Page images
PDF
EPUB

10

Temperet a lacrymis! et jam nox humida coelo
Præcipitat, suadentque cadentia sidera somnos.
Sed, si tantus amor casus cognoscere nostros,
Et breviter Trojæ supremum audire laborem;
Quanquam animus meminisse horret, luctuque refugit;
Incipiam. Fracti bello, fatisque repulsi,
Ductores Danaum, tot jam labentibus annis,
Instar montis equum divina Palladis arte
Ædificant, sectaque intexunt abiete costas;
Votum pro reditu simulant: ea fama vagatur.
Huc delecta virum sortiti corpora furtim

15

num.

fletu? Et jam nox humida præceps abit e cælo, et astra decedentia invitant ad som

Sed si tanta tibi est cupiditas cognoscendi casus nostros, et breviter audiendi ultimam Troja ruinam, quamvis mea mens abhorreat, et præ dolore recuset recordari; tamen incipiam. Duces Græcorum, afflicti bello, et fatis repulsi ab expugnatione urbis, tot annis jam elapsis; faciunt equum, in modum montis, divino consilio Minerva, et struunt costas ex abiete scissa. Fingunt esse votum pro reditu : spargitur is rumor. Ad eam rem sortiti electa corpora militum, ea clam

ham ex 'Odvoreùs saltem fieri debuit Ulysseus.-8. Temperat Gud. et Goth.
sec.-10. Sed cum Hamb. pr. Et si Franc. agnoscere Gud. cum aliis vett.
ap. Pierium. cognoscere tantos Græv. in marg. vel c. tantos.-12. luctumque
sec. Moret. Parrhas. et ed. Ven. præter aliquot codd. Pier. et Donatum,
quod mireris Burmannum probasse, inprimis post Catræum; nam est vulgare
et tenue præ altero, ubi de horrore (h. 1. ex recordatione rerum tristium;
itaque luctus) et aversatione rei ingratæ et molestæ agitur.
prie de membris vel de sanguine dicitur, ad animum transfertur. luclus
Carisius habet, notante Pierio.-15. divine Menag. pr.–16. factaque Ven.-
18, dilecta Gud. a m. pr.–20. ingentis Heins. scripsit cum veterrimis et

Quod pro.

[ocr errors]

NOTÆ 8 Cælo Præcipitat] Nox abit, fugit in pugna suos ab hostibus dignoscee coelo.

rent; vel equestrem notat pugpam, 9 Suadentque cadentia sidera somnos] qua Græci Trojanos vicerint; vel Decedentia, die proxime imminente: montem Hippium, post quem latentes quam interpretationem probabimus. Græci urbem oppresserint: OTTÓS Æn. IV. 81.

enim est equus, et ideo quibusdam 15 Instar montis equum, &c.] De videtur dixisse Virgilius : 'Instar voce instar Æn. VI. 865. Equi fabri- montis equum.' cator fuit Epeus ; materiam advexit 16 Abiete, &c.] Sapin: pro quovis Ajax Oilei. Equus autem ille, non ligno. reipsa equus fuit; sed, vel machina, 17 Votum pro reditu] Ad obtinencujusmodi est aries, qua muri subruti dum felicem reditum : et Accius in sint; vel pictura in ea urbis porta, Deiphobo sic inscriptum ait equum quam Græcis prodidisse Antenor di- fuisse. • Minerva donum armipo. citur, vel signum Græcis datum, ut tenti Danai abeuntes dicant.'

20

Includunt cæco lateri, penitusque cavernas
Ingentes uterumque armato milite complent.

Est in conspectu Tenedos, notissima fama
Insula, dives opum, Priami dum regna manebant;
Nunc tantum sinus, et statio male fida carinis.
Huc se provecti deserto in littore condunt.
Nos abiisse rati, et vento petiisse Mycenas.
Ergo omnis longo solvit se Teucria luctu.
Panduntur portæ; juvat ire, et Dorica castra
Desertosque videre locos littusque relictum.
Hic Dolopum manus, hic sævus tendebat Achilles;
Classibus hic locus ; hic acie certare solebant.
Pars stupet innuptæ donum exitiale Minervæ,

25

30

occultant in obscuris lateribus equi, et magnas cavernas atque uterum profunde implent armatis militibus. Est in propinquo Tenedos insula, fama notissima, abundans opibus, dum regnum Priami stabat : nunc solum est sinus et statio parum tuta navibus. Illuc elapsi occultant se deserto in littore : nos putavimus eos discessisse, et ventis propitiis repetiisse Mycenas. Itaque Troja onnis liberat se diuturno angore: portæ aperiuntur, dulce est exire, et aspicere castra Græca, et vacua spatia, et littus derelictum. Hic turmæ Dolopum, hic crudelis Achilles habebat tentoria: hæc erat statio navium: hic exercitus solebant pugnare. Pars stupet munus per:

