Page images
PDF
EPUB

Disce omnes.

Namque, ut conspectu in medio turbatus, inermis,
Constitit, atque oculis Phrygia agmina circumspexit:
Heu, quæ nunc tellus, inquit, quæ me æquora possunt
Accipere? aut quid jam misero mihi denique restat?
Cui neque apud Danaos usquam locus; et super ipsi
Dardanidæ infensi pœnas cum sanguine poscunt.
Quo gemitu conversi animi, compressus et omnis
Impetus. Hortamur fari, quo sanguine cretus,
Quidve ferat; memoret, quæ sit fiducia capto.
(Ille hæc, deposita tandem formidine, fatur.)

70

75

nosce omnes Græcos. Scilicet ut stetit in medio conspectu, stupefactus, sine armis ; et circumspexit oculis Trojanas turmas: Heu, inquit, quæ jam terra, quæ maria possunt me excipere? aut quid misero mihi demum superest? Cui neque locus usquam est apud Græcos: præterea ipsi Trojani inimici pœnas cum sanguine repetunt. Quo gemitu mutati sunt animi, et vis omnis cohibita est: hortamur ut loquatur, et narret, qua stirpe natus sit; quid nuntiet, quæ fides adhibenda sit ipsi captivo. Ille compresso denique metu sic loquitur: Ego quidem, o rex, vera, inquit, tibi

NOTE

68 Phrygia] Trojana, quia Troas in Phrygia Minore fuit. Æn. 1. 385.

sæpe. crimen ab u. ed. Junt. Habuit idem in suo codice Donatus: legitur et in Servianis. sed ab interpolatore est: A. n. D. insidias et crimen; ab uno Disce omnes.-67. in abest a multis codd., etiam Gud.-68. Phrygia circum agmina spexit Moret. pr., quod non de nihilo est, judice Heinsio; eodemque Venetus alludit: Phrygia circum agmina vidit. utrumque tamen interpolatoris esse videtur, qui metro consultum esse volebat. Hamb. un. Ph. a. circum vidit ex glossa. spexit Ph. a. circum alter Goth.-69. quæ me tellus Cuning. ex citat. ap. Quintil. IX, 2. quænam nunc tellus Moret. pr. possent alter Hamb. 71. unquam edd. Junt. perpetuo lapsu. et super, h. e. præterea, bene Pier. et Heins. ex librorum opt. consensu defendunt. Vulgares, insuper. duo Moret. et insuper.-73. compressi unus Guelpherb. in Collect. Sax. comprensus Dorvill.—75. Interpunctione locus adjuvandus. Male distinguitur: Quidve ferat memoret, qua oratione nihil jejunius post hortamur fari. memorem alii legunt in Servianis. cepto Zulich. a m. pr., cui Burm. favere ait VIII, 15 Quid struat his cœptis.-76. Versus hic abest a Medic. et Mentel. pr. item a Witt. In Mentel. sec. Gudiano, Rottend. pr. Græv. et Regio ab alia manu est scriptus. Etiam rationibus eum deturbat sede Heins., quod lib. III, 612 iterum legitur, et quod Sinoni, homini audaci, non conveniat, deposita formidine, et quod v. 107 Prosequitur pavitans. Ei accedit Brunck. adde similia apud Cerdam. Enimvero, ut hæc satis gravia sunt, ita non minus altera parte sunt quæ moram faciunt: fingit Sinon et hoc, quasi deposuerit formidinem; ut v. 67 turbatus constitit, h. e. qui vellet videri turbatus (timentem turbatumque oculis Æn. vIII, 222). Nec h. 1. bene abesset versus : nec ita abrupte verba ordiri solent loquentes apud nostrum. Etiam Quintus XII, 365 δ δ ̓ ἐνθέμενος φρεσὶ κάρτος, Τοιάδ ̓ ἄρ ̓ ἐν μέσσοισι δολοφρονέων ἀγόρευσε. Et potest casu versus in uno apographo omissus esse. Nam Mediceus, Gudianus, Rottendorphius primus, necnon Menteliani, unam faciunt familiam,

