Page images
PDF

195

Cui se pulchra viro dignetur jungere Dido;
Nunc hyemem inter se luxu, quam longa, fovere
Regnorum immemores, turpique cupidine captos.
Hæc passim Dea foda virum diffundit in ora.
Protinus ad regem cursus detorquet arbam,
Incenditque animum dictis, atque aggerat iras.

Hic Hammone satus, rapta Garamantide Nympha,
Templa Jovi centum latis immania regnis,
Centum aras posuit; vigilemque sacraverat ignem,

200

cui marito sociare se dignetur formosa Dido : nunc illos in luxu traducere inter se hyemem, quam longa est, oblitos regnorum, et correptos inhonesto amore. Turpis Dea spargit hæc passim per ora hominum, Confestim deflectit volatum ad regem Iarbam: inflammatque sermonibus animum ejus, et accumulat iras. Ille natus Jove Ammone, et Nympha Garamantide rapta, struxerat Jovi centum templa spatiosa castis in regnis, et centum altaria: et dedicaverat ignem immortalem, per

23 cf. Burmann.-192. munere D. Menag. pr.—195. diffudit aliquot Pier. et Barm.---196. cursu detorquet Gud. a m. pr. sc. se, non male, inquit Heins. Sed cf. Burmann. Iarban Heins. e Medic, et aliis; vulgo Iarbam, etiam Hiarbam, Hiarban, Hiarba.—198 Ammone duo Goth. puto et alii. Agaramantide Dor

NOTÆ 198 Hic Ammone satus] Jupiter Am- pro radiis. Et vero ex Curtio I. iv. mon, Ægyptiis et Afris celebre oracu. juxta illum templum fons erat quoque, lum ac templum habuit in Libya, ad · Solis dictus, qui rigescebat interdiu, orientem Cyrenaicæ regionis, ad oc- noctu fervebat; tepidus aut frigidus, cidentem Ægypti, ad septentrionem pro vario Solis accessu aat recessu. Garamantum ac Nasamonum: in ir. Hoc adiit oraculum Alexander, cum riguo et palmifero loco, quamvis tota esset in Ægypto: ab eoque se Jovis regio aridissima ac desertissima sit. filium dici per sacerdotem curavit. Hujus origo varie refertur: tribuitur Hujus hic Iarbas filius dicitur fuisse, tamen maxime Libero, sive Baccho, et Garamantidis Nymphæ ; sive Gacui per Libyæ deserta iter facienti, ramantis proprium, sive gentile noaries cornu fontem ibi monstravit; men sit: non enim longe aberant poquem ille Jovem esse patrem arbitra- puli Garamantes. De Iarba, 36. tus, templum ibidem erexit Jovi, cor- 199 Templa Jovi centum, &c.] Ali. nuto et arietino capite, vocavitque qui inde colligunt Iarbam Ammonis Ammona, ab arena, quæ Græcis est templi conditorem dici : sed perpeäjienos vel fájuos. Plutarchus tamen ranı : cum centum illa templa, latis lib. de Iside, videtur negare nomen regnis, id est, variis latissimi regni esse illud Græcæ originis, sed Ægyp- locis condita dicantur. tiorum proprinm. Unde aliqui pu- 200 Vigilem ignem] Plutarchus, lib. tant Ham, sive Cham, Noë filium, de defectu oraculorum, testatur in primum Ægypti cultorem, sub eo coli Ammonis templo lucernam fuisse per. nomine : alii Solem, qui, ut et calor, petuo ardentem, de quo more, Æn. II. dicitur Hebræis Hamma ; eique vo- 297. luut, ut et Mosi, appicta esse cornua

205

Excubias Divum æternas; pecudumque cruore
Pingue solum, et variis florentia limina sertis.
Isque amens animi, et rumore accensus amaro,
Dicitur ante aras, media inter numina Divum,
Multa Jovem manibus supplex orasse supinis :
Jupiter omnipotens, cui nunc Maurusia pictis
Gens epulata toris Lenæum libat honorem,
· Aspicis bæc? An te, genitor, cum fulmina torques,
Nequicquam horremus ? cæcique in nubibus ignes
Terrificant animos, et inania murmura miscent ?
Foemina, quæ nostris errans in finibus urbem
Exiguam pretio posuit, cui littus arandum,
Cuique loci leges dedimus, connubia nostra
Repulit, ac dominum Ænean in regna recepit.