Prisciano.—21. Tenedus Rom. cum al. antiquis ap. Pier.-22. manerent Bigot. -24. projecti Longob. sed est : huc provecti condunt se. In Goth. tert. condunt in marg: vel ponunt.—25. Vos et abisse ed. Ven, ventoque petisse Menag. pr. et Leid. abisse et petisse etiam in Romano.—26. solvit longo se Montalb.

se deest Moret. sec. posuit se Schol. Horat. iv Od. 6, scilicet explicuerat per posuit luctum.—27.

ad Dorica c. Desertosque locos, littusque videre relictum Wittian. 29. scærus Franc. ut al. Ulixes pr. Hamburg.–30. acie Heins. e melioribus, inprimis Rom. Medic. Gud. vulgo acies, quod præter codd., inter quos omnes Gothani, Rufinianus de Schem. Lex. p. 33, necnon Pomponius Sabinus agnoscunt. Burmannus utrumque illustrat. Sed dicendum: hic acie certare solebant

NOTÆ 21 Tenedos] Insula Hellesponti, con- vox Tacito et Suetonio familiaris. tra Sigeum Troadis promontorium. Suet. in Galba, 12, “Germanorum co

25 Mycenas] Urbem regiam Aga- hortem remisit in patriam, quasi Cn. memnonis, in Peloponneso, de qua Dolabellæ, cujus juxta hortos tendeÆn. I. 288.

bat, proniorem.' De Achille, Æn. I. 26 Teucria] Troja, a Teucro rege, 103. Dardani socero. Æn. I. 239.

31 Innuptæ Minervæ] Pallas item 27 Dorica] Doris, Græciæ regio, in- dicta est. Vulcani nuptias respuit, ter Thessaliam, Ætoliam, et Phoci: et virginitatem servavit. Nomen: dem ; ad Parnassum et tam montes. vel a minari, quod armata pingatur; Pro tota Græcia hic sumitur.

vel a memini, quod memoriæ Dea 29 Tendebat] Tendebat tentoria: dicatur ; vel potius ab antiquo ine

35

Et molem mirantur equi; primusque Thymætes
Duci intra muros hortatur, et arce locari ;
Sive dolo, seu jam Trojæ sic fata ferebant.
At Capys, et quorum melior sententia menti,
Aut pelago Danaum insidias suspectaque dona
Præcipitare jubent, subjectisve urere flammis :
Aut terebrare cavas uteri et tentare latebras.
Scinditur incertum studia in contraria vulgus.

Primus ibi ante omnes, magna comitante caterva,
Laocoon ardens summa decurrit ab arce;
Et procul, 0 miseri, quæ tanta insania, cives?

40

niciosum oblatum innuptæ Palladi, et admiratur magnitudinem equi: et primus Thymøtes suadet ut admittatur intra muros : et statuatur in arce; seu per fraudem, seu jam fata Trojæ ita volebant. At Capys, et quorum animo prudentior inerat sensus, aut suadent ut abjiciant dolos Græcorum et munera suspecta, comburantque suppositis ignibus ; aut ut fodiant et explorent caras latebras alvi. Plebs ambigua distrahitur in opposita consilia. Tunc prior coram omnibus Laocoon, magna turba sequente, decurrit celer e summa arce: et procul clamat : O miseri cives! quæ tanta

܀

esse exquisitius adeoque poëta dignius; alterum prosaicum.-32. Thymøtes varie corrupta vox in libris. v. ap. Heins. et Burm. Sed est uolons.-33. inter Ven. infra sec. Moret. in arce qu. Moret.—34. manebant pr. Hamb. parabant alter. volebant Montalb. sed vide Burm. Trappius, non adeo inelegantis vir judicii, versus malebat sic disponi : Et molem-Sive dolo-Duci intra, quod mollius quid habere ipsi videbatur. Recte quidem. Sed, ut nunc est, gravior est oratio.—35. m. s. surgit sec. Hamb. ex I, 582. pro menti, cordi Goth. tert.-37. jubent habet codd. et grammaticorum auctoritatem ; non minus tamen gravis est fides ta jubet. v. Heins. Mox legebatur: subjectisque u. f. Recte inter Serviana :disjunctiva, quæ hic esse debuit, mox tamen :- Antiqua tamen exemplaria ve habere inveniuntur. Nec dubito, ve esse scribendum : etsi passim viri docti repugnant et que disjunctive poni aiunt. Nam diversa hand dubie inter se apponuntur. Ita et ne è Odyss. 0. 507.—40. ante alios aliquot Pieriani. At Goth. alter: primus ibi juvenum, notabilis lectio. Sic enim durum illud, quod To ante omnes inhærere videbatur, sublatum esset ; et possit hoc ex glossa irrepsisse videri ; jungendom adeo : juvenum magna c. caterva.—41. Lauchoon, Laochon, Lachoon, Laucon, hic et infra, aberrationes codd. Laucoon Medic. semper. Et v. 230 Luocounta Dorvill.-42. infamia

