Page images
PDF
EPUB

ipso Patricio, Boëthii, ut plerique omnes tradunt, socero, a Theodorico, Gothorum Rege, primum Ticinum relegati, deinde necati sunt, quod in libertatem populum Romanum viderentur velle vindicare. Fuit Boëthius, ut scitis, in omni disciplina egregie doctus, quod vobis liquido ex ejus monumentis constare potest. Sed quod ad præsentem materiam attinet, in pangendis versibus mira usus est facilitate. De illo plura colligere supervacaneum, quando ejus volumina nota sunt omnibus. Ejus certe ingenium ad eas artes, quæ supra literas sunt, mirum in modum celebratur ab ejus occisore Theodorico Rege.'

IV.

[ocr errors]

Magdeburgenses, Centuria 6. cap. 10. de Episcopis et doctoribus, Boëthius,' inquiunt, Anicius Manlius Severinus, Patricius et Consul, vir Græce et Latine doctissimus fuit, et multos in Philosophia aliisque disciplinis, tum soluta tum ligata oratione conscriptos, libros posteris reliquit.'

V.

Justus Lipsius, qui, cum ob eximiam suam doctrinam, tum maxime ob ingenuum animi candorem, doctis pariter ac probis omnibus colitur, non solum laudat Boëthium in Civili sua Doctrina aliisque suis operibus, sed scribens ad Janum Bernartium cognatum suum, de Consolatione ab hoc illustrata et emendata, hos protulit Phaleucos:

En Boëthius ille, qui sophorum

In primis sophus esse gloriatur:
Qui doctum nimis, et satis disertum
Scriptum hoc edidit, omnium bonorum
Bonum judicio. Sed id tenebras
Ævo aut ingenio suopte habebat;
Quas Bernartius ille, flos meorum
Belgarum, pepulit, facemque claram
A se prætulit: hanc sequere, quisquis
Doctrinæ sapientiæque cultor
Non audire, sed esse, concupiscis.

56 TESTIMONIA VARIORUM DE BOETHIO, &c.

DECIMUM-SEPTIMUM SÆCULUM;

Nimirum ab anno 1600. ad hanc nostram ætatem 1679.†

Infinitior sim, si quæ hoc nostro sæculo in laudem Boëthii dicta sunt, hæc omnia recensendo enumerare velim ; nullus enim est aut historiographus, aut theologus, qui de illustrissimo illo auctore non fuerit ornate et honorifice locutus. Consule, si placet, Baronium Annal. Ecclesiast. T. VII. ad an. 522. D. Petrum a sancto Romualdo in Thesauro Chronologico T. II. ad an. 510. aliosque omnes historiographos vide reverendum Patrem Caussinum in libro quem inscripsit la Cour Sainte, ubi proponendo ideam viri quem vocat homme d'état, pluribus agit de nobilitate, de doctrina, de consiliis, de morte Boëthii. Lege etiam, si lubet, Gerardum Joannem Vossium de Poëtis Latinis cap. 5. Quibus,' inquit, 'temporibus in Oriente Zeno, posteaque Anastasius, in Italia Odoacer, et exinde Theodoricus rexit, claruit Anicius Manlius Boëthius Severinus, vir Latine et Græce doctissimus, in omni disciplinarum genere excellens, quoque Roma a Varronis temporibus non habuerit undecumque doctiorem. Quantum idem carmine valuerit, ostendunt libri quinque de Consolatione Philosophiæ, quos exul Ticini scripsit. Omnino nihil in poësi venustius habuit illud ævum, vel etiam quod proxime antecessit.'

[ocr errors]

+ Hæc Testimonia, scilicet, ex ed. Delph, desumta sunt,

ANICII MANLII TORQUATI

SEVERINI BOETHII

DE CONSOLATIONE

PHILOSOPHIE

LIBER I.

METRUM I.

CARMINA qui quondam studio florente peregi,
Flebilis, heu, moestos cogor inire modos.

