Page images
PDF
EPUB

sensibus haec imis (res est non parva) reponas.

P. Dicite, quandoquidem in molli consedimus herba, et nunc omnis ager, nunc omnis parturit arbos, nunc frondent silvae, nunc formosissimus annus. Incipe, Damoeta; tu deinde sequere, Menalca. Alternis dicetis; amant alterna Camenae.

55

D. Ab Iove principium Musae: Iovis omnia plena; ille colit terras; illi mea carmina curae.

60

M. Et me Phoebus amat; Phoebo sua semper apud me munera sunt, lauri et suave rubens hyacinthus.

D. Malo me Galatea petit, lasciva puella,

et fugit ad salices, et se cupit ante videri.

65

M. At mihi sese offert ultro meus ignis Amyntas, notior ut iam sit canibus non Delia nostris.

D. Parta meae Veneri sunt munera: namque notavi

ipse locum, aëriae quo congessere palumbes.
M. Quod potui, puero silvestri ex arbore lecta

70

aurea mala decem misi; cras altera mittam.

D. O quotiens et quae nobis Galatea locuta est!

partem aliquam, venti, divum referatis ad aures.

M. Quid prodest quod me ipse animo non spernis, Amynta,

si, dum tu sectaris apros, ego retia servo?

75

D. Phyllida mitte mihi: meus est natalis, Iolla;

cum faciam vitula pro frugibus, ipse venito.

M. Phyllida amo ante alias: nam me discedere flevit,

et longum 'Formose, vale vale,' inquit, 'Iolla.'

D. Triste lupus stabulis, maturis frugibus imbres,

80

arboribus venti, nobis Amaryllidis irae.

M. Dulce satis umor, depulsis arbutus haedis,

lenta salix feto pecori, mihi solus Amyntas.

D. Pollio amat nostram, quamvis est rustica, Musam: Pierides, vitulam lectori pascite vestro.

M. Pollio et ipse facit nova carmina: pascite taurum, iam cornu petat et pedibus qui spargat harenam.

D. Qui te, Pollio, amat, veniat quo te quoque gaudet; mella fluant illi, ferat et rubus asper amomum.

M. Qui Bavium non odit, amet tua carmina, Maevi,

atque idem iungat vulpes et mulgeat hircos.

D. Qui legitis flores et humi nascentia fraga,

85

90

frigidus, o pueri, fugite hinc, latet anguis in herba.
M. Parcite, oves, nimium procedere: non bene ripae
creditur; ipse aries etiam nunc vellera siccat.

D. Tityre, pascentes a flumine reice capellas: ipse, ubi tempus erit, omnes in fonte lavabo.

M. Cogite oves, pueri; si lac praeceperit aestus, ut nuper, frustra pressabimus ubera palmis.

95

D. Heu heu, quam pingui macer est mihi taurus in ervo! Idem amor exitium pecori pecorisque magistro.

ΙΟΙ

M. His certe neque amor causa est: vix ossibus haerent. Nescio quis teneros oculus mihi fascinat agnos.

D. Dic, quibus in terris-et eris mihi magnus Apollo

tres pateat caeli spatium non amplius ulnas.
M. Dic, quibus in terris inscripti nomina regum
nascantur flores; et Phyllida solus habeto.

P. Non nostrum inter vos tantas componere lites.
Et vitula tu dignus et hic, et quisquis amores

aut temnet dulces, aut experietur amaros. Claudite iam rivos, pueri: sat prata biberunt.

105

ΙΙΟ

ECLOGA IV.

SICELIDES Musae, paulo maiora canamus!
Non omnes arbusta iuvant humilesque myricae ;
si canimus silvas, silvae sint consule dignae.
Ultima Cumaei venit iam carminis aetas;
magnus ab integro saeclorum nascitur ordo.
Iam redit et virgo, redeunt Saturnia regna;
iam nova progenies caelo demittitur alto.
Tu modo nascenti puero, quo ferrea primum
desinet ac toto surget gens aurea mundo,
casta fave Lucina: tuus iam regnat Apollo.
Teque adeo decus hoc aevi, te consule inibit,
Pollio, et incipient magni procedere menses;
te duce, si qua manent sceleris vestigia nostri,
irrita perpetua solvent formidine terras.
Ille deum vitam accipiet divisque videbit
permixtos heroas, et ipse videbitur illis,

5

10

35

pacatumque reget patriis virtutibus orbem.
At tibi prima, puer, nullo munuscula cultu
errantes hederas passim cum baccare tellus
mixtaque ridenti colocasia fundet acantho.
Ipsae lacte domum referent distenta capellae
ubera, nec magnos metuent armenta leones.
Ipsa tibi blandos fundent cunabula flores.
Occidet et serpens, et fallax herba veneni
occidet; Assyrium vulgo nascetur amomum.
At simul heroum laudes et facta parentis
iam legere et quae sit poteris cognoscere virtus,
molli paulatim flavescet campus arista,
incultisque rubens pendebit sentibus uva,
et durae quercus sudabunt roscida mella.
Pauca tamen suberunt priscae vestigia fraudis,
quae temptare Thetim ratibus, quae cingere muris
oppida, quae iubeant telluri infindere sulcos.
Alter erit tum Tiphys, et altera quae vehat Argo
delectos heroas; erunt etiam altera bella,
atque iterum ad Troiam magnus mittetur Achilles.
Hinc, ubi iam firmata virum te fecerit aetas,
cedet et ipse mari vector, nec nautica pinus
mutabit merces: omnis feret omnia tellus.