Cuncta equidem tibi, rex, fuerit quodcumque, fatebor
Vera, inquit; neque me Argolica de gente negabo:
Hoc primum; nec, si miserum Fortuna Sinonem
Finxit, vanum etiam mendacemque improba finget.
Fando aliquod si forte tuas pervenit ad aures
Belidæ nomen Palamedis, et inclyta fama

[ocr errors]

aperiam omnia, quæcumque fuerint; neque negabo me esse e genere Græco; hoc primum: nec adversa fortuna, etsi miserum fecerit Sinonem, faciet etiam fallacem et mendacem. Si forte inter loquendum de aliqua re, venit ad aures tuas nomen Palamedis Belida, et gloria nobilis per famam: quem Graci sub falso prætextu pro

78 Argolica] De Argis, urbe Peloponnesi, Æn. 1. 289.

81 Fando aliquod] Gerundia modo passive significant; ut hic, fando, id est, dum aliquod dicitur: modo active, ut supra v. 6. quis talia fando,' id est, dum dicit talia. Ita Servius.

6

80

ut multis locis cognovimus. Enimvero ex Pomponii scholio, ad h. 1. referendo, didici, Apronianum, e cujus recensione Mediceus Codex est, versum sustulisse, quod Virgilii esse non putabat: quod ita accipiendum: Mediceum hoc versu carere, quem ille pro Aproniana lectione habebat. Itaque judicium grammatici habemus, non auctoritatem criticam.-77. quidem Medic. Pierii. v. h. 1. Burm. fuerit quodcunque Pierius et Heinsius, optimorum codd. et Phædri, Servii, Donatique auctoritate defendunt. Vulgo, fuerint quæcumque.-78. Vera, nec Argolica me jam de ed. Ven. ab interpolatore, qui inquit non ferebat post fatur.-79. ne si Ven. et ed. Ven.-80. fingit Gud. e tribus aliis. fingat ed. Ven. finxit Goth. tert. jam vanum et mendacem Dorvill.-81. aliquod præclare Heins., sc. nomen, ex optimis codd. Vulgo etiam apud Grammaticos aliquid. v. Heins. et Burm.-82. Carisius notat, veteres legisse Belida, quomodo Σιμωνίδα et Λεωνίδα pro Λεωνίδου et Σιμωνίδου dicebant, notante Heinsio. In Zulich. pro div. lect. Nauplide. In Belidæ pro Naupliada prosodia hæreo ambiguus inter rationem grammaticam et usum. Si a Belus est, esse debet media brevi Belides: ut Æolides, Phylacides. Nec producta illa esse potest, nisi, ubi orta vox fuerit ex eus vel ns. v. Etymol. M. in 'Arpelons. Aut itaque dicendum, patronymicum h. 1. ductum esse a Byλeùs, quod non occurrit; aut formandum Beliades: quod non magis occurrit; etsi sic etiam Danaides a Belo dictæ Belides, non Beliades. Cum igitur et hoc exemplo careat; omnino autem permutationem duorum Naupliorum epitheton illud arguat (v. Exc. Iv ad h. 1.): statuere malebam, vitium lectioni insidere, et amissa priore syllaba Belida superesse ex vetere lectione Naupliadæ ; hoc etiam Brunck. reposuit. Inter hæc tamen non ausim quicquam movere: nam etiam Statius VI, 291 Belida fratres, et Ovid. Ep. XIV,73 surge age, Belide. Nolo commemorare Tyrrhidæ inf. vII, 484 a Tyrrhus, nam hoc verius Tyrrheus legi arbi

NOTE

82 Belida Palamedis] Fuit Palamedes Nauplii filius, regis Eubœæ insulæ, in Ægæo mari: per Amymonen, Danai filiam, ortum duxit a Belo