NOTÆ nervo, id est, moneo, quod homines be- nippo, quem furtim ex eo susceperat, ne moneat, utpote Dea sapientiæ ab eo fuisse occisam. De Danais, atque artium.

Græcis, Æn. 1. 34. 34 Sive dolo] Habuit enim Thyme- 41 Laocoon] Juxta aliquos, Anchisæ tes aliquam prodendi Priami quasi frater fuit: juxta alios, Priami filius, justam causam. Narrat enim scho- sacerdos Apollinis : cetera infra, v. liastes Lycophronis, Cillam, Hecubæ 201, 229. De Achivis, Græcis Æn, sororem, Thymætæ uxorem, amatam 1. 192. a Priamo; ac deinde cum filio Mu

45

Creditis avectos hostes ? aut ulla putatis
Dona carere dolis Danaum? sic notus Ulixes?
Aut hoc inclusi ligno occultantur Achivi,
Aut hæc in nostros fabricata est machina muros,
Inspectura domos, venturaque desuper urbi;
Aut aliquis latet error; equo ne credite, Teucri.
Quicquid id est, timeo Danaos et dona ferentes.
Sic fatus, validis ingentem viribus hastam
In latus inque feri curvam compagibus alvum
Contorsit. Stetit illa tremens, uteroque recusso
Insonuere cavæ gemitumque dedere cavernæ.
Et, si fata Deum, si mens non læva fuisset,

50

est stultitia ? An putatis hostes esse profectos? aut existimatis ulla Græcorum munera carere fraudibus ? sic Ulysses cognitus est vobis ? Aut Græci clausi hoc ligno latent ; aut hæc machina structa est contra nostra mænia ad explorandum domos, et ex alto ingruendum urbi ; aut alius aliquis dolus lutet: Trojani, ne fidite huic equo : quodcumque istud est, metuo Græcos, etiam dum munera dant. Cum hæc dixisset, immisit totis viribus magnam hastam in latus, et in uterum equi curvatum juncturis : hæsit illa tremens, et repercusso utero cava spalia sonuerunt et emiserunt gemitum. Et, si fata Deorum, si mens non fuisset sinistra ; Laocoon

alter (Menag. solenni varietate. Burmannus.—43. aut illa Goth, alter et tert. -44. et sic Menag. pr.--45. hic sec. Moret. incluso Wallian.--46. Aut hæc. Vide an accommodatius sit: atque hæc. Nam pro diversis haberi nequeunt.47. domus Leid.-48. nec c. aliquot. Donati auctoritate a nonnullis male distinguitur: latet error equo ; Ne. v. Heins. et Pier.–49. hæc dona Parrhas. -50. validis contorquet viribus sec. Moret.-51. Quantopere veteres Grammatici in feri trepidarint, ex lacinia intelligitur, quam Pomponius h. I. ex vett. Scholiis servavit: FEŘI, id est, equi, nam lib. vii, 489 ferum appellat cervum. Apronianus legit Ferit, pro percussit curvam avum in compagibus (hoc in Cod. Mediceo babetur, quanquam a nemine adhuc notatum). Alii legunt Feri, ut sit ferus, feri, pro equo, ut fera, feræ, pro quadrupede. Alii legunt Feri, ut sic sit, id est feram, propter verba similiter cadentia (ut sit pro feram curvam alvum)Porro feri c. compaginis a. MS. Prisciani p. 134 notatum in Collect. Sax. alvom Gud.-52. Intorsit sec. Rottend. quod defendi possit. recuso Reg. a m. pr. et tert. Mentel, cum binis Goth. recluso pr. Hamb. et sec. Moret. perperam. -53. sonitumque Bigot. ex interpret. catervæ Sprot. pro var. lect. quod prima fronte arridere potest, si v. 243 memineris : utero sonitum quater arma dedere. Sed nec gemitus nec cuva respondent.-54. non cæca duo Guelpherb. in Col.

