Page images
PDF
EPUB

Quin et, supremo cum lumine vita reliquit,

735

Non tamen omne malum miseris, nec funditus omnes

Corporeæ excedunt pestes; penitusque necesse est
Multa diu concreta modis inolescere miris.
Ergo exercentur pœnis, veterumque malorum
Supplicia expendunt. Alia panduntur inanes
Suspensæ ad ventos; aliis sub gurgite vasto
Infectum eluitur scelus, aut exuritur igni;

740

Quisque suos, patimur, Manes; exinde per amplum

ultima luce vita recessit: non tamen omne malum, nec omnes corporeæ sordes omnino recedunt a miseris; et plane necesse est ut multa vitia diu conglutinata iis adhuc adhærescant admirabili ratione. Ideo cruciantur pœnis, et persolvunt supplicia præteritarum noxarum. Alia suspensa exponuntur levibus ventis: aliis crimen, quo sunt infectæ, lavatur sub immenso lacu, aut absumitur flammis. Omnes

[ocr errors]

ad II Ge. 187, Alius dixisset, Prospiciunt.) Eodem ducunt Medic. cum aliis Heins., Romanus cum aliis Pier.; adde fragm. Vatic. et binos Goth., qui omnes Despiciunt exhibent. Respiciunt ceteri cum edd. antiquioribus, ut Aldd. Commel. Suspiciunt ed. Mediol. Mox clusa fragm. Vatic., quod aliis locis Heinsius secutus est.-735. supremum cum lumen Montalb. et tert. Rottend., non male. limine pr. Hamb. pro Var. L., item Servius. relinquit aliquot Burm. et fragm. Vatic. a m. pr.-736. Nec tamen Menag. pr.-737. excidunt Ald. pr., at corr. in sec. est deest Sprot.-738. diu conjuncta Oudart.-740. penduntur Dorvill.-742. Infestum Serv. ad II Ge. 389.-743. patitur et mittitur tres ap. Burm. patitur etiam Erf. Ut nunc versus se ordine excipiunt, aut nova in Elysio fit aut inchoata ante animarum purgatio in Elysio absolvitur; quod omnino novum est et insolens. Nam, si vss. 743. 744 jam peracta purgatione in Elysium missæ sunt animæ, quomodo iterum v. 745 sequi

NOTE

gaudio, circa malum ac bonum præsens afficimur: et facile, inclusus quasi obscuro carcere animus, auras cœlestes, id est, divinam originem, obliviscitur.

738 Inolescere] Est simul crescere. Vel ab alo, quod simul alitur. Vel a soleo, quod simul esse solet.

739 Ergo exercentur pœnis, &c.] VII. Caput. Animæ illæ, etsi diversæ a corporibus naturæ, ex diuturna tamen cum iis conjunctione multa inquinamenta contrahunt. Unde triplici purgatione expiantur: igne; ventis, id est aëre; et gurgite vasto, id est aquis. Hæc autem tria in sacris usurpabantur purgationum genera: aut

[blocks in formation]

Mittimur Elysium, et pauci læta arva tenemus:

patimur, unusquisque suos ultores. Deinde inducimur in spatiosum Elysium, et

potest: Donec longa dies etc. hoc est, donec purgatæ fuerint? Itaque suspicari licet versus esse transpositos; et retrahendos vss. 745-747 ante 743, ut a Virgilio versus hoc ordine profecti sint: aut exuritur igni: Donec longa dies perfecto temporis orbe Concretam exemit labem, purumque reliquit Ætherium sensum atque aurai simplicis ignem. Quisque suos p. Difficultatem in oratione poëtæ vidit quoque doctissimus Jortinus; sed vix expediisse videri potest p. 266 sqq. In ipsam autem transponendi rationem incidisse quoque Trappium nunc deprehendo; ut tamen nec efficiat, in quo conficiendo laborat. Enimvero, quo curatius hunc locum inspicio, eo manifestius mihi fit, versus esse seu a poëta nondum expolitos nec in suum numerum et ordinem redactos, sen, quod multo magis probabile, supposititios et e margine illatos 743. 744 Quisque suos, patimur, Manes: exinde per amplum Mittimur Elysium, et pauci lata arva tenemus. Nam primo sententiam interpellant et jugulant; tum sensum idoneum non habent; tertio a poëtæ mente sunt alieni: si jam ante purgatæ erant, purgatæque mittuntur in Elysium, quorsum in hoc Elysio tempus longnm exigunt animæ, ut purgentur? De loco purgationis in Inferis nihil poëta monuit; nec tamen inde in Elysium, sed ad Lethen animas mitti ipse profitetur v. 748. Nec attigit poëta alterum illud philosophema, quo migrationi animarum finis tandem ita statuitur, ut eæ, quæ post plures migrationes et purgationes perfectam puritatem consecutæ fuerint, aut Elysio aut Olympo assignentur in perpetuum. Antiquum tamen emNOTE

