Page images
PDF
EPUB

305

310

315

320

tunsa per integram solvuntur viscera pellem.
Sic positum in clauso linquunt, et ramea costis
subiiciunt fragmenta, thymum casiasque recentes.
Hoc geritur zephyris primum impellentibus undas,
ante novis rubeant quam prata coloribus, ante
garrula quam tignis nidum suspendat hirundo.
Interea teneris tepefactus in ossibus umor
aestuat, et visenda modis animalia miris,
trunca pedum primo, mox et stridentia pennis,
miscentur, tenuemque magis magis aëra carpunt,
donec ut aestivis effusus nubibus imber
erupere aut ut nervo pulsante sagittae,
prima leves ineunt si quando proelia Parthi.

Quis deus hanc, Musae, quis nobis extudit artem?
Unde nova ingressus hominum experientia cepit?
Pastor Aristaeus fugiens Peneia Tempe
amissis, ut fama, apibus morboque fameque
tristis ad extremi sacrum caput astitit amnis
multa querens, atque hac affatus voce parentem :
• Mater, Cyrene mater, quae gurgitis huius
ima tenes, quid me praeclara stirpe deorum,
(si modo, quem perhibes, pater est Thymbraeus Apollo)
invisum fatis genuisti? Aut quo tibi nostri
pulsus amor? Quid me caelum sperare iubebas ?
En etiam hunc ipsum vitae mortalis honorem,
quem mihi vix frugum et pecudum custodia sollers
omnia temptanti extuderat, te matre relinquo.
Quin age et ipsa manu felices erue silvas,
fer stabulis inimicum ignem atque interfice messes,
ure sata, et duram in vites molire bipennem,
tanta meae si te ceperunt taedia laudis.'
At mater sonitum thalamo sub fluminis alti
sensit. Eam circum Milesia vellera Nymphae
carpebant hyali saturo fucata colore,
Drymoque Xanthoque Ligeaque Phyllodoceque,
caesariem effusae nitidam per candida colla,
[Nesaee Spioque Thaliaque Cymodoceque]
Cydippeque et flava Lycorias, altera virgo,
altera tum primos Lucinae experta labores,

325

330

335

340 345

350

355

Clioque et Beroe soror, Oceanitides ambae,
ambae auro, pictis incinctae pellibus ambae,
atque Ephyre atque Opis et Asia Deiopea
et tandem positis velox Arethusa sagittis.
Inter quas curam Clymene narrabat inanem
Vulcani, Martisque dolos et dulcia furta,
aque Chao densos divum numerabat amores.
Carmine quo captae dum fusis mollia pensa
devolvunt, iterum maternas impulit aures
luctus Aristaei, vitreisque sedilibus omnes
obstupuere; sed ante alias Arethusa sorores
prospiciens summa flavum caput extulit unda,
et procul: 'O gemitu non frustra exterrita tanto
Cyrene soror, ipse tibi, tua maxima cura,
tristis Aristaeus Penei genitoris ad undam
stat lacrimans, et te crudelem nomine dicit.'
Huic percussa nova mentem formidine mater
* Duc, age, duc ad nos; fas illi limina divum
tangere' ait. Simul alta iubet discedere late
flumina, qua iuvenis gressus inferret. At illum
curvata in montis faciem circumstetit unda
accepitque sinu vasto misitque sub amnem.
Iamque domum mirans genetricis et umida regna
speluncisque lacus clausos lucosque sonantes
ibat, et ingenti motu stupefactus aquarum
omnia sub magna labentia flumina terra
spectabat diversa locis, Phasimque Lycumque
et caput, unde altus primum se erumpit Enipeus,
unde pater Tiberinus, et unde Aniena fluenta
saxosusque sonans Hypanis Mysusque Caicus,
et gemina auratus taurino cornua vultu
Eridanus, quo non alius per pinguia culta
in mare purpureum violentior effluit amnis.
postquam est in thalami pendentia pumice tecta
perventum et nati fletus cognovit inanes
Cyrene, manibus liquidos dant ordine fontes
germanae, tonsisque ferunt mantelia villis;
pars epulis onerant mensas et plena reponunt
pocula; Panchaeis adolescunt ignibus arae;

360

365

370

375 380

385

390

395

et mater Cape Maeonii carchesia Bacchi : Oceano libemus' ait. Simul ipsa precatur Oceanumque patrem rerum Nymphasque sorores, centum quae silvas, centum quae flumina servant. Ter liquido ardentem perfundit nectare Vestam, ter flamma ad summum tecti subiecta reluxit. Omine quo firmans animum sic incipit ipsa :