Prisco; rege illius Africæ partis, quæ deinde Ægyptus vocata est. Is Palamedes infestum habuit Ulyssem duabus maxime de causis. I. Nolebat Ulysses ad bellum Trojanum proficisci cum ceteris Græcis; ideoque insaniam simulans, junctis ad aratrum animalibus diversæ naturæ, serebat salem. Filium ejus Telemachum aratro Palamedes supposuit; quo viso Ulysses aratrum suspendit; atque

Gloria: quem falsa sub proditione Pelasgi
Insontem, infando indicio, quia bella vetabat,
Demisere neci; nunc cassum lumine lugent ;
Illi me comitem, et consanguinitate propinquum,
Pauper in arma pater primis huc misit ab annis.
Dum stabat regno incolumis, regumque vigebat
Conciliis et nos aliquod nomenque decusque

ditionis innocentem morti addixerunt per crudelem calumniam, quia dissuadebat bellum; nunc deflent privalum luce. Pater meus pauper misit me, illi Palamedi comitem et sanguine cognatum, huc ad bellum, a prima adolescentia. Dum salvus stetit in regno, et regnum floruit ejus consiliis; ego quoque aliquid famæ et honoris

tror. At Ovid. in Ibi v. 503 Quique Lycurgiden letavit; huic quid faciemus? Et sunt alia, quæ in his variant: ut docte nuper pluribus declaravit Ouwens, eruditus vir, in Noctib. Hagan. III, 23, ut in multis duplex forma admissa esse videatur. Hæc igitur et similia dicendum est observanda esse, non mutanda. Ita et illud, quod male me habuit, Mars Gradivus prima longa a gradiendo: En. v, 208 trudes a trudendo, disertus a disserendo. cf. ad Ge. IV, 355.84. qui vitium est edit. Gotting. quos pr. Hamburg. f. quod, ut est in Goth. tert., qui porro: bella vocabat.-85. Dimisere multi h. 1. ut alibi, male. v. Heins. et Burm. nec c. Goth. tert.—86. et deest sec. Hamb.; id quod ipse malim. et sanguinitate Parrh. et Ven. Pro declarativa particula et h. 1. est habenda, ut conjicere necesse non sit: ut c. pr.-87. in annis Witt. ab armis Bigot. Idem fere versus inf. III, 595.-88. regio incolumis Goth. tert. a pr. m. regumque Heins., secundum optimos codd. Vulgo regnumque. Obscurior versus, in quo hæsisse quoque acutum judicem Jo. Schraderum e schedis intelligo. 89. Conciliis Medic. cum melioribus. Alii Consiliis, ut omnes Pieriani, duo ex Goth. Gudian. Mentel. Moret. pr. Sane Regum seu Principum de regno deliberantium fuere consilia, et ita proprie deberent dici.

NOTE

85

ita minime stultus esse judicatus est. II. Ulysses ad bellum profectus, et in Thraciam deinde missus ad frumenta convehenda, cum nihil retulisset; increpitus est a Palamede, qui illuc ipse missus magnam frumenti vim advexit. Subtilissimo ingenio fuit Palamedes, et in otio castrorum reperit multa, literas quatuor, 0, 4, §, X, ludos complures, multa de ponderibus.

83 Falsa sub proditione Pelasgi, &c.] Sub specie proditionis. Ulysses enim aurum in Palamedis tentorio clam defodit: tum epistolam fingit Priami ad Palamedem, qua gratiæ ei agebantur pro proditione, et aurum

muneris loco fuisse datum indicabatur: quod cum Græci in ejus tentorio reperissent, insontem lapidibus ob ruerunt. Rem Dictys aliter narrat. Pelasgi] Græci, proprie Thessali. Æn. 1. 628. Indicio] Relatione Ulyssis, et auri indicatione. Quia bella vetabat] Hoc mentitur Sinon, in gratiam Trojanorum, ut fidem sibi apud eos faciat.