descensuque ex astris, Genium sive dæmonem attribui, custodem operum, qui animum in lucem extrahat ac deinde post mortem reducat ad Inferos, ait Plato de Repub. 1. x. itemque in Phædone. Hos Manes dici nihil vetat, eosdemque purgationis ministros adhiberi. Quanquam alii per Manes, Furias, aliosque minores intelligunt Inferorum Deos, a quibus animæ torquentur: et vero ita sumuntur Manes Ge. Iv. 489. ' scirent si ignoscere Manes:' ibi enim Deos Inferorum significari manifestum est. Utraque explicatio conciliabitur faeile: si Platonici Genii dicantur, utriusque mundi habere commercium, qualiter Mercurius; et superi quidem terrestresve Dii esse, cum vivis adsunt; inferi autem, cum mortuis purgandis assistunt. Loca vero huic purgationi assignata existimo, esse varias sedes illas, jam ab Ænea peragratas; ubi infantes, amantes, bellicosi, propria manu occisi: qui inde post certos

purgationis annos in Elysium admittebantur. De Manibus, alia significatione, pro Umbris mortuorum, Ge. IV. 469.

744 Pauci læta arva tenemus, &c.] IX. Caput. Pauci fruebantur Elysii voluptatibus; multi quidem, si per se ipsi spectantur, nam evocabantur‘agmine magno,' infra 749. tamen pauci, si cum immenso animarum omnium numero conferuntur. 1. Quia multi detrudebantur in Tartarum, inde nunquam in lucem alia generatione emersuri, quod eorum scelera nulla purgatione elui possent: ita Plato in Phædone. 2. Quia pars animarum longe maxima distinctis illis in sedibus purgabatur: quibus in Elysium succedentibus, aliæ ex Elysio in vitam emigrabant. 3. Quia multi, aut omni, aut saltem aliqua purgatione perfuncti, scelerum in pœnam detrudebantur nova in corpora, belluarum aut volucrum; nec in Elysium transibant, ob vitam virtutum sterilem. Quare frus

[ocr errors]

Donec longa dies, perfecto temporis orbe,
Concretam exemit labem, purumque reliquit
Ætherium sensum, atque aurai simplicis ignem.
Has omnes, ubi mille rotam volvere per annos,

745

pauci obtinemus lætos campos: quando longa dies confectis spatiis temporum delevit congenitus sordes, ac reliquit purum sensum cœlestem et simplicem fulgorem ignis. Postquam verterunt rotam per mille annos, Deus vocat eas omnes magno

blema esse, Ausonii testatur locus, quo h. 1. æmulatur.-746. tabem Rom., nec hoc male. relinquit fragm. Vatic. Medic. cum aliis.-747. auræ omnes fere codd. Heins. et Pier. et fragm. Vatic. Sed Valer. Probus inter quatuor locos refert, in quibus antiqua illa forma Virgilio placuerit. ignes Goth. tert.-748. rotas Menag. pr. rotam evolvere Parrhas. Jo. Schrader.

NOTE

tra se torquet Cerdanus, ut pugnantes conciliet voces: quisque patimur, et pauci tenemus.

745 Donec longa dies, &c.] x. Caput. In hoc Elysio fruebantur animæ quiete perfectissima: vocat enim Virgilius 669. 'felices animas:' et 638. locos lætos, et amona vireta Fortunatorum nemorum, sedesque beatas.' Ergo hinc procul aberant purgationis tormenta. Quid igitur ait Anchises: Pauci læta arva tenemus: donec longa dies... Concretam exemit labem?' Omnino aliud mihi sonare videtur donec, quam aliis vulgo interpretibus: neque hic interpretor, quousque, quasi futuram in Elysio purgationem notet; sed quando, ut præteritam seclusis in locis purgationem indicet. Idque duo persuadent: 1. Quia non dixit Virgilius, donec exemerit, aut eximat; sed donec exemit, quod expressius significat quando exemit, quam quousque exemerit. 2. Quia pari sensu dixit Horatius Od. 1. III. 9. Donec gratus eram tibi... Persarum vigui rege beatior:' id est, quando gratus eram tibi, &c. aurai simplicis ignem, significat puram animæ naturam, quæ propter subtilitatem aëri et igni simillima est, ideo vocat eam Horatius Sat. 1. II. 2. 79. divinæ particulam auræ:' cujus vo

Per

cis ultima diphthongus duas in vocales prisco more dissolvitur, auræ in aurai.