Non rastros patietur humus, non vinea falcem;
robustus quoque iam tauris iuga solvet arator;
nec varios discet mentiri lana colores,
ipse sed in pratis aries iam suave rubenti
murice, iam croceo mutabit vellera luto;
sponte sua sandyx pascentes vestiet agnos.
'Talia saecla' suis dixerunt 'currite' fusis
concordes stabili fatorum numine Parcae.
Aggredere o magnos (aderit iam tempus) honores,
cara deum suboles, magnum Iovis incrementum.
Aspice convexo nutantem pondere mundum,
terrasque tractusque maris caelumque profundum :
aspice, venturo laetantur ut omnia saeclo.
O mihi tum longae maneat pars ultima vitae,
spiritus et quantum sat erit tua dicere facta,

[blocks in formation]

non me carminibus vincat nec Thracius Orpheus,

55

nec Linus, huic mater quamvis atque huic pater adsit,
Orphei Calliopea, Lino formosus Apollo.

Pan etiam, Arcadia mecum si iudice certet,
Pan etiam Arcadia dicat se iudice victum.
Incipe, parve puer, risu cognoscere matrem;
matri longa decem tulerunt fastidia menses.
Incipe, parve puer: cui non risere parentes,
nec deus hunc mensa, dea nec dignata cubili est.

[blocks in formation]

бо

Me. CUR non, Mopse, boni quoniam convenimus ambo, tu calamos inflare leves, ego dicere versus,

hic corylis mixtas inter consedimus ulmos?

Mo. Tu maior; tibi me est aequum parere, Menalca,

sive sub incertas Zephyris motantibus umbras,

sive antro potius succedimus. Aspice, ut antrum
silvestris raris sparsit labrusca racemis.

Me. Montibus in nostris solus tibi certat Amyntas.
Mo. Quid, si idem certet Phoebum superare canendo?
Me. Incipe, Mopse, prior, si quos aut Phyllidis ignes
aut Alconis habes laudes aut iurgia Codri.
Incipe; pascentes servabit Tityrus haedos.

Mo. Immo haec, in viridi nuper quae cortice fagi carmina descripsi et modulans alterna notavi, experiar. Tu deinde iubeto certet Amyntas.

Me. Lenta salix quantum pallenti cedit olivae, puniceis humilis quantum saliunca rosetis, iudicio nostro tantum tibi cedit Amyntas. Sed tu desine plura, puer; successimus antro.

Mo. Extinctum Nymphae crudeli funere Daphnim

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

flebant (vos coryli testes et flumina Nymphis)

cum complexa sui corpus miserabile nati

atque deos atque astra vocat crudelia mater. Non ulli pastos illis egere diebus

frigida, Daphni, boves ad flumina; nulla neque amnem

25

libavit quadrupes, nec graminis attigit herbam.
Daphni, tuum Poenos etiam ingemuisse leones
interitum montesque feri silvaeque loquuntur.
Daphnis et Armenias curru subiungere tigres
instituit, Daphnis thiasos inducere Bacchi
et foliis lentas intexere mollibus hastas.
Vitis ut arboribus decori est, ut vitibus uvae,
ut gregibus tauri, segetes ut pinguibus arvis,
tu decus omne tuis. Postquam te fata tulerunt,
ipsa Pales agros atque ipse reliquit Apollo.
Grandia saepe quibus mandavimus hordea sulcis,
infelix lolium et steriles nascuntur avenae ;
pro molli viola, pro purpureo narcisso
carduus et spinis surgit paliurus acutis.

Spargite humum foliis, inducite fontibus umbras, pastores, mandat fieri sibi talia Daphnis,

et tumulum facite, et tumulo super addite carmen : 'Daphnis ego in silvis, hinc usque ad sidera notus, formosi pecoris custos, formosior ipse.'

[blocks in formation]

Me. Tale tuum carmen nobis, divine poeta, quale sopor fessis in gramine, quale per aestum

45

dulcis aquae saliente sitim restinguere rivo.

Nec calamis solum aequiperas, sed voce magistrum.

Fortunate puer, tu nunc eris alter ab illo.

Nos tamen haec quocumque modo tibi nostra vicissim

50

dicemus, Daphnimque tuum tollemus ad astra ;

Daphnim ad astra feremus: amavit nos quoque Daphnis.
Mo. An quicquam nobis tali sit munere maius?

et puer ipse fuit cantari dignus, et ista
iam pridem Stimichon laudavit carmina nobis.

Me. Candidus insuetum miratur limen Olympi
sub pedibusque videt nubes et sidera Daphnis.
Ergo alacris silvis et cetera rura voluptas
Panaque pastoresque tenet Dryadasque puellas.
Nec lupus insidias pecori, nec retia cervis.

55

60

ulla dolum meditantur; amat bonus otia Daphnis.

Ipsi laetitia voces ad sidera iactant

intonsi montes; ipsae iam carmina rupes,

ipsa sonant arbusta: 'Deus, deus ille, Menalca l'

« PreviousContinue »