Page images
PDF
EPUB

Et septemgemini turbant trepida ostia Nili.
Nec vero Alcides tantum telluris obivit;
Fixerit æripedem cervam licet, aut Erymanthi
Pacarit nemora, et Lernam tremefecerit arcu.
Nec, qui pampineis victor juga flectit habenis,
Liber, agens celso Nysæ de vertice tigres.

805

rum; et septem ostia Nili stupefacta commoventur. Nec certe Hercules peragravit tot terras: licet occiderit cervam æneis pedibus, aut pacaverit sylvas Erymanthi, et arcu terruerit Lernam. Neque Bacchus, qui victor regit currum habenis pampino vestitis, impellens tigres ex alto cacumine Nisa. Et adhuc dubitamus æternare

Maotia bene Heins. post Pier. ex castigatioribus. Vulgo Maotica.-801. tumida legerunt nonnulli apud Cerdam: perperam.-802. obibat duo Heins. obibit Rom.-803. Fixerat Rom. et alii Pier. etiam Carisius. Item Goth. tert., male. anipedes præferebat Heins. ad Ovid. Ep. 6, 32. 12, 93. atque E. emendabat Marklandus ad Statii Sylv. pag. 261, haud dubie et hoc bene, nec tamen necesse nam mira est in his poetarum variatio, si quis longiore usu ad hæc attenderit; et rationem illa habet, possunt enim ejusmodi enumerationes pluribus modis constitui: sequendum autem poëtæ est illud, quod a vulgari more recedit. Jam autem vulgare esset atque-et. At alteruin, quod idem vir doctus proponit, ut, si aut retineatur, mox etiam aut Lernam scribendum sit, multo minus sequar.—804. Pacarit, quod res exigebat, e libris Pier. et suis reposuit Heins., quem vide. Vulgo placarit. ed. Ven. placaret.

NOTE

801 Septemgemini turbant, &c.] Id est, turbantur. Sic etiam in prosa

oratione Tacitus: Si una alterave civitas turbat.' De Nilo, Egypti fluvio, ejusque septem ostiis, Ge. Iv. 287.

802 Alcides tantum, &c.] Hercules, cur Alcides dictus, Æn. v. 414. suis in varias orbis partes expeditionibus famosus. Adfuit enim Jasoni in Colchica velleris aurei direptione, Busirin occidit in Egypto, Geryonem in Hispania, Erycem in Sicilia, Diomedem in Thracia: Hesperidum hortos in extrema Africa diripuit: tum itinerum suorum terminum fixit, columnas, montesve duos, Abylen in Africa, et Calpen in Hispania: qui montes cum antea continui essent, ab eo dicuntur separati: unde immisso mari fretum Gaditanum apertum est, le Detroit de Gibraltar. Quibus omissis illius factis, miror cur

Virgilius tria elegerit in una eademque Peloponneso edita: nempe cervam æreis pedibus et aureis cornibus, Dianæ sacram, habitantem in Manalo Arcadia monte, cursu comprehensam; aprum, in Erymantho Arcadia item monte vivum captum; hydram in Lerna palude, Mycenas inter et Argos, interfectam: neque enim inde multa terrarum spatia peragrasse Herculem colligi potest. De Herculis laboribus, Æn. VIII. 288.

806 Liber, agens, &c.] De Libero, sive Baccho, ejusque in India victoriis, Ecl. v. 69. Ecl. vII. 58. Æn..iv. 301. Dicitur idem Hispaniam, deinde Ægyptum, et Libyam peragrasse. Et Nysa quidem triplex numeratur. 1. Urbs in Egypto Arabiæ vicina, ubi Diodorus incunabula Bacchi constituit. 2. Urbs ad montem Merum, in India, non longe a Cophene fluvio,

Et dubitamus adhuc virtutem extendere factis?
Aut metus Ausonia prohibet consistere terra?
Quis procul ille autem ramis insignis olivæ
Sacra ferens? nosco crines incanaque menta

810

virtutem factis? aut timor impedit nos sedere in terra Italica? Quis vero procul ille spectabilis ramo oliva, portans sacras res? agnosco capillos et barbam canam

