Page images
PDF
EPUB

Jussa, sequar? quiane auxilio juvat ante levatos,
Aut bene apud memores veteris stat gratia facti?
Quis me autem, fac velle, sinet? ratibusve superbis
Invisam accipiet? nescis heu, perdita, necdum
Laomedonteæ sentis perjuria gentis?

Quid tum? sola fuga nautas comitabor ovantes?
An, Tyriis omnique manu stipata meorum,
Inferar? et, quos Sidonia vix urbe revelli,

Rursus agam pelago, et ventis dare vela jubebo?
Quin morere, ut merita es; ferroque averte dolorem.
Tu, lacrymis evicta meis, tu prima furentem

540

545

eos prius a me recreatos esse subsidio, et quia gratia illius antiqui facti manet adhuc in bene gratis eorum animis? Fac autem me velle eos sequi, quis eorum mihi permittet? et navibus admittet irrisam? Heu! nescisne, misera, necdum sentis perjuria Trojanæ gentis? Quid tum si hoc accidat? an sola fugiendo sequar nautas eorum triumphantes? an cincta Carthaginiensibus, et omni turba meorum persequar eos? et iterum traham in mare, et jubebo committere vela ventis, eos quos difficile extraxi ex urbe Tyro, Sidonia vicina? Morere potius, ut digna es, et expelle ense dolorem. Tu, o soror, commota meis lacrymis, tu prima oppressisti

ego cl. pr. Hamb.—538. auxilium juvat conj. Heumanni, quam refellit Burm. ad h. 1. exsilio aliquot ap. Pier.—539. Aut bene nonnulli Heins. et Burm. cum Goth. tert. Vulgo: Et bene. Est hoc inter sexcenta a Burmanno mutata, ubi nil referebat, hocne an altero modo legeretur. Malim utique intacta ea esse relicta. Nunc tamen ea iterum mutare velle, multo magis importunum esset et novas turbas inferret. at Sprot. et Dorvill., hoc non male. sit gratia Menag. pr., unde fit fecerat Heinsius.-540. sinat alter Hamb. ex Exc. Burm. a m. pr. ratibusque Goth. pr. et sic Medic. cum plerisque Heins. et Burm. ratibusne Parrhas., quod Brunck. recepit, tanquam unice verum; equidem et ne ferri posse video, et ne accommodatum esse; potest enim sententia versus et hoc et illo modo pronuntiari. superbus ed. Ven., non male. Sed alterum magis poëticum.-541. Invisam post Pierium Heins. revocavit e melioribus codd. et ratione idonea. Vulgo Irrisam, quod præcesserat v. 534. Utrumque etiam Servius agnoscit.-542. Laum. vel Laomedunteæ, Laomedontiada aberratio Codd. gentis p. sentis Dorvill.-543. Quid cum Dorvill. comitabar tert. Rottend. comitata pr. Hamb. euntes nonnulli Pier., sed ovantes est ornatius haud dubie. cf. sup. v. 418. -545. Inferar post Pier. e Codd. prætulit Heins., recte sane, tanquam quod exquisitius dictum esset. cf. inf. x, 576. 1, 439. Vulgo Insequar. Servius utrumque laudat. Inferor pr. Hamb. vix S. ab urbe Parrhas. revulsi Wall. -546. in ventis Sprot. videbo duo Burm. cum Goth. sec. ex more aberrantes. -547. abrumpe d. pro div. lect. tert. Rottend., quod sane usitatius, idemque potentius; sed alterum a vulgari remotius.-548. Diversam hic Urbani Grammatici interpunctionem narrat Servius et ex eo Pompon. Sab., quæ NOTE

538 Quiane] An quia? Et ironia est, hoc sensu: An quia jam nihil prodest mihi quod eos olim juverim; ideo

eorum naves sequar, eorum imperio me subjiciam? De gente Laomedontea, ejusque perjuriis, Ge, 1. 502.