' Est in Carpathio Neptuni gurgite vates caeruleus Proteus, magnum qui piscibus aequor et iuncto bipedum curru metitur equorum. Hic nunc Emathiae portus patriamque revisit Pallenen; hunc et Nymphae veneramur et ipse grandaevus Nereus : novit namque omnia vates, quae sint, quae fuerint, quae mox ventura trahantur ; quippe ita Neptuno visum est, immania cuius armenta et turpes pascit sub gurgite phocas. Hic tibi, nate, prius vinclis capiendus, ut omnem expediat morbi causam, eventusque secundet. Nam sine vi non ulla dabit praecepta, neque illum orando flectes; vim duram et vincula capto tende; doli circum haec demum frangentur inanes. Ipsa ego te, medios cum sol accenderit aestus, cum sitiunt herbae et pecori iam gratior umbra est, in secreta senis ducam, quo fessus ab undis se recipit, facile ut somno aggrediare iacentem. Verum ubi correptum manibus vinclisque tenebis, tum variae eludent species atque ora ferarum. Fiet enim subito sus horridus atraque tigris squamosusque draco et fulva cervice leaena, aut acrem flammae sonitum dabit atque ita vinclis excidet, aut in aquas tenues dilapsus abibit. sed quanto ille magis formas se vertet in omnes, tanto, nate, magis contende tenacia vincla, donec talis erit mutato corpore, qualem videris, incepto tegeret cum lumina somno.'

Haec ait et liquidum ambrosiae defundit odorem, quo totum nati corpus perduxit; at illi dulcis compositis spiravit crinibus aura, atque habilis membris venit vigor. Est specus ingens

400

405

410

415 420

425

430

435

exesi latere in montis, quo plurima vento
cogitur inque sinus scindit sese unda reductos,
deprensis olim statio tutissima nautis;
intus se vasti Proteus tegit obiice saxi.
Hic iuvenem in latebris aversum a lumine Nympha
collocat, ipsa procul nebulis obscura resistit.
Iam rapidus torrens sitientes Sirius Indos
ardebat caelo, et medium sol igneus orbem
hauserat; arebant herbae, et cava flumina siccis
faucibus ad limum radii tepefacta coquebant:
cum Proteus consueta petens e fluctibus antra
ibat; eum vasti circum gens umida ponti
exsultans rorem late dispergit amarum.
Sternunt se somno diversae in litore phocae;
ipse velut stabuli custos in montibus olim,
vesper ubi e pastu vitulos ad tecta reducit,
auditisque lupos acuunt balatibus agni,
considit scopulo medius, numerumque recenset.
Cuius Aristaeo quoniam est oblata facultas,
vix defessa senem passus componere membra
cum clamore ruit magno, manicisque iacentem
occupat. Ille suae contra non immemor artis
omnia transformat sese in miracula rerum,
ignemque horribilemque feram fluviumque liquentem.
Verum ubi nulla fugam reperit fallacia, victus
in sese redit, atque hominis tandem ore locutus
Nam quis te, iuvenum confidentissime, nostras
iussit adire domos? quidve hinc petis ?' inquit. At ille

Scis, Proteu, scis ipse; neque est te fallere quidquam :
sed tu desine velle. Deum praecepta secuti
venimus, hinc lassis quaesitum oracula rebus.'
Tantum effatus. Ad haec vates vi denique multa
ardentes oculos intorsit lumine glauco,
et graviter frendens sic fatis ora resolvit :

Non te nullius exercent numinis irae; magna luis commissa: tibi has miserabilis Orpheus haudquaquam ob meritum poenas, ni fata resistant, suscitat, et rapta graviter pro coniuge saevit. Illa quidem, dum te fugeret per flumina praeceps,

440

445

450

455 460

immanem ante pedes hydrum moritura puella
servantem ripas alta non vidit in herba.
At chorus aequalis Dryadum clamore supremos
implerunt montes; fierunt Rhodopeiae arces
altaque Pangaea et Rhesi Mavortia tellus
atque Getae atque Hebrus et Actias Orithyia.
Ipse cava solans aegrum testudine amorem
te, dulcis coniunx, te solo in litore secum,

465 te veniente die, te decedente canebat. Taenarias etiam fauces, alta ostia Ditis, et caligantem nigra formidine lucum ingressus Manesque adiit regemque tremendum nesciaque humanis precibus mansuescere corda.

470 At cantu commotae Erebi de sedibus imis umbrae ibant tenues simulacraque luce carentum, quam multa in foliis avium se millia condunt, vesper ubi aut hibernus agit de montibus imber, matres atque viri defunctaque corpora vita

475 magnanimum heroum, pueri innuptaeque puellae, impositique rogis iuvenes ante ora parentum ; quos circum limus niger et deformis harundo Cocyti tardaque palus inamabilis unda alligat, et noviens Styx interfusa coercet. Quin ipsae stupuere domus atque intima Leti Tartara caeruleosque implexae crinibus angues Eumenides, tenuitque inhians tria Cerberus ora, atque Ixionii vento rota constitit orbis. Iamque pedem referens casus evaserat omnes,

485 redditaque Eurydice superas veniebat ad auras pone sequens (namque hanc dederat Proserpina legem), cum subita incautum dementia cepit amantem, ignoscenda quidem, scirent si ignoscere Manes: restitit, Eurydicenque suam iam luce sub ipsa

490 immemor heu victusque animi respexit. Ibi omnis effusus labor atque immitis rupta tyranni foedera terque fragor stagnis auditus Averni. Illa “Quis et me" inquit “miseram et te perdidit, Orpheu, quis tantus furor ? En iterum crudelia retro

495 fata vocant, conditque natantia lumina somnus. VOL. I.

G

480

« PreviousContinue »