Rom. pacaret. Mox tremefecerat aliquot Pier. cum Rom.--807. dubitemus Goth. tert. In altero hemistichio magna lectionis varietas. Receptam tuetur Medic. Sed quæritur, quid sit, virtutem extendere factis. vitam, ævum, extendere, et nomen, memoriam, famam, extendere, solennes loquendi modi sunt; sed non virtutem. In Rom. legitur: virtute extendere vires; item in tribus Moret. pr. Rottend. Montalb. altero Mentel. a m. pr. Erf. et in edit. Junt. Etiam Pierius plerosque alios codd. id a m. pr. exhibuisse observavit, sed erasa scriptura fere superscriptum virtutem et factis. Ex Heinsianis pr. Mentel. virtute e. factis. Gudianus: virtutem e. vires, vel factis. tert. Rottend. virtutem e. factis vel viribus. alter Hamb. factis e. vires. Heinsio inter hæc omnia se ea lectio probabat: virtute extendere vires. Nec tamen insolentem, et meo sensu exilem, loquendi modum (esset: omnes vires exerere fortiter agendo) illustrare satis potuit. Meo qualicumque judicio vires ex glossemate vocis virtutem subnatæ sunt, easque equidem omnino spuam. Alio loco inf. x, 461 occurrit: sed famam extendere factis, Hoc virtutis opus, unde facilis suspicio, ut et h. 1. virtute extendere famam fuisse conjicias; et sic jam conjecerat Burmannus, vel vitam; ut vitam extendere alii dixere. Silius IX, 375 brevis hoc avi quodcumque relictum est Extendamus, ait: probat prius famam etiam Jo. Schrader. Bona hæc sententia et solenni mori loquendi accommodata. Enimvero eadem ex vulgari lectione non minus exit: virtutem, adeoque gloriam, virtute partam, extendere factis. Superest alia lectio, virtutem extendere fatis, ex Goth. sec. Sprot. Dorvill. Ven. et Reg. a m. sec., ut sit virtutem extendere, ad ea, quæ restant, discrimina et labores, fatis, ad fata explenda, ut sit tertius casus, in cujus gratiam. Habet et hæc, quo se tueri possit. Est tamen førte nimis arguta; et auctoritas major codicum adest vulgatæ.--808. terras Goth. sec.-811. Romani Regis alii ap. Pier. primam

NOTE

qui in occidentalem Indi partem influit; quam a Baccho Indiam peragrante conditam, deditione cepit et liberam reliquit Alexander. 3. Alterum e Parnassi culminibus, juxta aliquos qui ipsum Baccho sacrum dicunt; eique oppositum cacumen, Cirrham nomine, Apollini dicatum. Vicus quidem Nysa statuitur a Stephano in Helicone, qui Bœotiæ mons est Parnasso æmulus. Bacchi autem tres ab aliquibus distinguuntur; ut Hercules quadraginta: quorum omnium facta tribuuntur Baccho filio Jovis ex Semele; ut Herculi Jovis ex

Alcmena. De Augusti victoriis in
utroque littore, Asiatico et Africano,
Ge. III. 33. De Ausonia, Italia, Æn.
VII. 54.

810 Incanaque menta Regis, &c.] Numa Pompilii, secundi Romanorum regis: qui deficiente Romuli stirpe propter prudentiam ascitus est e Curibus, urbe Sabiuorum primaria, ubi nunc Monasteriolum Vescovio di Sabina. Is legibus et religionum sanc titate feroces Romanos temperavit; Egeriæ, ut fingebat, Nymphæ usus consilio in pace perpetua urbem continuit; unde coronatur oliva, quæ

1

Regis Romani; primus qui legibus urbem
Fundabit, Curibus parvis et paupere terra
Missus in imperium magnum. Cui deinde subibit,
Otia qui rumpet patriæ, residesque movebit
Tullus in arma viros, et jam desueta triumphis
Agmina. Quem juxta sequitur jactantior Ancus,
Nunc quoque jam nimium gaudens popularibus auris.
Vis et Tarquinios reges, animamque superbam

815

regis Romani: qui primus firmabit urbem legibus, missus in amplum regnum e parvis Curibus et terra paupere. Cui postea succedet Tullus, qui turbabit pacem patriæ, et excitabit ad bella cives quietos et exercitum desuetum vincendi. Quem prope sequitur Ancus jactantior, et jam nunc nimis quærens favorem populi. Visne etiam videre reges Tarquinios, et animam gloriosam Bruti vindicis, et fasces recuperatos?

