Page images
PDF
EPUB

ECLOGA X.

GALLUS.

EXTREMUM hunc, Arethusa, mihi concede laborum.
Pauca meo Gallo, sed quae legat ipsa Lycoris,
carmina sunt dicenda: neget quis carmina Gallo?
Sic tibi, cum fluctus subterlabere Sicanos,
Doris amara suam non intermisceat undam:
incipe; sollicitos Galli dicamus amores,
dum tenera attondent simae virgulta capellae.
Non canimus surdis; respondent omnia silvae.

Quae nemora aut qui vos saltus habuere, puellae
Naïdes, indigno cum Gallus amore peribat?
Nam neque Parnasi vobis iuga, nam neque Pindi
ulla moram fecere, neque Aoniae Aganippe.
Illum etiam lauri, etiam flevere myricae,
pinifer illum etiam sola sub rupe iacentem
Maenalus et gelidi fleverunt saxa Lycaei.

5

ΤΟ

15

Stant et oves circum (nostri nec paenitet illas: nec te paeniteat pecoris, divine poeta;

et formosus oves ad flumina pavit Adonis),

venit et upilio, tardi venere subulci,
uvidus hiberna venit de glande Menalcas,

Omnes 'unde amor iste' rogant 'tibi'? Venit Apollo:
'Galle, quid insanis?' inquit, 'tua cura Lycoris
perque nives alium perque horrida castra secuta est.'
Venit et agresti capitis Silvanus honore
florentes ferulas et grandia lilia quassans.
Pan deus Arcadiae venit, quem vidimus ipsi
sanguineis ebuli bacis minioque rubentem.

'Ecquis erit modus?' inquit. 'Amor non talia curat:
nec lacrimis crudelis Amor nec gramina rivis

nec cytiso saturantur apes nec fronde capellae.' Tristis at ille Tamen cantabitis, Arcades,' inquit, 'montibus haec vestris, soli cantare periti

20

25

30

Arcades. O mihi tum quam molliter ossa quiescant, vestra meos olim si fistula dicat amores !

Atque utinam ex vobis unus vestrique fuissem

aut custos gregis aut maturae vinitor uvae!
Certe sive mihi Phyllis sive esset Amyntas

seu quicumque furor (quid tum, si fuscus Amyntas?
Et nigrae violae sunt et vaccinia nigra),
mecum inter salices lenta sub vite iaceret :
serta mihi Phyllis legeret, cantaret Amyntas.
Hic gelidi fontes, hic mollia prata, Lycori,
hic nemus hic ipso tecum consumerer aevo.
Nunc insanus Amor duri me Martis in armis
tela inter media atque adversos detinet hostes:
tu procul a patria (nec sit mihi credere tantum)
Alpinas ah dura nives et frigora Rheni

me sine sola vides. Ah te ne frigora laedant !
Ah tibi ne teneras glacies secet aspera plantas!
Ibo et Chalcidico quae sunt mihi condita versu
carmina pastoris Siculi modulabor avena.
Certum est in silvis inter spelaea ferarum
malle pati tenerisque meos incidere amores
arboribus: crescent illae, crescetis amores.
Interea mixtis lustrabo Maenala Nymphis,

35

40

45

50

55

aut acres venabor apros. Non me ulla vetabunt
frigora Parthenios canibus circumdare saltus.
Iam mihi per rupes videor lucosque sonantes
ire, libet Partho torquere Cydonia cornu

59

spicula. Tamquam haec sit nostri medicina furoris, aut deus ille malis hominum mitescere discat!

Iam neque Hamadryades rursus neque carmina nobis
ipsa placent; ipsae rursus concedite silvae.
Non illum nostri possunt mutare labores:
nec si frigoribus mediis Hebrumque bibamus,
Sithoniasque nives hiemis subeamus aquosae,
nec si, cum moriens alta liber aret in ulmo,
Aethiopum versemus oves sub sidere Cancri.
Omnia vincit Amor: et nos cedamus Amori.'