Ego, qui olim perfeci poëmata, dum studia mea florerent, heu, ipse afflictus

NOTE

Hinc

a Carmina] Carmen a canendo dictum: ut, sicut, auctore Vossio, a' genimen' est' germen,' sic a' canimen' sit' carmen,' n in r converso, quemadmodum in pluribus aliis. Carmen est stricta oratio, ex pluribus versibus composita, quam Poëtæ canere dicuntur: sicut Virgilius Eneida incipiens ait,' Arma virumque cano:' Carmen enim vocatur longius quoddam vatis opus: ut Epigramma; sic Catulli Epigrammata inscribuntur 'Carmina:' ut Ode; sic Odæ Horatii appellantur Carminum libri:' ut quodlibet poëma; sic liber primus Lucretii ab eodem dicitur Carmen,' l. vi. 'Commemorate quod in primo quoque carmine claret.' At

unicus versus non solet appellari Carmen: nisi forte hic, sententia inclusa, poëmati non impar videatur: sicut Virgilius III. Æn. vs. 287. canit: 'Postibus adversis figo, et rem carmine signo: Æneas hæc de Danais victoribus arma.'

b Modos] Versus: modus enim generatim est mediocritas, quam ultra citraque non est rectum : quemadmodum docet Horatius, lib. 1. Serm. Sat. 1. 'Est modus in rebus': sunt certi denique fines, Quos ultra citraque nequit consistere rectum.' Hinc moderatus idem quod temperatus ; modestus, quasi modum servans; commodum, quasi cum modo. Si autem alicubi, maxime in sensu, medio

Ecce mihi laceræ dictant scribenda Camenæ,1¢

Et veris Elegid fletibus ora rigant.

compellor aggredi versus tristes. En Musa laceratæ suggerunt mihi, quæ oportet scribere; versusque flebiles aspergunt vultum meum lacrymis sinceris. Nullus

1 Camena scribendum monet Editor Delph. non Camana.-2 'Mss. et ed.

[ocr errors]
[ocr errors]

NOTE

critas servanda, præsertim vero in eo qui fit auribus, quarum judicium, auctore Tullio, est superbissimum : ex quo fit, ut Musica et Poësis, quæ in boc saltem cognatæ dicuntur, quod eodem auditu percipiantur, in quibusdam 'modis' versentur: 'in musicis,' inquit Tullius 1. de Or. ' numeri, et voces, et modi:' Horatius vero Carm. 1. 11. Od. 1. vs. ult. 'Quære modos leviore plectro;' Od. 12. vs. 4. aptari citharæ modis:' 1. III. Od. 3. vs. ult. 'magna modis tenuare parvis:' Od. 9. vs. 10. ' dulces docta modos et citharæ sciens:' et de Arte Poët. Accessit numerisque modisque licentia major.' Propterea qui versus componit, hic Virgilio, Ovidio, Horatio, et ceteris dicitur 'modulari;' sicut Ciceroni II. de Nat. 'Tibiæ dicuntur modulate canentes' et fidiculæ numerose sonantes.' Sicut autem Carmen non dicitur, nisi de integro quodam poëmate, ita' modus' non videtur dici, nisi de versibus, hujus operis partibus: unde Boëthius, qui verba hæc inter se opposuerat in duobus his primis versibus, 6 peregi,' et · cogor inire;' 'studio florente,' et' flebilis,' avríoeta continuans nunc opponit etiam 'Carmina,' et' modos mœstos;' sicque lectorem docet, qualis erat afflictus, quantumque mutatus a Boëthio sive seipso florente.

[ocr errors]
[ocr errors]

c Camena] Musæ, quæ dicuntur Camenæ,' non a cantu amœno, ut quidam aiunt, sed non secus ac Carmen, a canendo, ita ut prius dicerentur Carmenæ: quod nimirum,

[ocr errors]

Musis veluti inspirantibus, fiant Carmina sive Cantus; aut quod, inquit Festus, canant Musæ antiquorum laudes: quamobrem scribendum Camene, non Camana. Hæ autem Musæ nunc perhibentur laceræ,' quod sortis Boëthianæ participes, illo florente florere, eodemque afflicto affligi, pannosæ et laceris similes viderentur: antiquus enim erat afflictorum mos, vestes scindere: unde lib. Iob. cap. 1. vs. 20.tunc surrexit Iob et scidit vestimenta sua:' et lib. 1. Reg. cap. 4. vs. 12. Vir de Benjamin ex acie venit in Silo in die illa, scissa veste et conspersus pulvere caput.' Ipse Virgil. Æn. XII. vs. 609. 'Demittunt mentes: it scissa veste Latinus, Conjugis attonitus fatis, urbisque ruina.' Hæ tandem Musæ dictare' dicuntur Boëthio' scribenda;' quod Poëtæ fingant, nihil a se sive ore sive scriptura emitti, nisi quod sibi fuerit, in. spirantibus Musis, cognitum: quare hi magnum quoddam Carmen non solent aggredi, nisi iisdem Musis invocatis: sic Homerus Iliad. B.: 'Dicite nunc,' inquit, mihi, Musæ, quæ domos cœlestes incolitis: vos enim Deæ estis, et adestis, et omnia novistis. Nos autem famam duntaxat accepimus; neque quicquam scimus:' sic Horatius Sat. 1. 1. Sat. 5. 'Musa, velim memores:' sic Virgil. Æn. vII. vs. 641. Pandite nunc Helicona, Deæ, cantusque movete.... Et meministis enim, Divæ, et memorare potestis: Ad nos vix tenuis famæ perlabitur aura.'