210

petuas excubias Deorum ; et dedicaverat terram pinguem sanguine victimarum, et portas ornatas sertis versicoloribus. Ille autem impos mentis et inflummatus rumore acerbo, dicitur ante altaria, inter media simulacra Deorum, supplex elatis manibus plurimum orasse Jovem : 0 Jupiter omnipotens, cui gens Maurica epulans in versicoloribus lectis nunc effundit Bacchicum liquorem, videsne hæc? an vera frustra timemus te, o pater, cum vibras fulmina? an fulgura vana in nubibus terrent mentes, et edunt inutiles sonos? Mulier, quæ raga in regione nostra con didit parvam urbem emtione, cui dedimus littus colendum, cui imposuimus conditiones loci: rejecit nuptias nostras, et admisit in regnum Æneam maritum. Et nung

vill.—199. Jovis Montalb. et Wall.—201. Excubiasque Deum aliquot ap. Pier, externas Hugen. pecurumque Leid.-203. incensus Exc. Burm. amore Gud. a m. pr.—204 munera olim lectum Servio teste : qui addit : “hoc est, in media precatione Deorum.” Immo vero: inter sacra. Et hactenus hæc lectio valde arridet. -205 sopinis scrib. in binis ap. Burmann.-206. Juppiter mss. et viri docti. Antiquiorem tamen scripturam una p fuisse non dubito; nam, ut scriptura pronuntiationem metri respectu in bis sequeretur, serius factum, Maurisia al. ap. Pier.-207. choris Leid. odorem Dorvill. amorem alter Hamb., perperam. Honor de libatione in Deorum honorem facta, frequens ap. poëtas. -208. Respicis h. Franc. Aspicis hoc Dorvill. hæc genitor, an cum tua Venet. an ne vel ne mss. Pier. torquens Medic. et Leid.--209. oremus Dorvill.—210. immania m. Dorvill.—212. Exiguum Medic. a m. pr. posuit pretio pr. Hamburg.—213. Cui leges dedimusque loci Leid. et Hugen. locis Wall.–214. De

NOTÆ 205 Supinis] Notetur mos orandi 207 Gens epulata toris, &c.] Post saveterum, non ex passis, non porrectis; crificia solebant e victimarum extis sed supinis manibus, ita ut palmæ epulari, inque epulis vina in honorem cælo obversæ essent.

Deorum libare et effundere. De epulis 206 Cui gens Maurusia, &c.] Mau- illis, Æn. VII. 175. De libatione, Æn. I, rusii sive Mauri, partem Africæ occi- 740. De toris, lectis vulgo gramineis, dentalem obtinebant, ab usque Car- Æn. III. 224. De Lenæo, sive Bac. thagine aut Numidia, ad fretum Ga- chico honore, pro vino, Ge. II. 4, ditanum : varias in gentes distributi.

215

Et nunc ille Paris, cum semiviro comitatu,
Mæonia mentum mitra crinemque madentem
Subnixus, rapto potitur: nos munera templis
Quippe tuis ferimus, famamque fovemus inanem.
• Talibus orantem dictis, arasque tenentem,

ille Paris cum comitatu effocminato, subligatus mitra Lydia circa mentum et capillos delibutos, fruitur præda: nos scilicet inferimus dona tuis templis, et sustentamus famam inanem. Omnipotens audiit eum precantem talibus verbis, et hærentem ad aras : et

pulit Leid. pro var. lect., sed alterum voc. proprium. v. Burm, at Steph. et codd. Servii. Æneam aliquot, hinc Parrhas. Æneam in sua regna r.--215. At nunc Hamb. pr., male. v. Burm.-216. M. m. barba Nonius in subnixus. Mæonia male vulgo scribitur.--217. Subnexus Leid. un., et sic jam Gevart. et Salmas, maluerant. Adde Ruæum, Cuninghamum. Pugnant contra Heins. h. l. et Gronov. Diatr. in Stat. c. 54. Subnexus in Statio etiam Marklandus probabat, Sylv. v, 3, 115, et multa pro hac lectione afferri possunt. cf. inf. x, 137 et 138, aliaque loca in Indice. Potest tamen Subnixus exquisitius dictum videri. vid. Not.; quodcumque enim subligatam sibi habet aliquam rem, illud subnixum ea re videri potest. raptu ms. Georg. Fabric. et pr. Rottend. a m. sec. Certe raptum hoc sensu accipiendum. rapta Zulich. id est, stuprata. cf. Burm.--218. flammam conj. Voss., sed v. Burm. movemus pr. Hamburg.