His, germana, malis oneras, atque objicis hosti
Non licuit thalami expertem sine crimine vitam
Degere, more feræ, tales nec tangere curas!
Non servata fides, cineri promissa Sychæo!
Tantos illa suo rumpebat pectore questus.
Æneas celsa in puppi, jam certus eundi,
Carpebat somnos, rebus jam rite paratis.
Huic se forma Dei vultu redeuntis eodem
Obtulit in somnis, rursusque ita visa monere est;
Omnia Mercurio similis, vocemque, coloremque,
Et crines flavos, et membra decora juventæ :

550

555

amantem his miseriis et exponis me hosti. Nonne fas erat ducere vitam immunem nuptiarum, in modum fera, nec tangi talibus curis? Non est servata a me fides iurata cineribus Sychai. Illa emittebat e pectore tantas querelas. Æneas jam certus abeundi capiebat somnum in alta puppe, jam bene præparatis rebus. Species Dei redeuntis sub eadem figura obtulit se illi per somnum, et iterum visa est ita increpare illum; similis Mercurio per omnia, et vocem, et colorem, et flavos

talis fuisse videtur, ut Tu lacrymis evicta meis sc. es, sententiam finiret.549. objicit Reg.-550. expertam aliquot Pier. et Burm., solenni errore.— 551. fere in multis; sensum probabilem inde elicere studet Burmannus ; Idem conj. more meo. Waddel. apud eund. more fero; sed omnia frustra. v. Not. Agnoscit ac tuetur lectionem librorum Quintil. ix, 2, 64. Hoc illud est, quod toties in re critica bilem movet, cum magno conatu multa movent viri docti, ut sub finem subjiciendum sit: sed sana vulgata. Si tuo ipsius judicio sana erat, cur operose tentabas? fera Aproniani lectionem esse observat Pompon. Sab. non tales alter Mentel.-552. Non cineri s. fides Serv. sup. ad v. 52. Sichai Medic. (hoc est, quod Pompon. Sab. habet: Sic legit Apronianus) cum aliis Pier. Heins. et uno Burm. Sed Sychæo est pro Sychaio, noto more poëtarum, primitivum pro deducto: ut Romula tellus; et apud Tragicos Græcos infinita. Sic laticem Lyaum 1, 690 vidimus; sic Lenaum honorem sup. v. 207. De scriptura Sychæo v. sup. ad 1, 347.-553. fundebat pr. Hamb. pro var. lect., at recte rumpebat ut sup. II, 129, h. e. emittebat; proprie cum vi et impetu. Post hunc versum in Vratisl. legebatur: Thuraque magnorum longe dat jussa Deorum. Huic se forma viri v. Idem versus insertus est Goth. sec., sed post v. 557 rursusque ita visa monere est: Duraque m.-554. Æneas jam c. in p. c. e. Wall.-556. Hinc Ven.-557. jussa m. Franc. ex more librariorum. est deest binis Burm. et Goth. tert. a m. pr. 'st Gud., ut solent veteriores codd.-558. Mercurii tert. Mentel. a m. pr. colorem abest a tribus Burm.-559. juventa nonnulli Pieriani, Medic. cum

NOTE

551 More feræ, &c.] Id est solitariam vitam degere, et minime sociabilem, et quasi feram. Frustra enim nonnulli ad lynces respexisse existimant, quas aiunt amisso conjuge nunquam deinceps alteri sociari.

que post

Tangere curas] Dictum, pro tangi curis: ut Æn. 1. 13. volvere casus, pro volri casibus.

552 Cineri Sychao] Adjective pro Sychaio: nisi legatur, ut in antiquis plerisque cod. Sychæi,

Nate Dea, potes hoc sub casu ducere somnos?
Nec, quæ te circum stent deinde pericula, cernis?
Demens! nec Zephyros audis spirare secundos?
Illa dolos dirumque nefas in pectore versat,
Certa mori, varioque irarum fluctuat æstu.

560

Non fugis hinc præceps, dum præcipitare potestas?
Jam mare turbari trabibus, sævasque videbis
Collucere faces, jam fervere littora flammis:
Si te his attigerit terris Aurora morantem.

565

Eia
Foemina. Sic fatus nocti se immiscuit atræ.

age, rumpe moras. Varium et mutabile semper

570

capillos, et membra pulchra juventutis: Fili Veneris, inquit, potesne capere somnum in hoc casu? nec vides pericula que mox te circumstabunt? insane! nec audis ventos propitios flare? Illa Dido, certa moriendi, meditatur animo fraudes et sævum crimen, et agitatur variis motibus irarum. Nec fugis hinc festinus, quamdiu potestas est festinandi? Mox videbis mare agitari remis, et splendere funestis facibus; mox littora accendi flammis: si Aurora invenerit te tardantem in his regionibus. Age ergo, amputa moras: mulier res est semper varia et mutabilis. Ita locutus, confudit se cum nigris tenebris. Tunc autem Eneas territus subito