86 Consanguinitate propinquum] Et hoc mentitur Sinon: non enim Palámedi sanguine junctus fuit, sed Ulyssi; ex eadem Autolici et Sisyphi stirpe.

88 Regno incolumis, &c.] Vel intelligit regnum EubϾ, quod obtinebat Nauplius Palamedis pater; vel potius

Gessimus. Invidia postquam pellacis Ulixi
(Haud ignota loquor) superis concessit ab oris:
Afflictus vitam in tenebris luctuque trahebam,
Et casum inşontis mecum indignabar amici.
Nec tacui demens; et me, fors si qua tulisset,
Si patrios unquam remeassem victor ad Argos,
Promisi ultorem; et verbis odia aspera movi.
Hinc mihi prima mali labes; hinc semper Ulixes
Criminibus terrere novis; hinc spargere voces
In vulgum ambiguas, et quærere conscius arma.
Nec requievit enim, donec Calchante ministro-
Sed quid ego hæc autem nequicquam ingrata revolvo?

90

commune imperium et concilium Græciæ totius, ad bellum Trojanum consociatæ.

95

obtinui: postquam invidia fallacis Ulyssei (non ignota dico) abiit ex hoc mundo superiore; tristis ducebam vitam in dolore ac tenebris, et clam indignabar ob mortem innocentis amici. Nec silui insanus: et si me fortuna aliqua reduxisset, si aliquando rediissem victor ad patriam meam Argos, promisi me fore ultorem, et querelis concitavi acerbum odium Ulyssis in me. Hæc mihi fuit prima origo calamitatis: inde semper Ulysses cœpit me terrere novis criminationibus: inde emittere in plebem sermones dubios de me, et apud se reus quærere ea unde mihi noceret. Neque vero cessavit, donec Calchante administro.......... At vero cur ego hæc frustra

100

Sed poëtæ videntur id sequi, quod a vulgari usu recedit, et ponunt concilia.— 90. fallacis multi codd. ap. Heins. et Pierium, quem v., quod est vulgare, cf. Bentl. ad Horat. III Carm. 7, 20. Ulyxi Heins. h. 1. ut sup. v. 7, ubi vide. alii Ulyxei vel Ulyxis. infelicis Ulyxis Zulich. ex vII, 613.-91. loquar unus Leid. a m. pr. excessit Longob. decessit Puget. discessit Zulich. quæ omnia vulgaria sunt. vulgatam lectionem etiam Donatus agnoscit. ab auris Exc. Burman., soliti lapsus.-92. afflictans alii monente Taubmanno. vita, erasa litera m, Regius Cod. luctumque Franc. a m. pr.-93. casu Venetus.-94. Nee t. infelix pr. Moret. et sors me si qua ed. Ven. sors multi, vitio solenni.95. usquam duo. remearem Sprot. ad agros idem, sec. Hamb. et Ven. in agros Leid. et duo pro div. lect. Malim equidem ita scripsisse, cum de homine privato agatur, non de Diomede, cui tale quid convenientius esset: si remeassem victor ad Argos.-96. Lectio, quam Faber ex Servio ad h. 1. exsculpsit et Cuning. recepit, hinc ascita mihi labes, nihili est et plane nulla. Nam recentior Grammaticus explicuerat vocabulum adscita rarius, quod in Servii explicatione occurrit, per vulgare adsumta, nullo ad ipsum poëtam respectu.— 99. In vulgum ambiguam Sergius in Artem Donati; sed v. Heins. In altero hemistichio etiam Jo. Schraderum hæsisse, lubens cognovi.-100. magistro Goth. alter. Quia in media sententia interpellat se, inepti quidam in Mss. supplerunt: Hostia tum (sum) miser ac sacras reputatus ad aras.-101. autem

NOTE

99 Quærere conscius arma] Conscius? id est; sciens se reum occisi Palamedis, atque adeo se verbis et querelis meis Delph. et Var. Clas.

unum peti. Arma] Sunt cujuslibet rei faciendæ instrumenta et auxilia, hic, insidia, fraudes, nocendi occasio.

