Page images
PDF
EPUB

30

35

40

quantum lenta solent inter viburna cupressi.

M. Et quae tanta fuit Romam tibi causa videndi ?

T. Libertas, quae sera tamen respexit inertem, candidior postquam tondenti barba cadebat, respexit tamen et longo post tempore venit, postquam nos Amaryllis habet, Galatea reliquit. Namque, fatebor enim, dum me Galatea tenebat, nec spes libertatis erat nec cura peculi. Quamvis multa meis exiret victima septis, pinguis et ingratae premeretur caseus urbi, non umquam gravis aere domum mihi dextra redibat.

M. Mirabar quid maesta deos, Amarylli, vocares; cui pendere sua patereris in arbore poma; Tityrus hinc aberat. Ipsae te, Tityre, pinus, ipsi te fontes, ipsa haec arbusta vocabant.

T. Quid facerem ? neque servitio me exire licebat nec tam praesentes alibi cognoscere divos. Hic illum vidi iuvenem, Meliboee, quotannis bis senos cui nostra dies altaria fumant. Hic mihi responsum primus dedit ille petenti: * Pascite ut ante boves, pueri : summittite tauros.'

M. Fortunate senex, ergo tua rura manebunt, et tibi magna satis, quamvis lapis omnia nudus limosoque palus obducat pascua iunco: non insueta graves temptabunt pabula fetas, nec mala vicini pecoris contagia laedent. Fortunate senex, hic inter flumina nota et fontes sacros frigus captabis opacum. Hinc tibi, quae semper, vicino ab limite sepes Hyblaeis apibus florem depasta salicti saepe levi somnum suadebit inire susurro : hinc alta sub rupe canet frondator ad auras; nec tamen interea raucae tua cura palumbes nec gemere aëria cessabit turtur ab ulmo.

T. Ante leves ergo pascentur in aequore cervi, et freta destituent nudos in litore pisces; ante pererratis amborum finibus exsul aut Ararim Parthus bibet aut Germania Tigrim, quam nostro illius labatur pectore vultus.

[blocks in formation]

65

M. At nos hinc alii sitientes ibimus Afros, pars Scythiam et rapidum Cretae veniemus Oaxen et penitus toto divisos orbe Britannos. En umquam patrios longo post tempore fines, pauperis et tuguri congestum caespite culmen post aliquot mea regna videns mirabor aristas ?

70 Impius haec tam culta novalia miles habebit, barbarus has segetes: en quo discordia cives produxit miseros, his nos consevimus agros ! Insere nunc, Meliboee, piros: pone ordine vites. Ite meae felix quondam pecus ite capellae.

75 Non ego vos posthac viridi proiectus in antro dumosa pendere procul de rupe videbo; carmina nulla canam; non me pascente, capellae, florentem cytisum et salices carpetis amaras.

T. Hic tamen hanc mecum poteras requiescere noctem 80 fronde super viridi:

: sunt nobis mitia poma, castaneae molles et pressi copia lactis. Et iam summa procul villarum culmina fumant, maioresque cadunt altis de montibus umbrae.

ECLOGA II.

5

FORMOSUM pastor Corydon ardebat Alexim, delicias domini; nec quid speraret habebat. Tantum inter densas umbrosa cacumina fagos assidue veniebat. Ibi haec incondita solus montibus et silvis studio iactabat inani:

O crudelis Alexi, nihil mea carmina curas? nil nostri miserere? Mori me denique coges. Nunc etiam pecudes umbras et frigora captant; nunc virides etiam occultant spineta lacertos, Thestylis et rapido fessis messoribus aestu alia serpyllumque herbas contundit olentes. At mecum raucis, tua dum vestigia lustro, sole sub ardenti resonant arbusta cicadis. Nonne fuit satius, tristes Amaryllidis iras atque superba pati fastidia ? nonne Menalcan,

10

15

20

25

30

quamvis ille niger, quamvis tu candidus esses?
O formose puer, nimium ne crede colori;
alba ligustra cadunt, vaccinia nigra leguntur.
Despectus tibi sum, nec qui sim quaeris, Alexi,
quam dives pecoris, nivei quam lactis abundans:
mille meae Siculis errant in montibus agnae ;
lac mihi non aestate novum, non frigore defit.
Canto, quae solitus, si quando armenta vocabat,
Amphion Dircaeus in Actaeo Aracintho.
Nec sum adeo informis: nuper me in litore vidi,
Cum placidum ventis staret mare; non ego Daphnim
iudice te metuam, si numquam fallit imago.
O tantum libeat mecum tibi sordida rura
atque humiles habitare casas, et figere cervos,
haedorumque gregem viridi compellere hibisco!
Mecum una in silvis imitabere Pana canendo.
Pan primum calamos cera coniungere plures
instituit, Pan curat oves oviumque magistros.
Nec te paeniteat calamo trivisse labellum :
haec eadem ut sciret, quid non faciebat Amyntas?
Est mihi disparibus septem compacta cicutis
fistula, Damoetas dono mihi quam dedit olim
et dixit moriens : “Te nunc habet ista secundum :"
Dixit Damoetas, invidit stultus Amyntas.
Praeterea duo nec tuta mihi valle reperti
capreoli, sparsis etiam nunc pellibus albo;
bina die siccant ovis ubera : quos tibi servo.
Iam pridem a me illos abducere Thestylis orat;
et faciet, quoniam sordent tibi munera nostra.
Huc ades, o formose puer: tibi lilia plenis
ecce ferunt Nymphae calathis; tibi candida Nais,
pallentes violas et summa papavera carpens,
narcissum et florem iungit bene olentis anethi;
tum casia atque aliis intexens suavibus herbis
mollia luteola pingit vaccinia calta.
Ipse ego cana legam tenera lanugine mala
castaneasque nuces, mea quas Amaryllis amabat;
addam cerea pruna: honos erit huic quoque pomo;
et vos, o lauri, carpam et te, proxima myrte,