748 Has omnes, ubi, &c.] xI. Caput. Postquam animæ hac sua beatitate per annos mille in Elysio potitæ sunt : evocantur ad generationem aliam, aliamque cum novo corpore unionem. At prius Lethæas aquas jubentur ebibere: ut præteritorum omnium, tam laborum quam voluptatum, obliti; nec teneantur Elysii desiderio, nec superioris vitæ asperitate deterreantur; nec supersit quicquam, nisi ingenitus quidam affectus animæ in corpus. Quod autem ait omnes, restringi debet ad eas omnes, 'Quibus altera fato Corpora debentur,' 714. Non enim omnes redibant in corpora; nec vero tale quicquam de se Anchises commemorat, quod si erat futurum, certe non omisisset. Hos autem ab eo reditu fuisse immunes puto, qui ob exquisita merita admissi inter Deos fuerant, et ‘Acheronte remissi,' ut loquitur Æneas de Anchise Æn. v. 99. et reversi sideris in numerum,' unde prima generatione defluxerant, ut ait Virgilius Ge. IV. 227. Horum quippe non animas apud Inferos, sed idola solum ac simulacra Elysiis in campis remansisse testatur Lucretius ex Ennio 1. 1. 120. Et Ulysses apud Homer.

Lethæum ad fluvium Deus evocat agmine magno':
Scilicet immemores supera ut convexa revisant,
Rursus et incipiant in corpora velle reverti.
Dixerat Anchises; natumque unaque Sibyllam
Conventus trahit in medios, turbamque sonantem;
Et tumulum capit, unde omnes longo ordine possit
Adversos legere, et venientum discere vultus.

Nunc age, Dardaniam prolem quæ deinde sequatur

750

755

numero ad amnem oblivionis: nempe ut oblitæ præteritorum repetant superiorem curvaturam mundi, et incipiant velle iterum redire in corpora. Anchises hæc dixerat: et ducit filium ac simul Sibyllam in medios cœtus turbamque frementem: et conscendit collem, unde possit considerare longa serie omnes sibi obversos, et intueri vultus venientium. Age modo, inquit Anchises, explicabo verbis, quis honos ali

conj. rotæ, ut sint tormenta. v. Not.-749. Letheum Rom., vid. sup. ad v. 705. flumen duo Burm.-750. superum ed. Ven. et Dorvill., eo alludunt ali. quot Pier. supera in c. Interpungit Wakefield: Deus evocat agmine magno Scilicet; et mox ut convexa revisant Rursus, eti. In altero hoc assentior.— 751. incipiunt ed. Ven. incipient Lutat. ad Stat. VII Theb. 92.-754. posset multi Pier. etiam Rom. et Heins. cum Medic., sed fragm. Vatic. possit. Apud Nonium possent. Parrhas. posset ordine circum.-755. Adversas Montalb., dum interpolator animas cogitabat. adversus fragm. Vatic. poscere v. ed.

NOTE

Odyss. XI. 600. ait se inter Inferorum umbras vidisse idolum Herculis, quocum sermonem habuerit; ipsum vero, id est, ipsins animam, apud Superos degere. Tamen Anchisen a Virgilio describi: cujus idolum hic Æneam alloquitur, dum anima fruitur cœlestium Deorum consortio. Itaque tria distingui possunt in nomine Anima, Corpus, Idolum: additur ab aliis etiam quarta pars, umbra, quæ sepulcrum incolebat, ut notavimus Æn. IV. 385. Quanquam hæc umbræ ab anima, corpore, et idolo distinctio, non ita videtur certa. De Lethao, oblivionis flumine, supra 323. Rotam volvere, metaphora est pro tempus traducere; ex Ennio petita, ut testatur Servius. Et temporis rotam dixit; ut paulo ante orbem; et passim alibi cursum, curriculum. Convexa supera: vel significant convexam superficiem terræ, cujus in concavo Inferi latent :

vel sublimem et concavam cœli conspicui partem, ut diximus Æn. 1. 314.