duobus aliis Heins. Adde fragm. Vatic. Sane membra decora juventa communiorem formam habent.-560. potis est sub c. Oudart. casu sub alter Hamb.-561. quæ te circum stent Heins. e Medic. aliisque post Pierianos. Adde fragm. Vatic. At vulgg. quæ circumstant vel stent te. cf. ad 536. A multis abest te. cernas Leid. a m. pr.-563. Deos tert. Mentel. a m. pr. in pectora alter Menag. sub pectore Pieriani aliquot.-564. Lectio hæc Medicei aliorumque est codd. elegantior haud dubie illa et poëtæ frequentata, cf. v. 532, quam altera, quam alii codd. ap. Heins. et Burm. (cujus Menag. alt. suscitat habet) cum uno Pier. et fragm. Vatic. variosque irarum concitat astus. Forte ipse poëta meliorem lectionem alteri ascripserat.-565. Num tres Burm. in præceps fragm. Vatic. a m. pr.-567. littora fervere Dorvill. -569. Heia in fragm. Vatic. et in multis. Ergo age Pier. aliquot codd. mut. Wall.-570. fatis Gud. a m. pr. jam misc. fragm. Vatic. a m. pr. noc

NOTE

560 Nate Dea] Secunda Mercurii ad Æneam legatio: qua suadet, ut etiam noctu fugiat. Duplici ratione utitur. 1. Petitur ab imminentibus periculis. II. A commoda tempestate. Pericula deinde exponit, in eo posita, quod nunc quidem Dido statuerit mori; sed cum sit varium ac mutabile fœmina, fieri possit, ut nolit inulta mori, et postera die fugientem armata classe persequatur.

ac

562 Zephyros] Commodum quemlibet ventum: nam ex Africa in Italiam solventibus Austro meridionali, non Zephyro occidentali opus est, Ecl. v. 5.

566 Jam mare turbari trabibus] Carthaginiensium navibus, a Didone immittendis. Sic Æn. III. 191. cava trabe currimus æquor.' De Aurora, Ge. 1. 249.

Tum vero Æneas, subitis exterritus umbris, Corripit e somno corpus, sociosque fatigat: Præcipites vigilate, viri, et considite transtris; Solvite vela citi. Deus, æthere missus ab alto,

Festinare fugam, tortosque incidere funes,

575

Ecce iterum stimulat. Sequimur te, sancte Deorum,

Quisquis es, imperioque iterum paremus ovantes.

Adsis o, placidusque juves, et sidera cœlo

Dextra feras. Dixit; vaginaque eripit ensem
Fulmineum, strictoque ferit retinacula ferro.

580

Idem omnes simul ardor habet; rapiuntque, ruuntque;
Littora deseruere; latet sub classibus æquor;
Adnixi torquent spumas, et cœrula verrunt.

Et jam prima novo spargebat lumine terras

simulacro, eripit corpus somno, et increpat socios: Expergiscimini celeriter, o socii, et sedete in scamnis: explicate vela cito: ecce Deus missus ex alto cœlo rursus hortatur celerare fugam, et secare tortos funes. Sequimur te, o sancte Deus, quicumque es, et rursus lati obtemperamus mandatis. Adsis o, et nos benignus adjuves, et reddas e cœlo sidera propitia. Dixit: et eripit e vagina gladium coruscantem, et stricta acie secat funes. Idem ardor occupat simul omnes: et rapiunt, et ruunt: reliquerunt littora: mare tegitur sub navibus: adnixi convolvunt fluctus spumosos, et trajiciunt cærulea spatia. Et jam prima Aurora, deserens

tique imm. Wall. se miscuit Leid. et Goth. tert.-571. subitus alter Menag. -572. a somno duo Burm. e somnis Leid. e strato aliquot Pier. et sup. III, 176. socios corpusque Wall. 573. Præcipitans, v. v. emendabat Jo. Schrader. in schedis. Offendebat scilicet præcipites cum vigilate junctum, quod poëti cus sermo in festinatione bene fert. Prævigilate viri, moneo sec. Rottend. ludibrium, puto, librarii. et deest alteri Hamb., non male.-574. jussus Oudart. pro Var. Lect.-575. F. jubet Venet. Mox que abest a duobus Burm.-576. instimulat aliquot Heinsiani; quod numerosius videri potest; sed v. Heins. et Burm.-577. imperioque tuo Parrhas. cum plerisque Pierianis. –578. Adsis en Ven. Assis Menag. alt. cum codd. Pierii, quem vide. cœli Dorvill.-579. Inquit, v. Parrhas. liberat ensem pr. Hamb. v. ad Ovid. vi Met. 551 et al.-582. Littore Mentel. pr. sub clausibus Reg.-583. Annexi

-

NOTE

573 Transtris] Scamnis nauticis, es.' Quisquis es] Non enim videtur ubi remiges sedent. iterum venisse Mercurius armatus caduceo et talaribus, ut 239. sed colore tantum et voce similis, 559. 577 Ovantes] Læti, Æn. III. 189.