qui Rom. Medic. et potiores reliqui Pier. et Heins., itaque Heinsius receperat; sententia tamen vix idonea. Pierius videtur accipere, ut sit primam, nuper conditam, recentem; sed hoc latinum non est; Heinsius vero sic, ut sit positum eleganter pro, primum; ita vero primis dicendum erat, et cum legibus jungendum." Primum, id est, in principio, Medic. Pierii; at Serv. ed. Mediol. et aliæ vett. inde ab Aldd. primus, quod recte revocavit Burmannus. Sic quoque Goth. pr.-812. Coribus Gud. pravis Sprot. p. regno apud Priscian. lib. VII.-813. quoi libri Pier. qui Medic.-814. rumpit Menag. pr.815. dissueta duo apud Burm. cum ed. Ven. devicta Hugen. At Romanus : et magnum deinde triumphum, aut, ut a Bottario exhibitum: virum magnis deinde triumphis.-817. Hunc q. Franc. gaudet Hamb. pr. arvis Medic. a m. pr. armis sec. Moret. Servium Tullium desiderat Burm., nec bene omitti potuisse censet; itaque Franciani, levissimi codicis, lectionem probat: Hunc quoque sc. sequitur jam nimium gaudens popularibus auris; ut designetur Serv. Tullius, quem populo studuisse traditum utique est a parte scriptorum: v. Dionys. Iv, 8. At enim durum hoc est, ut nomen ita subintelligendum sit; tum vox jactantior superiore versu satis arguit versum hunc nec minus ad Ancum spectare: Servium omittere licebat poëtæ ; possit quoque causa, si necesse sit, satis speciosa afferri, quod is alienigena et in servitute natus erat, nec adeo ad Anchise posteritatem referendus. Pompon. Sab. inter Tarquinios bene numerari potuisse Servium putabat.-818. Vin' Dorvill. Tarquinos male legi NOTE

[merged small][ocr errors][merged small]

Ultoris Bruti, fascesque videre receptes?
Consulis imperium hic primus sævasque secures
Accipiet; natosque pater, nova bella moventes,
Ad poenam pulchra pro libertate vocabit,
Infelix! Utcumque ferent ea facta minores;
Vincet amor patriæ, laudumque immensa cupido.
Quin Decios, Drusosque procul, sævumque securi
Aspice Torquatum, et referentem signa Camillum.

820

825

Hic primus accipiet imperium Consulis et secures severas: et pro honesta libertate pater adiget ad supplicium filios parantes novum bellum, miser: quomodocumque posteri accepturi sint hoc factum, amor patriæ superabit et immensum desiderium gloriæ. Præterea vide longe Decios, et Drusos, et Torquatum sævientem securi, et Camillum

observat Pier. et Dorvillius ap. Burm. animam superbam Servius ad Tarquinium refert; hoc quoque male.-820. primum tres apud Burm.-821. gnatosq. plerique Pier. patri Vratisl. b. gerentes Zulich. a m. pr.-823. ferant Goth. sec. ea fata erat vulgata lectio, quam Pierius præ oculis habebat: sed in facta omnes ejus et Heinsii libri consentiunt, binis exceptis, cum Dorvill. et ed. Ven. nepotes Goth. sec., et sic Macrob. IV, 6, ubi et facta leguntur. Porro versu hoc ad superiora retracto aliquis sententiam absolutam habere possit: Infelix, utcumque ferent ea f. minores; sc. quantumvis posteri id facinus laudibus summis prædicent (ut ferre simpliciter sit, laudibus efferre). Verum vincet amor p. Et in hunc sensum interpretari videtur locum Augustinus de C. D. III a Pierio in medium productus. Sed præstat vulgaris ratio : ut disjungantur a superioribus postrema: Utcumque―minores: Vincet a.—824. Vincit Witt. laudumque immensa cupido; malis hoc abesse, quippe quod pulcherrimam laudem corrumpit: saltem ad nostrum sensum. An vero ad Romanorum quoque judicium? Etiam Jo. Schraderus expunctum hemistichium esse malebat.-825. Quin Decios Brutosque Rom.-826. et deest Hamb. pr. et

NOTE

runt: Priscus, et Superbus Prisci nepos. Horum medius Servius Tullus omittitur a Virgilio propter obscuritatem stirpis. Priscus, Anci filiorum opera occisus est: Superbus, ob violatam a Sexto filio suo Lucretia pudicitiam, cum tota familia regno pulsus est: auctoribus conspirationis Bruto et Collatino, qui perpetuum regum imperium in annuum consulare permutarunt; et fasces, ac purpuram et alia summæ potestatis insignia sibi ceterisque deinde consulibus attribuerunt. De fascibus virgarum, quarum in medio securis eminebat, Ge. 11. 495.