756 Nunc age, &c.] Ostendit Anchises Æneæ posterorum suorum clarissimos: ubi notanda quatuor. I. Posteros illos partim ex Trojana, partim ex Itala gente oriundos fore: cum utraque gens Æneæ et Laviniæ conjugio miscenda sit. II. Non servari ab Anchise in illa enumeratione ordinem temporum: cum a Romulo statim ad Cæsarem transeat, tum regrediatur ad Numam. III. Alios etiam commemorari, præter posteros Æneæ, utriusque gentis illustres viros. IV. Hoc totum Virgilii artificium, etsi perquam insigne est, errore non carere. Is autem error est ejusmodi. Animas inducit quæ jam insederant corpora, indeque egressæ, tum aut puræ erant, aut purgabantur, in Romanorum heroum corpora reversuræ. At si erant puræ, inerat iis duntaxat

Gloria, qui maneant Itala de gente nepotes,
Illustres animas, nostrumque in nomen ituras,
Expediam dictis, et te tua fata docebo.
Ille, vides, pura juvenis qui nititur hasta,
Proxima sorte tenet lucis loca; primus ad auras
Ætherias Italo commixtus sanguine surget
Sylvius, Albanum nomen, tua postuma proles :

760

quando secuturus sit sobolem Trojanam, qui posteri destinentur ex Italica familia, nobiles animas, et successuras nostro nomini: et tibi aperiam tua fata. Videsne? Ille juvenis qui insistit hasta nitida, occupat sorte spatium proximum lumini; primus erumpet in aërem cœlestem mixtus Italo sanguine, Sylvius, nomen Albanum, tua soboles postrema: quem uxor Lavinia in sylvis tarde pariet tibi seniori, futurum

Ven., male. discere est cognoscere. vultum Zulich.—758. et nostrum nomen sec. Moret. ituros alter Hamb.-760. Ille, vides, Potest quoque scribi: Ille, vides? p. juvenis pura Dorvill.—761. luci Heins. malebat; ut sit, vitæ mox ipsi reddendæ ; non video quid intersit.—762. Italo mixtus de s. antiqui codd. ap. Pier. surgit Medic.—763. posthuma male scriptum et hic in Gothanis.

NOTE

purus ætherius sensus atque aurai simplicis ignis; atque ita nullus inerat sensus corporis præteriti, multo minus futuri: si purgabantur, nondum Lethæis aquis imbutæ, nondum præteriti corporis memoriam exuerant ; atque adeo nondum potuerant convenientes futuræ olim sorti affectus assumere; igitur nec Sylvius niti hasta, nec Romulus geminas habere cristas, nec Numa mentum incanum gerere, nec circa Marcellum Romani strepere.

763 Sylvius, Albanum nomen, &c.] In his Romanæ historiæ initiis parum sibi scriptores consentiunt. Livius hunc Sylvium, Ascanii filium facit: Dionysius Halicarnasseus, Æneæ. Scribit enim Laviniam; tum cum obiit Æneas, prægnantem, Ascanii privigni metu in sylvas fugisse ad regii pecoris magistrum Tyrrheum; ibique filium peperisse, cui inde Sylvio nomen fuit: Ascanium pietate motum in novercam, sibi hunc ipsum Sylvium successorem designasse; Iulo filio suo pontificatum maximum tribuisse, a quo gens Julia propagata est. Al

banum nomen dicitur Sylvius: quia ex eo reges Albani communi nomine Sylvii appellati sunt; ut postea imperatores Romani, Cæsares. Postuma proles, duplici sensu explicabatur ; vel quæ post humationem patris oritur; tumque scribitur posthuma, non postuma: vel quæ postrema oritur, etiam vivo patre; tumque deducitur`a post, posterior, postremus, et postumus; ut ab extra, exterior, extremus, extimus, et extumus. In hac sententia sunt eruditorum diligentissimi quique: qui iidem aiunt usu quidem venisse, ut mortuo patre nati postumi appellentur; non quia post humationem nati, sed quia re vera postremi. Et vero Virgilius ait Sylvium natum patre longævo, non patre mortuo: in que discedit quidem ab ea, quam ex Dionysio attulimus, historiæ fide; sed eum excusat, vel ejusdem historiæ varietas, vel poëtica licentia: nec desunt, qui, ut historiæ veritati consulant, longævum explicent, jam relatum in Deos et immortalem; nitunturque hoc Ennii versu, 'Romulus in

« PreviousContinue »