, et pectora mulcet: sic cunctus pelagi cecidit fragor, aequora postquam prospiciens genitor caeloque invectus aperto flectit equos curruque volans dat lora secundo.

Defessi Aeneadae quae proxima litora cursu contendunt petere, et Libyae vertuntur ad oras. Est in secessu longo locus: insula portum efficit obiectu laterum, quibus omnis ab alto frangitur inque sinus scindit sese unda reductos. Hinc atque hinc vastae rupes geminique minantur in caelum scopuli, quorum sub vertice late aequora tuta silent: tum silvis scaena coruscis desuper horrentique atrum nemus imminet umbra ; fronte sub adversa scopulis pendentibus antrum, intus aquae dulces vivoque sedilia saxo, Nympharum domus. Hic fessas non vincula naves ulla tenent, unco non alligat ancora morsu. Huc septem Aeneas collectis navibus omni ex numero subit; ac magno telluris amore egressi optata potiuntur Troes harena et sale tabentes artus in litore ponunt. Ac primum silici scintillam excudit Achates succepitque ignem foliis atque arida circum nutrimenta dedit rapuitque in fomite flammam. Tum Cererem corruptam undis Cerealiaque arma expediunt fessi rerum, frugesque receptas et torrere parant flammis et frangere saxo.

Aeneas scopulum interea conscendit et omnem

165

170

175

180 185

190

195

prospectum late pelago petit, Anthea si quem
iactatum vento videat Phrygiasque biremes
aut Capyn aut celsis in puppibus arma Caici.
Navem in conspectu nullam, tres litore cervos
prospicit errantes; hos tota armenta sequuntur
a tergo, et longum per valles pascitur agmen.
Constitit hic, arcumque manu celeresque sagittas
corripuit, fidus quae tela gerebat Achates,
ductoresque ipsos primum, capita alta ferentes
cornibus arboreis, sternit; tum vulgus et omnem
miscet agens telis nemora inter frondea turbam ;
nec prius absistit, quam septem ingentia victor
corpora fundat humo et numerum cum navibus aequet.
Hinc portum petit, et socios partitur in omnes.
Vina bonus quae deinde cadis onerarat Acestes
litore Trinacrio dederatque abeuntibus heros,
dividit, et dictis maerentia pectora mulcet ;
O socii (neque enim ignari sumus ante malorum),
o passi graviora, dabit deus his quoque finem.
Vos et Scyllaeam rabiem penitusque sonantes
accestis scopulos, vos et Cyclopea saxa
experti: revocate animos, maestumque timorem
mittite ; forsan et haec olim meminisse iuvabit.
Per varios casus, per tot discrimina rerum
tendimus in Latium, sedes ubi fata quietas
ostendunt; illic fas regna resurgere Troiae.
Durate, et vosmet rebus servate secundis.'

Talia voce refert, curisque ingentibus aeger
spem vultu simulat, premit altum corde dolorem.
Illi se praedae accingunt dapibusque futuris:
tergora diripiunt costis et viscera nudant,
pars in frusta secant veribusque trementia figunt,
litore aëna locant alii flammasque ministrant.
Tum victu revocant vires, fusique per herbam
implentur veteris Bacchi pinguisque ferinae.
Postquam exempta fames epulis mensaeque remotae,
amissos longo socios sermone requirunt
spemque metumque inter dubii, seu vivere credant
sive extrema pati nec iam exaudire vocatos.

200

205

210

215

220

225

230

235

Praecipue pius Aeneas nunc acris Oronti,
nunc Amyci casum gemit et crudelia secum
fata Lyci fortemque Gyan fortemque Cloanthum.

Et iam finis erat, cum Iuppiter aethere summo
despiciens mare velivolum terrasque iacentes
litoraque et latos populos, sic vertice caeli
constitit et Libyae defixit lumina regnis.
Atque illum tales iactantem pectore curas
tristior et lacrimis oculos suffusa nitentes
alloquitur Venus: O qui res hominumque deumque
aeternis regis imperiis et fulmine terres,
quid meus Aeneas in te committere tantum,
quid Troes potuere, quibus tot funera passis
cunctus ob Italiam terrarum clauditur orbis ?
Certe hinc Romanos olim volventibus nis,
hinc fore ductores revocato a sanguine Teucri,
qui mare, qui terras omni dicione tenerent,
pollicitus: quae te, genitor, sententia vertit ?
Hoc equidem occasum Troiae tristesque ruinas
solabar fatis contraria fata rependens;
nunc eadem fortuna viros tot casibus actos
insequitur. Quem das finem, rex magne, laborum ?
Antenor potuit mediis elapsus Achivis
Illyricos penetrare sinus atque intima tutus
regna Liburnorum et fontem superare Timavi,
unde per ora novem vasto cum murmure montis
it mare proruptum et pelago premit arva sonanti.
Hic tamen ille urbem Patavi sedesque locavit
Teucrorum, et genti nomen dedit armaque fixit
Troïa, nunc placida compostus pace quiescit :
nos, tua progenies, caeli quibus annuis arcem,
navibus (infandum) amissis unius ob iram
prodimur atque Italis longe disiungimur oris.
Hic pietatis honos? sic nos in sceptra reponis ?'

Olli subridens hominum sator atque deorum vultu, quo caelum tempestatesque serenat, oscula libavit natae, dehinc talia fatur:

Parce metu, Cytherea : manent immota tuorum fata tibi; cernes urbem et promissa Lavini

240

245

250

255 260

265

270

275

moenia, sublimemque feres ad sidera caeli
magnanimum Aenean ; neque me sententia vertit.
Hic tibi (fabor enim, quando haec te cura remordet,
longius et volvens fatorum arcana movebo)
bellum ingens geret Italia populosque feroces
contundet, moresque viris et moenia ponet,
tertia dum Latio regnantem viderit aestas
ternaque transierint Rutulis hiberna subactis.
At puer Ascanius, cui nunc cognomen Iulo
additur (Ilus erat, dum res stetit Ilia regno),
triginta magnos volvendis mensibus orbes
imperio explebit, regnumque ab sede Lavini
transferet, et longam multa vi muniet Albam.
Hic iam ter centum totos regnabitur annos
gente sub Hectorea, donec regina sacerdos
Marte gravis geminam partu dabit Ilia prolem.
Inde lupae fulvo nutricis tegmine laetus
Romulus excipiet gentem, et Mavortia condet
moenia Romanosque suo de nomine dicet.
His ego nec metas rerum nec tempora pono,
imperium sine fine dedi. Quin aspera Iuno,
quae mare nunc terrasque metu caelumque fatigat,
consilia in melius referet, mecumque fovebit
Romanos, rerum dominos, gentemque togatam.
Sic placitum. Veniet lustris labentibus aetas,
cum domus Assaraci Phthiam clarasque Mycenas
servitio premet ac victis dominabitur Argis.
Nascetur pulchra Troianus origine Caesar,
imperium Oceano, famam qui terminet astris,
Iulius, a magno demissum nomen Iulo.
Hunc tu olim caelo, spoliis Orientis onustum,
accipies secura ; vocabitur hic quoque votis.
Aspera tum positis mitescent saecula bellis ;
cana Fides et Vesta, Remo cum fratre Quirinus
iura dabunt; dirae ferro et compagibus artis
claudentur Belli portae; Furor impius intus
saeva sedens super arma et centum vinctus aënis
post tergum nodis fremet horridus ore cruento.'

Haec ait, et Maia genitum demittit ab alto,

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]
« PreviousContinue »