100 Calchante] Calchas, Græcorum augur: cujus absque consilio et divinatione nihil Trojano bello gestum Virg. 2 I

Quidve moror? si omnes uno ordine habetis Achivos,
Idque audire sat est; jamdudum sumite poenas.
Hoc Ithacus velit, et magno mercentur Atridæ.

Tum vero ardemus scitari et quærere causas,
Ignari scelerum tantorum artisque Pelasgæ.
Prosequitur pavitans, et ficto pectore fatur:

Sæpe fugam Danai Troja cupiere relicta
Moliri, et longo fessi discedere bello.
Fecissentque utinam! Sæpe illos aspera ponti
Interclusit hyems, et terruit Auster euntes.
Præcipue, cum jam hic trabibus contextus acernis
Staret equus, toto sonuerunt æthere nimbi.
Suspensi Eurypylum scitatum oracula Phoebi

105

110

renarro vobis ingrata? aut cur moror? si eodem modo tractatis omnes Græcos, et si jamdudum satis est hoc audire; sumite supplicium de me: hoc optaverit Ulysses, et Atrida magno pretio emerint. Tunc autem cupimus interrogare, et petere causas, inscii tantorum criminum et fraudis Græcæ. Pergit timens, et mendaci animo ait: Sæpe Græci optaverunt fugam petere Troja relicta, et abire, fatigati diuturno bello. Et utinam id fecissent! Sæpe adversa tempestas maris eos detinuit, et Auster terruit abeuntes. Præsertim cum jam staret hoc loco equus extructus e lignis acernis, nubes tonuerunt toto aëre. Incerti mittimus Eurypylum ad

est. De Achivis, Græcis, Æn. 1. 492.

104 Ithacus velit, &c.] Rem facietis optatissimam Ulyssi Ithaca regi, et Agamemnoni et Menelao Atrei filiis.

106 Pelasga] Græcæ, nam suspecta olim fuit Græcorum fides. De Pelasgis, Æn. 1. 628. De Danais, Æn. 1.

34.

deest fragm. Moret. et ed. pr. Burm. sed autem, ut ap. Plaut. Rud. 11, 5, 11. nequiquam ap. Macrob., ut passim in Mss. v. Pierium h. 1. ignota revolvo ed. Venet. 102. in ordine Exc. Burm.-104. Hæc I. Marius Victorinus in Arte Grammat. v. Heins. inf. ad 664. hoc magno tres Moret. Menag. pr. Leid. et Schol. Horat., nec displicet; scil. ut copula absit. Ithacus, *10aкos cum Euripide, v. c. Cyclops v. 103 et aliis. Apud Hom. '10ukhσios.-105. Dum vero Leid. scitare Exe. Burm. scrutari Goth. sec., quod vulgare esset.--106. Pelasgi Excerpta eadem.-108. voluere Carisius p. 193, ubi sæpe pro aliquoties explicat Burm.-109. et abest Parrhas. decedere nonnulli, ut editum a Germano et Cerda. Enimvero aut decedere absolute vix bene diceretur, aut decedere bello, ut, nocti 11 Ge. 467, calori iv Ge. 23, alium sensum daret. Contra discedere est proprium de exercitu dimisso. v. Burm.-110. et sæpe sec. Rot, tend. portum Montalb. a m. sec., scilicet ut esset: illis a. portum I. hyems.— 112. jum cum Medic. cum hic Dorvill. confectus pr. Hamb. contectus Menag. alter. concestus Franc.-114. Eurypilum, Euripilum, Euriphilum librariorum

NOTE

111 Auster] Ventus meridionalis, adversus redeuntibus e Troade in Græciam. De Austro, Ecl. 11. 58. Acernis] Ex acere arbore, erable.

114 Eurypylum] Augurem nobilem, quem quadraginta navibus ad bellum Trojanum venisse ait Homerus Il. 11. 736.

« PreviousContinue »