219. Hic versus deerat alteri Menag. et poterat, Burmanno judice, abesse ; sed tuetur eum Macrob. ini Sat, 2 et inf. vi, 124 idem fere versus. aramque

NOTÆ 215 Paris, &c.] Æneam vocat Pa- trionem habet Phrygiam Majorem ; ridem, id est, mollem : de eo Æn. I. ab occidente Æolidem: Alumina Pac31. Proptereaque Athenæus 1. 1. no- tolum et Hermum, aureis arenis insigtat Homerum nemini heroum usum nia : montem Tmolum, vino et croco unguentorum, præterquam Paridi, celebrem : unde regio tota divitiis tribuisse : erat autem usus ille præci. deliciisque nobilis fuit. Illic in usu que in capillis : unde mox addit, erat mitra, pileum muliebre, incurcrinemque madentem. Seiniviro comi- vum : baccis insigne, ac redimiculis tatu.] Alludit ad morem Phrygum, vinculisque, quibus mento subligaapud quos insignis erat cultus Deæ batur. Cybeles, cujus sacerdotes exsecaban- 217 Subnixus Servius interpretatur, tur, unde molles et effæminati eva- crinem unguentatum subnixum habens, debant, vocabanturque Galli.

vel, fiducia elatus. Turnebus explicat, 216 Mæonia mitra, &c.] Lydi ex sub mitra crinem ac mentum subjectun Strabone, l. XIII. Priami tempore habens. vocabantur Mhoves, Meones, vel Maloves 2 18 Famam inanem] Qua dicor fiMæones: paulo post Lydi, a Lydo lius tuus, rex Libyæ, conjux Didonis rege, Herculis nepote. Æn. 11. 781. futurus. Lydia porro, Asiæ Minoris mediter. 219 Arasque tenentem] Mos suppliranea regio est, quæ a poëtis solet cantium ac sacrificantium : unde VarPhrygiæ annumerari, ex eodem Stra- ro apud Macrobium l. 111. 2. ait aras bonel. XIV. Ad orientem ac septen- dictas olim esse asas, quasi ansas, qui

[blocks in formation]

Audiit omnipotens, oculosque ad moenia torsit
Regia, et oblitos famæ melioris amantes.
Tum sic Mercurium alloquitur, ac talia mandat:
Vade age, nate, voca Zephyros, et labere pennis;
Dardaniumque ducem, Tyria Carthagine qui nunc
Expectat, fatisque datas non respicit urbes,
Alloquere, et celeres defer mea dicta per auras.
Non illum nobis genetrix pulcherrima talem
Promisit, Graiumque ideo bis vindicat armis :
Sed fore, qui, gravidam imperiis belloque frementem
Italiam regeret, genus alto à sanguine Teucri

225

230

flexit oculos ad urbem regiam, et ad amantes negligentes famæ honesta. Tunc sic loquitur ad Mercurium, et imperat talia : Vade age, fili, advoca Zephyros, et descende alis ; et alloquere Trojanum ducem, qui nunc moratur in Tyria Carthagine, nec considerat urbes a fatis sibi concessas : et porta per levem aërem mandata meá. Mater ejus formosissima non eum nobis pollicita fuerat talem, nec eam ob rem bis cripuit eum e Græcorum armis : sed pollicita fuerat hunc futurum qui possideret Italiam plenam regnis, et belli cupidam: qui probaret originem suam esse e nobili sanguine

Witt. et ed. Ven. cum Goth. sec.—220. aud It Franc., ut inf. 672. rultusque. pr. Hamb. pro var. lect. ad devia sec. Hamb.--221. ovantes Leid.-222. Tum Heins. e codd. post Pier. alii Tunc. cui talia sec. Moret.- 223. Zephyros, elabere Franc. pinnis Medic. et Gud.-225. datis pr. Rottend. vide lib. 1, 382, porro perspicit, prospicit, aspicit passim in codd. Pier. Heins. et Burmann. et nostris. cf. mox v. 236.-226. refer alter Hamburg. mea jussa Ven. mandata edd. aliquot vulgg.-227. genetrix nobis Wall. Goth. sec. Erf.-229. bellisque Parrhas. furentem Wall.--230. deest a in multis Pier. et Heins. et al.

NOTÆ bus vasa teneri solent; quemadmo- matris consilio et auxilio, e Trojano dum Valerii et Furii, prius diceban- incendio ereptus et ad fugam incitatur Valesii et Fusii.

tus est, Æn. II. 619. Neque enim iis 222 Mercurium] De eo, infra 238, assentior, qui explicant de ejus con&c. Æn. 1. 301. De Zephyris, ventis gressu cum Achille, ubi a Neptuno occidentalibus, Ecl. v. 4. De Darda- morti ereptus est, Iliad. xx. 290. niis, Trojanis, Æn. 1. 239. De Tyria Namque hanc ei opem non Venus, Carthagine, supra in argumento. sed Neptunus contulit.