NOTÆ 47 Inspectura domos, venturaque, &c.] 51 Feri] Equi: sic Æn. VII. 409. Cum enim altior esset muris et domi- de cervo: Pectebatque ferum. bus, suspicabatnr Laocoon esse aut 54 Læva] Fata significat contraria ; speculam, aut machipam fætam igni- ut Ge. lv. 7. Numina læva: mentem bus, qui deinde in subjectam urbem vero imprudentem; ut Ecl. 1. 16. si ingruerent.

mens non læva fuisset.' Ubi de ambi. 55

Impulerat, ferro Argolicas foedare latebras;
Trojaque nunc stares, Priamique arx alta maneres.

Ecce, manus juvenem interea post terga revinctum
Pastores magno ad regem clamore trahebant
Dardanidæ: qui se ignotum venientibus ultro,
Hoc ipsum ut strueret, Trojamque aperiret Achivis,
Obtulerat, fidens animi, atque in utrumque paratus,
Seu versare dolos, seu certæ occumbere morti.
Undiquè visendi studio Trojana juventus
Circumfusa ruit, certantque illudere capto.
Accipe nunc Danaum insidias, et crimine ab uno

60

65

persuasisset, ut violassemus armis Græcas latebras : et nunc stares, o Troja; et maneres, o arx alta Priami. Ecce interim pastores Trojani magno clamore ad regem trahebant juvenem ligatum manibus post terga: qui sponte se ignotum tradiderat venientibus, ut illud ipsum firmaret, ac deinde panderet Trojam Græcis, confidens animo, et paratus ad utrumque ; seu ad faciendam fraudem, seu ad mortem certo subeundam. Undique Trojana juventus cupiditate ridendi circumfusa accurrit, et insultat certatim captivo. Audi jam dolos Græcorum, et ab una eorum fraude cog

lect. Sax.-55. Impulerant Hugen, male. tentare latebras Hamb. pr. pro var. lect. repetitum, ut Burm. monet, ex v. 38. aperire Hamb. sec. fodere Goth. tert. ex interpretatione. v. Not.-56. staret et maneres, hoc a m. pr. Medic, ad Servianam normam: “Si staret legeris, maneres sequitur, propter quoiotéLEVTOV.” Etiam alii codd. variant. v. Heins. Sed stares maneres Romanus, omnes Pier. aliiqne probi codd. Pomponius Sabinus hæc habet : staret et maneret legit Apronianus. Esset tamen hoc altero vulgarius.—57. manu Montalb. juvenum dno ap. Burman. cum Rufiniano edit. Steph. male.—59. Dardanidem sc. regem, ap. Barth. Advers. XII, 2, e quatuor libris. quis se Servius, cum septem ap. Heios. et Leid. pro var. lect. Goth. tert. a m. pr. pro quibus ; quod placebat Tollio ad Auson. p. 566, sed vulgata lenius decurrit.--60. ut deest Moret. pr. instrueret Goth. tert.—61. fidensque pr. Moret. fidens animo Romanus. ad utrumque Oudart. v. Burm. quod vulgare foret.-62. versare dolo Longob. Rottend. a m. pr. Sprot. pro div. scriptura. Leid. a m. sec., quibus adde Servium. Hoc ita dici posse docet Burm., nec de eo dubitatur : quid ? quod etiam doctius ita dicitur : versare dolis Trojanos, uti, versare animum consiliis, curis pro, curas animo; ut et Græci; v. c. quod modo in manu habemus, Tryphiod. 112 Avrdp & sajpovinoı vóóv Bouañow enloow. At h. l. ultima litera a sequentis voc. initio intercepta esse videtur. certæ morti, quod ipsa ratio monstrabat, Heins. recepit ex Nonio Marcello, Longob. Pierii, Moret. sec. et Rottend. tert. Vulgo certe. Notabilis Pomponii

Sabini nota: certe adverbium est : sic legit Apronianus.—64. certatque Romanus, Witt. et Parrhas., sed alterum doctius.-65. Aspice Dorvill., male. Accipe est audi, ut

NOTÆ gua vocis hujus potestate fuse agitur. obscenas ferro fædare volucres.'

55 Argolicas fædare] Argolicas, 59 Dardanida] Trojani, a rege DarGræcas, ab Argis, urbe Peloponnesi, dano, Teucri genero. Æn. 1. 239. De de qua Æn. 1. 289. Fædare] Lace- Achitis, Græcis, Æn. I. 492. rare, vulnerare: ut Æn. III. 241.

« PreviousContinue »