35

40

45

50 55

60

sic positae quoniam suaves miscetis odores.
Rusticus es, Corydon: nec munera curat Alexis,
nec, si muneribus certes, concedat Iollas.
Heu heu! Quid volui misero mihi! Floribus austrum
perditus et liquidis immisi fontibus apros.
Quem fugis, ah, demens? habitarunt di quoque silvas
Dardaniusque Paris. Pallas quas condidit arces
ipsa colat: nobis placeant ante omnia silvae.
Torva leaena lupum sequitur, lupus ipse capellam,
florentem cytisum sequitur lasciva capella,
te Corydon, o Alexi: trahit sua quemque voluptas.
Aspice, aratra iugo referunt suspensa iuvenci,
et sol crescentes decedens duplicat umbras :
me tamen urit amor : quis enim modus adsit amori?
Ah Corydon Corydon, quae te dementia cepit?
Semiputata tibi frondosa vitis in ulmo est.
Quin tu aliquid saltem potius, quorum indiget usus,
viminibus mollique paras detexere iunco?
invenies alium, si te hic fastidit, Alexim.'

65

70

[blocks in formation]

5

M. Dic mihi, Damoeta, cuium pecus? an Meliboei ?
D. Non, verum Aegonis; nuper mihi tradidit Aegon.

M. Infelix o semper oves pecus! ipse Neaeram
dum fovet ac ne me sibi praeferat illa veretur,
hic alienus oves custos bis mulget in hora,
et sucus pecori et lac subducitur agnis.

D. Parcius ista viris tamen obiicienda memento. Novimus et qui te transversa tuentibus hircis, et quo—sed faciles Nymphae risere-sacello.

M. Tum, credo, cum me arbustum videre Miconis atque mala vites incidere falce novellas.

D. Aut hic ad veteres fagos cum Daphnidis arcum fregisti et calamos: quae tu, perverse Menalca, et cum vidisti puero donata, dolebas,

10

20

et si non aliqua nocuisses, mortuus esses.

15 M. Quid domini faciant, audent cum talia fures ? Non ego te vidi Damonis, pessime, caprum excipere insidiis, multum latrante Lycisca ? et cum clamarem.Quo nunc se proripit ille ? Tityre, coge pecus !' tu post carecta latebas.

D. An mihi cantando victus non redderet ille quem mea carminibus meruisset fistula caprum ? Si nescis, meus ille caper fuit; et mihi Damon ipse fatebatur; sed reddere posse negabat.

M. Cantando tu illum? aut umquam tibi fistula cera 23 iuncta fuit? non tu in triviis, indocte, solebas stridenti miserum stipula disperdere carmen?

D. Vis ergo inter nos quid possit uterque vicissim experiamur? ego hanc vitulam (ne forte recuses, bis venit ad mulctram, binos alit ubere fetus)

30 depono: tu dic, mecum quo pignore certes.

M. De grege non ausim quicquam deponere tecum: est mihi namque domi pater, est iniusta noverca; bisque die numerant ambo pecus, alter et haedos. Verum, id quod multo tute ipse fatebere maius,

35 (insanire libet quoniam tibi) pocula ponam fagina, caelatum divini opus Alcimedontis : lenta quibus torno facili super addita vitis diffusos hedera vestit pallente corymbos. In medio duo signa, Conon et-quis fuit alter, descripsit radio totum qui gentibus orbem, tempora quae messor, quae curvus arator haberet? necdum illis labra admovi, sed condita servo.

D. Et nobis idem Alcimedon duo pocula fecit, et molli circum est ansas amplexus acantho,

45 Orpheaque in medio posuit silvasque sequentes; necdum illis labra admovi, sed condita servo. Si ad vitulam spectas, nihil est quod pocula laudes.

M. Numquam hodie effugies ; veniam quocumque vocaris; audiat haec tantum,vel qui venit ecce Palaemon.

50 Efficiam, posthac ne quemquam voce lacessas.

D. Quin age, si quid habes: in me mora non erit ulla nec quemquam fugio, tantum, vicine Palaemon,

40

« PreviousContinue »