228 Bis vindicat armis) Æneam Ve- 229 Gravidam imperiis) Variis regnus bis e Græcorum armis eripuerat. nis regibusque distinctam ac plenam : Primo quando Diomedes, in Trojana qua forma dixit, Ge. 11. 5. 'pampineo obsidione, Æneam saxo ita percussit, gravidus autumno Floret ager.' De ut is in genua prolapsus haud dubie sanguine Teucri, Trojanorum parentis, occidendus fuisset, nisi Venus eum Æn. I. 239. De orbis imperio Trojapeplo circumfusum eripuisset morti, nis Romanisque promisso, Æn. I. Iliad. v. 315. Secundo quando Æneas, 282.

235

Proderet, ac totum sub leges mitteret orbem.
Si nulla accendit tantarum gloria rerum,
Nec super ipse sua molitur laude laborem :
Ascanione pater Romanas invidet arces ?
Quid struit? aut qua spe inimica in gente moratur ?
Nec prolem Ausoniam et Lavinia respicit arva?
Naviget. Hæc summa est; hic nostri nuntius esto.

Dixerat. Ille patris magni parere parabat
Imperio : et primum pedibus talaria nectit
Aurea : quæ sublimem alis, sive æquora supra,
Seu terram, rapido pariter cum flamine portant.
Tum virgam capit : hac animas ille evocat Orco

240

Teucri, et subjiceret imperio suo totum orbem. Si nullus splendor tantorum factorum hunc movet, nec suscipit ipse laborem ad suam laudem : an pater invidet Ascanio Romanam urbem? Quid parat ? aut qua spe manet apud gentem inimicam? nec cogitat posteritatem Italicam, et campos Lavinios ? Navim conscendat : hæc est summa, hic sit illi nuntius a nobis. Sic locutus erat. Mercurius parabat se ad obediendum jussis magni patris : et primo subligat talaria aurea ; qua, seu supra mare, seu supra terram, ferunt pennis eum volantem pariter cum rapido vento. Deinde accipit virgam: per hanc ille educit ex Inferis unimas pallidas, alias dejicit

v. sup. v. 191. ab s. Nonius. cf. Heins.—232. Quod si nulla movet Witt. ex v. 272.-233. ille Wall. sua deest Dorvill. suum Arusian. Mess., sed mendose. laborum Medic. a m. pr. et Gud. et v. 273 Parrhas. dolorem Goth. tert.234. indicet arces Goth. tert.—235, in abest in nonnullis. v. Burm.: in tert. Goth. expunctum a m. sec.--236. Hæc pr. Goth. sec. conspicit Hugen. vide ad v. 225. Lavinaque Sprot. et Exc. Burm. v. ad 1, 2. et pro nec. v. Burmann. ad Ovid. Met. III, 492.-237. hoc summa est emendabat Heumannus, docte quidem, sed frustra. v. Burm, idem hic nostri nuntius esto, ut ab alia manu adjecta recidebat, adversante et hic Burmanno. Sed neuter videt, nuntium h. 1. esse non narrantem, sed id quod nuntiatur. hæc summaque Dorvill. heic Commelin. hinc n. Oudart. et Zulich.--238. volebat sec. Moret. v. inf. 390.-239. et abest ab Hamb. sec. primo Goth. tert. Imperiis, primum Hamb. pr. Leid. a m. sec.-240. æquora juxta mss. ap. Macrob. V, 6, ex v. 255 puto.—241. flumine tert. Rottend. fulmine alter Hamb. portent Medic. a m. pr. et alii duo Heins.—242. rapit Menag. pr. ille vocat una

NOTÆ 234 Ascanione, &c.] De eo, Æn. I. cat plantaria ; Statius alas plantares. 271. Albam condidit, unde prodiit 242 Virgam] Quam dono vicissim Roma per Romulum, Albanorum re- accepit ab Apolline Mercurius, cum gum sobolem. Æn. 1. 273. 278. De ei lyram dedisset. Hac instructus Ausonia, Italia, Æn. 111. 171. De La cum abiret in Arcadiam, incidit in vinio, ab Ænea condita urbe, Æn. 1. serpentes duos ad pugnam compara6.

tos, projectaque virga statim com239 Talaria) Calceamenta alata pescuit. Unde pacis symbolum evaMercurii : quæ Valerius Flaccus vo. sit virga illa duobus implexa serpena

« PreviousContinue »