821 Natosque pater, &c.] Titus et Delph. et Var. Clas.

Tiberius, Bruti filii, cum de revocandis in urbem Tarquiniis clam egissent, palam virgis cæsi, ac deinde securi percussi sunt; patre jubente ac spectante. Quo facto utrum laudem Brutus meruerit a posteris, varie disceptatum est: unde addit, utcumque ferent, &c.

825 Decios, Drusos, &c.] Familias Romæ nobiles commemorat. Decios, quorum tres pro republica vitam devovere, variis temporibus, ut diximus, Ge. II. 169. Drusos: cognomen fuit illatum in familiam Liviam, ob Drusum, Gallorum ducem, ab uno aliquo ejus familiæ trucidatum. In hac multi consules ac tribuni plebis: `ex ́èa Virg.

3 L

Illæ autem, paribus quas fulgere cernis in armis,
Concordes animæ nunc, et dum nocte prementur,
Heu quantum inter se bellum, si lumina vitæ
Attigerint, quantas acies stragemque ciebunt!
Aggeribus socer Alpinis atque arce Monoeci
Descendens; gener adversis instructus Eois.
Ne, pueri, ne tanta animis assuescite bella;
Neu patriæ validas in viscera vertite vires.

830

reportantem vexilla. Illæ autem animæ, quas vides splendere in armis æqualibus, concordes nunc, et dum teguntur his tenebris; heu! si pervenerint ad lucem vitæ, quantum bellum, quantas pugnas et clades inter se excitabunt! socer descendens e montibus Alpinis et rupe Monaci; gener adjutus orientalibus populis oppositis. O pueri, ne assuefacite animum tantis bellis: neve convertite in viscera patriæ firmum ejus robur.

Goth. sec.-827. Illi quos sec. Moret. fulgere v. Seneca N. Q. 11, 56. in auris pr. Hamb.-828. et nunc dum ed. Ven. prementur e Pier. et binis suis Heinsius recepit. Accedit Zulich. Vulgo premuntur, quod bene poterat locum tueri.— 829. limina sec. Rottend. Witt. Erf., perpetua varietate. vid. h. 1. Heins. et Burm. ac Cerda. Sed h. 1. lumina unice vera; nam et plus dignitatis epicæ inest, et præcesserat: nocte de statu animæ ante vitæ ingressum. Nec vero Pompeius et Cæsar bellum civile moverunt statim sub vitæ ingressum, quod inferrent ista: si limina vitæ attigerint.-830. Attigerunt Goth. tert. quantis tert. Rottend. stragesque quinque Burm.-831. Menæci, Menoti, Moneti, Moneci, Minaci, Monete, aberratt. codd. At est Movoínov Aμhv.-832. Discedens Puget. aversis Medic. a m. pr. et Leid., in quo mireris Heinsium otium perdere.-833. adnectite Puget.-834. Heu Goth. pr., et invalidas idem.

NOTE

orta Livia Drusilla, tum Augusti conjux. Torquatum. T. Manlium intelligit qui anno 393. ob detractum Gallorum duci a se occiso torquem, inde Torquati cognomen in familiam intulit: ter consul fuit, ter dictator: tertio consulatu triumphavit de Latinis, anno 414. quo bello filium securi cædi jussit, quod contra edictum ducem Tusculanorum pugna interfecisset. Camillum. M. Furium CamilJum: qui quinquies dictator fuit; quater triumphavit, de Veientibus, de Volscis, de Gallis Roma liberata, iterum de Gallis octogenarius, anno u. c. 387.

831 Aggeribus socer Alpinis, &c.] Cæsar, cujus filiam Juliam Pompeius in matrimonio habuerat. In auxiliis Cæsaris erant Galli et Germani ab

ver

Arx

occidente in Pompeii auxiliis, Asiatici ab oriente. Unde Cæsarem ait venturum ex Alpibus, qui montes Italiam a Gallia dividunt, Ecl. x. 47. Pompeium ex orientalibus Aurora partibus has enim est Aurora. Monaci, Monaco, seu Mourgues: principatus, arx, et portus, in ora maritimą Liguria de la côte ou rivière de Gênes, et ipso Alpium maritimarum initio dictus Herculis Monacci portus; quod Hercules, pulsis hostibus, illic aut solus regnaverit, aut solus privato in templo cultus fuerit, a μóvos solus, et oikov habitans.

833 Animis assuescite bella] Duplex commutatio. 1. Assuescite bella animis; pro assuescite animos bellis. 11. Neutrum activo: assuescite pro assuefacite. Et sic fere Velleius Paterculus 1, II.

« PreviousContinue »