[ocr errors]

d Elegi] Versus flebiles sive misera

e

Has saltem nullus potuit pervincere terror,
Ne nostrum comites prosequerentur iter.
Gloria felicis olim viridisque juventæ

[blocks in formation]

5

metus potuit adducere has saltem musas, ut non comitarentur meam viam. Eædem Musa, quæ fuerunt gloria meæ juventæ quondam fortunatæ et vividæ, consolan

Florentina Solantur: quæ lectio et verior et melior, præsertim si antecedentia excutiantur.' Sitzmannus. Solantur etiam legendum putat Editor Delph. [vid. inf.] et in textum suæ editionis, Lugd. Bat. 1671. receperunt Hackii Fratres.

NOTE

biles: Elegus enim, unde Elegia, est Carmen versuum hexametrorum pentametrorumque alternis dispositorum ad tristitiam præsertim significandam : hinc Horatius, 1. de Arte Poët. 'Versibus impariter junctis querimonia primum; Post etiam inclusa est voti sententia compos: Quis tamen exiguos elegos emiserit auctor Grammatici certant et adhuc sub judice lis est.' Idem Carm. I. 1. Od. 33. ' Albi, ne doleas plus nimio memor Immitis Glyceræ, neu miserabiles Decantes elegos.' Unde Ovidius 1. 11. Fast. in initio. Nunc primum velis Elegi majoribus itis: Exiguum, memini, nuper eratis opus.' Scilicet versus illi idcirco vocantur Elegi, quod iidem in funeribus præsertim adhiberentur: λeyos enim fletus dieitur ἀπὸ τοῦ ἐ ὲ λέγειν, quæ fentium vox est apud Aristophanem: quamobrem Ovidius I. de Arte Eleg. 1. ait, 'Flebilis indignos Elegeia solve capillos: Heu nimis ex vero nunc tibi nomen inest.' Quemadmodum fletus Elegorum nunc a Boëthio vocantur' veri ;' quod nimirum ex tristitia, quæ solita est Elegorum materia, oriantur, hisque Elegi' dicuntur 'ora rigare,' sicut a Virgilio VI. Æneid. vs. 699. Sic memorans, largo fletu simul ora rigabat.'

[ocr errors]

e Has saltem] Musas: nam ex omnibus bonis, quibus homo affici potest,

quæque sunt vel exteriora, ut divitiæ, honor, amici, liberi, et parentes; vel interiora, sive corporis, ut robur, pulchritudo, et sanitas; sive mentis, ut scientia et virtus: sola mentis bona hostium incursibus non sunt obnoxia: quare Ovid. III. Trist. El. 7. Nempe dat et quodcumque libet fortuna, rapitque: Irus et est subito, qui modo Croesus erat. Singula quid referam ? nil non mortale tenemus, Pectoris exceptis ingeniique bonis. En ego cum patria caream, vobisque, domoque; Raptaque sint, adimi quæ potuere, mihi Ingenio tamen ipse meo comitorque fruorque: Cæsar in hoc potuit juris habere nihil.' Id expertus est Boëthius, qui, agente Theodorico, non solum opes, dignitates, bonamque valetudinem amisit, sed a suis etiam desertus amicis, quippe qui terrore Imperatoris, qui Romam quoque non dubitavit evertere, victi fugerunt: quamobrem Boëthius solis animi bonis in suo exilio comitatus est, scientia videlicet et virtute: sed cum de sua virtute aperte loqui non ita deceret virum modestissimum, nominatis Musis, scientiæ saltem comitis meminit. Sic Ovid. IV. Trist. El. 1. Me quoque Musa levat, Ponti loca jussa petentem: Sola comes nostræ perstitit illa fugæ. Sola nec insidias inter nec militis ensem, Nec mare, nec ventos, barbariamque ti

« PreviousContinue »