Page images
PDF
EPUB

1

OPERA OMNIA

EX EDITIONE HEYNIANA

CUM NOTIS ET INTERPRETATIONE

IN USUM DELPHINI

VARIIS LECTIONIBUS

NOTIS VARIORUM

EXCURSIBUS HEYNIANIS

RECENSU EDITIONUM ET CODICUM

ET

INDICE LOCUPLETISSIMO

ACCURATE RECENSITA.

VOLUMEN SECUNDUM.

E

LONDINI:

CURANTE ET IMPRIMENTE A. J. VALPY, A. M.

1819.

June 16, 191? Froin in Library of james J. Hi ginson

Now York

48

P. VIRGILII MARONIS

ÆN EIDOS

LIBER II.

ARGUMENTUM.

NARRAT Didoni Æneas Trojani excidii seriem. Ea est ejusmodi : Græci decennali bello pene fracti, dolo capere urbem constituunt: fugam simulant; circa Tenedum insulam latent; equum relinquunt in castris, foetum intus militibus. Quo per fraudem Sinonis, cui fidem mors Laocoontis faciebat, in urbem inducto; noctu reserato ejus utero, Græci erumpunt; admissoque exercitu, Trojam ferro et igne populantur. Admonetur in somnis Æneas ab Hectore, ut fuga sibi consulat: Æneas mortem fugæ præferens, coacta manu, Græcos aliquot cædit; sumtisque eorum armis, suorum telis fere obruitur. At vastata regia, Priamo Pyrrhi manu interfecto; Æneas domum revertitur, Anchisæ patri sacra Penatesque committit, suis eum imponit humeris, et cum Ascanio filio, Creusaque uxore, fugam arripit. Mox amissa inter eundum Creusa, iter ad eam quærendam relegit: 0ccurrit mortuæ uxoris umbra, monetque se a Cybele in Phrygia detineri. Redit ille in montem Idam, et cum sociis mari fugam parat.

CONTICUERE omnes, intentique ora tenebant;
Inde toro pater Æneas sic orsus ab alto:

Infandum, regina, jubes renovare dolorem;
Trojanas ut opes et lamentabile regnum
Eruerint Danai; quæque ipse miserrima vidi,
Et quorum pars magna fui. Quis talia fando
Myrmidonum, Dolopumve, aut duri miles Ulixi,

5

Omnes siluerunt, et attenti comprimebant cocem. Tum pater Æneas sic incæpit e superiori parte lecti : Jubes me, o regina, renocare dolorem infandum, narrando, quomodo Græci everterint potentiam Trojanam, et regnum deplorandum : et quacunque vidi ipse digna miseratione, et quibus magna ex parte interfui. Quis Myrmidonum, aut Dolopum, aut quis miles duri Ulyssis hæc commemorando abstineat a

2. Ab alto est Medic. Pierii.-3. renovare jubes regina Hamb. pr.–4. opis Hugen.-5. ipsa Franc.—7. diri Goth. tert. Ulixi. vulgo Ulyssei. Franc. Ulixis. Goth. pr. et tert. et edd. nonnullæ Ulyxei. At Ulixi scriptura est Medic. Romani aliorumque codd. etiam Prisciani ap. Heins. scilicet pro Ulixei; Sic Oronti 1, 220. inf. 30 Achilli. cf. ad Ecl. viii, 70. Habet scriptura Ulixes vel Ulixeus auctoritatem codd. (v. ad Ovid. Epp. I, 1) non rationem;

NOTÆ 2 Ab alto] Quia Æneas sedebat in niis; testatur enim Velleius initio hisaltiore, id est, dextera parte lecti; toriæ, Thessaliam prius vocatam esse Ascanius in inferiore, seu sinistra; Myrmidonum civitatem, ac non nisi Dido in media. Æn. 1. 702. Danai] post Trojana tempora Thessaliam. Græci, Æn. I. 34.

Igitur Achillis Myrmidones, vel erupt 7 Myrmidonum, &c.] Milites Achil- Æginetæ, vel potius Thessali, lis fuerunt, ex Ægina insala sinus Sa- Dolopum] Eos qnidam Thessaliæ, ronici, inter Peloponnesum et Atti. Plinius Ætoliæ, Ptolomæus Epiro cam: sic dicti a púpunt formica: quod, annumerat. Addit Strabo, præposint ait Strabo, propter soli sterilita- tum ijs fuisse a Peleo Achillis patre, tem, formicarum in morem terram Phænicem; qui cum Chirone cenfodientes, semen in saxa conjicerent; tauro Achillis educationi præfuerat, itemque laterum coctorum penuria eumque ad Trojam secutus est. Igiin fossis habitarent. Fabulæ tamen tur Dolopes, vel Phænicis milites ex eo derivant nomen, quod Æacus, erant, vel Achillis, vel, ut alii volunt, Achillis avus, Æginæ rex, cum reg- Pyrrhi Achillis filii. num videret peste vastatam, precibus Ulixi] Ithacæ et Cephaleniæ, a Jove impetravit, ut formicæ, quas insularum in Ionio mari, regis; cujus ingenti numero reptantes videbat, dolis Trojana . expeditio præcipue novos in incolas mutarentur. Aliqui promota est : de illo passim, hoc et sic fabulam explicant, ut putent Ægi- aliis libris. Ulixi, pro Ulixis, Genitinam insulam frequentiorem ab ipso yus, de quo Æn. 1. 224. redditam, deductis ex Thessalia eolo.

« PreviousContinue »