[ocr errors]

576 Suncte Deorum, Quisquis es] Sumsit ex Ennio: Respondit Juno Saturnia, sancta Dearum :' qui forte ex Græcis, apud quos illa dicitur dîa θεάων. Alii sic interpungunt: 'sequimur te sancte, Deorum Quisquis

578 Sidera Dextra] Propitia. De usu vocis hujus; et cur sæpe læva etiam prospera sint, Ecl. 1. 16.

Tithoni croceum linquens Aurora cubile:
Regina, e speculis ut primum albescere lucem
Vidit, et æquatis classem procedere velis,
Littoraque et vacuos sensit sine remige portus;
Terque quaterque manu pectus percussa decorum,
Flaventesque abscissa comas, Pro Jupiter! ibit
Hic, ait, et nostris illuserit advena regnis!
Non arma expedient, totaque ex urbe sequentur,

585

590

croceum lectum Tithoni, illustrabat terras nova luce: statim atque regina vidit e specula diem albescere, et classem progredi velis paribus; et animadvertit littora et portus vacuos absque remigibus: percutiens ter et quater manu pulchrum pectus, et evellens flavos capillos: Proh Jupiter! inquit: abibit ille advena, et illuserit nostro regno? Cives non educent arma, nec eum insequentur ex urbe tota, nec

et vertunt Goth. sec., vulgari lapsu.-584. spargebant Sprot.-586. et sp. sec. Rottend. tum primum Ven. cum pr. aliquot codd. ap. Burm. et Goth. tert. primam Gud. a m. pr. et Mentel., eleganter, judice Heinsio. De quo nemo dubitet. At Maro non minus frequentat ut primum pro cum primum Æn. 1, 310. Ut primum lux alma data est. et sic multis locis: quorsum ergo contemta codicum fide mutabimus!-587. producere sec. Moreti, solita varietate.590. abscisa multi præstantiores. v. Heins., qui recipere debebat, si sibi constare volebat, et cf. 1 Ge. 23. flaventis abscisa Reg. f. que comas abscissa Wall. adscissa aliquot ap. Pier. pro J. inquit Montalb.-591. Hinc, ait Menag. Hamb. pr. Erf. i. a. terris Leid. un.-592. Nunc a. Montalb.

NOTE

585 Tithoni croceum, &c.] Tithonus, Laomedontis Trojani regis filius, ex Strymone: ob formam raptus ab Aurora, ab eadem immortalitatem obtinuit: sed oblitus perpetuam juventam etiam petere, cum demum consenuisset, tædio affectus mortalitatem petiit; quæ restitui cum non posset, in cicadam ab Aurora mutatus est. De Aurora, Ge. 1. 249. Croceus color, qui proprius est croci floris, du safran.

586 E speculis] Locis editioribus, unde speculari procul poterat abeuntes: insomnis enim tota nocte, eo se Dido amoris impatientia contule rat.

590 Pro Jupiter! &c.] Erumpit in hanc orationem reginæ furor. Im

precatoria est: habetque partes sep. tem. 1. Exclamationem abruptam, qua Jovem appellat, quasi violati hospitii vindicem : quemadmodum eum in excipiendo primum hospite appellaverat, Æn. 1. 735. II. Jussa aspera et concitata, quibus Cartha ginienses in fugaces Trojanos commovet. III. Correctionem amentiæ suæ, qua se absentibus stulta imperare cognoscit: tum enim sola loquebatur e speculis. IV. Exprobrationem fictæ Eneæ pietatis, in Deos, in patrem. v. Dolorem amissæ ultionis, quant in Æneam, ejusque filium et gentem, exercere potuisset. VI. Obtestationem Deorum, tam superorum, quam inferorum; ut sibi adesse ultores velint. vII. Diram imprecationem, tam

« PreviousContinue »