Haec sat erit, divae, vestrum cecinisse poetam,

dum sedet et gracili fiscellam texit hibisco,

65

70

Pierides vos haec facietis maxima Gallo,

:

Gallo, cuius amor tantum mihi crescit in horas, quantum vere novo viridis se subiicit alnus. Surgamus: solet esse gravis cantantibus umbra, iuniperi gravis umbra, nocent et frugibus umbrae. Ite domum saturae, venit Hesperus, ite capellae.

75

GEORGICA.

LIBER PRIMUS.

QUID faciat laetas segetes, quo sidere terram
vertere, Maecenas, ulmisque adiungere vites
conveniat, quae cura boum, qui cultus habendo
sit pecori, apibus quanta experientia parcis,
hinc canere incipiam. Vos, o clarissima mundi
lumina, labentem caelo quae ducitis annum;
Liber et alma Ceres, vestro si munere tellus
Chaoniam pingui glandem mutavit arista,
poculaque inventis Acheloia miscuit uvis;
et vos, agrestum praesentia numina, Fauni,
ferte simul Faunique pedem Dryadesque puellae :
munera vestra cano. Tuque o, cui prima frementem
fudit equum magno tellus percussa tridenti,
Neptune; et cultor nemorum, cui pinguia Ceae
ter centum nivei tondent dumeta iuvenci;
ipse nemus linquens patrium saltusque Lycaei
Pan, ovium custos, tua si tibi Maenala curae,
adsis, o Tegeaee, favens, oleaeque Minerva
inventrix, uncique puer monstrator aratri,
et teneram ab radice ferens, Silvane, cupressum ;
dique deaeque omnes, studium quibus arva tueri,
quique novas alitis non ullo semine fruges,
quique satis largum caelo demittitis imbrem ;
tuque adeo, quem mox quae sint habitura deorum
concilia incertum est, urbesne invisere, Caesar,
terrarumque velis curam, et te maximus orbis
auctorem frugum tempestatumque potentem
accipiat cingens materna tempora myrto,
an deus immensi venias maris ac tua nautae

5

ΙΟ

15

20

25

numina sola colant, tibi serviat ultima Thule
teque sibi generum Tethys emat omnibus undis,
anne novum tardis sidus te mensibus addas,
qua locus Erigonem inter Chelasque sequentes
panditur (ipse tibi iam brachia contrahit ardens
Scorpius et caeli iusta plus parte relinquit);
quidquid eris (nam te nec sperant Tartara regem
nec tibi regnandi veniat tam dira cupido,
quamvis Elysios miretur Graecia campos
nec repetita sequi curet Proserpina matrem),
da facilem cursum atque audacibus annue coeptis,
ignarosque viae mecum miseratus agrestes
ingredere et votis iam nunc assuesce vocari.

Vere novo gelidus canis cum montibus umor
liquitur et Zephyro putris se glaeba resolvit,
depresso incipiat iam tum mihi taurus aratro
ingemere, et sulco attritus splendescere vomer.
Illa seges demum votis respondet avari
agricolae, bis quae solem, bis frigora sensit;
illius immensae ruperunt horrea messes.

30

35

40

45

At prius ignotum ferro quam scindimus aequor,

50

ventos et varium caeli praediscere morem

cura sit ac patrios cultusque habitusque locorum,

et quid quaeque ferat regio et quid quaeque recuset. Hic segetes, illic veniunt felicius uvae,

arborei fetus alibi, atque iniussa virescunt

55

gramina. Nonne vides croceos ut Tmolus odores, India mittit ebur, molles sua tura Sabaei,

at Chalybes nudi ferrum, virosaque Pontus castorea, Eliadum palmas Epiros equarum? Continuo has leges alternaque foedera certis imposuit natura locis, quo tempore primum Deucalion vacuum lapides iactavit in orbem,

60

unde homines nati, durum genus. Ergo age, terrae

pingue solum primis extemplo a mensibus anni
fortes invertant tauri, glaebasque iacentes
pulverulenta coquat maturis solibus aestas;
at si non fuerit tellus fecunda, sub ipsum
Arcturum tenui sat erit suspendere sulco:

65

« PreviousContinue »