Page images
PDF

OPERA OMNIA

Ex ED 1 TI o N E HEYNIANA

CUM NOTIS ET INTERPRETATIONE

IN U S U M DELPHINI

VARIIS LECTIONIBUS

N O TIS V A R I O R U M
EXCURSIBUS HEYNIANIS

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

- LONDINI:
CURANTE ET IMPRIMENTE A. J. VALPY, A. M.
1819.

[ocr errors][merged small][ocr errors][graphic]
[ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

NARRAT Didoni Æneas Trojani excidii seriem. Ea est ejusmodi: Græci decennali bello pene fracti, dolo capere urbem constituunt: fugam simulant; circa Tenedum insulam latent; equum relinquunt in castris, foetum intus militibus. Quo per fraudem Sinonis, cui fidem mors Laocoontis faciebat, in urbem inducto; noctu reserato ejus utero, Græci erumpunt; admissoque exercitu, Trojam ferro et igne populantur. Admonetur in somnis Æneas ab Hectore, ut fuga sibi consulat: AEneas mortem fugæ præferens, coacta manu, Græcos aliquot cædit; sumtisque eorum armis, suorum telis fere obruitur. At vastata regia, Priamo Pyrrhi manu interfecto; AEneas domum revertitur, Anchisæ patri sacra Penatesque committit, suis eum imponit humeris, et cum Ascanio filio, Creusaque uxore, fugam arripit. Mox amissa inter eundum Creusa, iter ad eam quærendam relegit: occurrit mortuæ uxoris umbra, monetque se a Cybele in Phrygia detineri. Redit ille in montem Idam, et cum sociis mari fugam parat.

CoNTicuERE omnes, intentique ora tenebant;
Inde toro pater AEneas sic orsus ab alto:
Infandum, regina, jubes renovare dolorem;
Trojanas ut opes et lamentabile regnum
Eruerint Damai; quæque ipse miserrima vidi, 5
Et quorum pars magna fui. Quis talia fando
Myrmidonum, Dolopumve, aut duri miles Ulixi,

Omnes siluerunt, et attenti comprimebant vocem. Tum pater Æneas sic incæpit e saperiori parte lecti: Jubes me, o regina, remorare dolorem infandum, narrando, quomodo Græci everterint potentiam Trqjanam, et regnum deplorandum: et quæcumque vidi ipse digna miseratione, et quibus magna eae parte interfui. Quis Myrfmidomum, aut Dolopum, aut quis miles duri Ulyssis hæc commemorando abstineat a

------

2. Ab alto est Medic. Pierii.—3. renovare jubes regina Hamb. pr.—4. opis Hugen.—5. ipsa Franc.—7. diri Goth. tert. Uliaci. vulgo Ulyssei. Franc. Uliaris. Goth. pr. et tert. et edd. nonnullæ Ulyxei. At Uliari scriptura est Medic. Romani aliorumque codd. etiam Prisciani ap. Heins. scilicet pro Uliacei; Sic Oronti 1, 220. inf. 30 Achilli. cf. ad Ecl. viii, 70. Habet scriptura Ulixes vel Ulixeus auctoritatem codd. (v. ad Ovid. Epp. 1, 1) non rationem;

[ocr errors]

2 Ab alto] Quia Æneas sedebat in altiore, id est, dextera parte lecti; Ascanius in inferiore, seu sinistra; Dido in media. Æn. 1. 702. Danai] Græci, Æn. 1. 34.

7 Myrmidonum, &c.] Milites Achillis fuerunt, ex Ægina insula sinus Saronici, inter Peloponnesmm et Atticam: sic dicti a μύρμηζ formica: quod, nt ait Strabo, propter soli sterilitatem, formicarum im morem terram fodientes, semen in saxa conjicerent; itemque laterum coctorum penuria in fossis habitarent. Fabulæ tamen ex eo derivant nomen, quod Æacus, Achillis avus, Æginæ rex, cum regnum videret peste vastatum, precibus a Jove impetravit, ut formicæ, quas ingenti numero reptantes videbat, movos in incolas mutarentur. Aliqui sic fabulam explicant, ut putent Ægimam insulam frequentiorem ab ipso redditam, deductis ex Thessalia eolo

niis; testatur enim Velleius initio historiæ, Thessaliam prius vocatam esse Myrmidonum civitatem, ac non nisi post Trojana tempora Thessaliam. Igitur Achillis Myrmidones, vel erunt Æginetæ, vel potius Thessali. Dolopum] Eos qnidam Thessaliæ, Plinius Ætoliæ, Ptolomæus Epiro amnumerat. Addit Strabo, præpositum iis fuisse a Peleo Achillis patre, Phoenicem; qui cum Chirone centauro Achillis educationi præfuerat, eumque ad Trojam secutus est. Igitur Dolopes, vel Phoenicis milites erant, vel Achillis, vel, ut alii volunt, Pyrrhi Achillis filii. Ulixi] Ithacæ et Cephalemiæ, insularum in Ionio mari, regis; cujus dolis Trojana , expeditio præcipue promota est: de illo passim, hoc et aliis libris. Uliari, pro Ulixis, Gemitivus, de quo AEm. 1. 224.

« PreviousContinue »