Page images
PDF
EPUB

ac plebi Romanæ frumentum donavit. Quanta vero fuerit illius actus celebritas, ex eo cognosci potest, quod beatus Fulgentius, qui tunc temporis nova Trasimundi sævitia exanimatus, deserta Africa Romam venerat, pompam illam conspiciens, acclamationes audiens, ordinemque rerum admirabilem secum expendens, exclamavit: Quam speciosa debet esse Jerusalem illa coelestis, si sic fulget Roma terrestris! et si in hoc sæculo datur tanti honoris dignitas diligentibus vanitatem, qualis honor et gloria tribuetur sanctis contemplantibus veritatem!' Sed splendorem illius actus eleganter descripsit ipse Boëthius hujus operis libro secundo, ubi Philosophiam sic loquentem introducit: 'Si quis rerum mortalium fructus ullum beatitudinis pondus habet, poteritne illius memoria lucis quantalibet ingruentium malorum mole deleri, cum duos pariter Consules liberos tuos domo provehi sub frequentia patrum, sub plebis alacritate vidisti? cum, eisdem in Curia curules insidentibus, tu regiæ laudis orator, ingenii gloriam facundiæque meruisti? cum in Circo duorum medius Consulum circumfusæ multitudinis expectationem consularis triumphali largitione satiasti? Secundus Boëthii nostri consulatus incidit in annum Christi DX. Theodorici Regis XVIII. Hoc anno Boëthius Consul prædicamenta Aristotelis commentariis illustrare aggressus est. Testatur id ipse initio sui Commentarii. Etsi,' inquit, nos curæ officii consularis impediunt quo minus in his studiis omne otium, plenamque operam consumamus, pertinere tamen videtur ad aliquam Reipublicæ curam, elucubratæ rei doctrina cives instruere; nec male de civibus meis merear si, cum prisca hominum virtus urbium ceterarum in hanc unam Rempublicam imperium transtulerit, ego, id saltem quod reliquum est, Græcæ sapientiæ artibus mores nostræ civitatis instruxero. Quare ne hoc quidem ipsum Consulis vacat officio; cum Romani moris semper fuerit, quod ubicumque gentium pulcherrimum esset atque laudabile, id magis ac magis imitatione honestare.' Judicabat enim gravissimus vir, non posse a se tempus, quod a Republica vacuum habebat,

melius collocari quam si illud maximorum virorum, Catonis, M. Tullii, Senecæ, aliorumque exemplo, sapientiæ studiis, atque Aristotelis inprimis, Philosophorum maximi, lectioni, versioni, atque explicationi tribueret. Nam et ipse a prima ætate illis studiis fuerat delectatus, et intelligebat, nihil esse quo æque humana mens gaudeat, atque veri cognitio: et sperabat, Romanam juventutem sua opera ad priscam illam virtutem posse excitari. Habebat autem bibliothecam optimorum utriusque linguæ librorum copia instructissimam, cujus parietes ebore ac vitro comti nitebant, neque in carcere postea quicquam tulit molestius quam quod ea carere debuerit: quocirca ipse cum Philosophia sua de hac re ita in catenis conqueritur: 'Hæccine,' inquit, est bibliotheca illa quam certissimam tibi sedem nostris in laribus ipsa delegeras? in qua mecum sæpe residens de divinarum humanarumque rerum scientia disserebas?'

Hisce igitur præsidiis instructus Boëthius omnem Philosophiam Latinis literis illustrare instituerat. Sic enim scribit: Ego omne Aristotelis opus quodcumque in manus venerit, in Romanum stylum vertens, eorum omnium commenta Latina oratione perscribam: ut siquid ex Logicæ artis subtilitate, vel ex Moralis gravitate peritiæ, et ex Naturalis acumine veritatis, ab Aristotele perspicuum est, id omne ordinatum transferam, atque id quodam lumine Commentariorum illustrem.'

Hac ille contentione multa in universa Philosophia vel e Græcis vertit, vel ipse Latine scripsit.

IN LOGICIS ISTA:

Ad Isagogen Porphyrii libros II.
Secundæ editionis librum 1.
In Categorias Aristotelis lib. 11.
In librum περὶ ἑρμηνείας lib. I.
Editionis secundæ libros VI.
De Divisione librum 1.

De Definitionibus librum I.

Ad Categoricos Syllogismos introductionis librum 1.
In Topica Ciceronis libros vi.

De Differentiis Topicis libros IV.

De Syllogismo Categorico libros II.
De Syllogismo Hypothetico libros IL.

IN RHETORICIS:

De Locis Rhetoricis lib. I.

IN ARITHMETICIS:

Transtulit Nicomachum Arithmeticum. Cassiodorus de Arithmetica: 'Hanc apud Græcos Nicomachus diligenter exposuit: quem primum Madaurensis Apuleius, deinde magnificus vir Boëthius, Latino sermone translatum, Romanis contulit lectitandum.'

De Arithmetica lib. II.

IN MUSICA:

Transtulit Pythagoram Musicum.
Scripsit de Musica libros v.

IN GEOMETRIA:

Transtulit Euclidem. Cassiodorus loquens de Geometria: 'Cujus disciplinæ,' inquit, 'apud Græcos Euclides, Apollonius, Archimedes, nec non et alii scriptores probabiles extiterunt: ex quibus Euclidem translatum in Romanam linguam idem vir magnificus Boëthius dedit, qui si diligenti cura relegatur, hoc quod de divisionibus prædictis apertum est, manifesta intelligentia et clara veritate cognoscetur.'

Scripsit in Geometriam Euclidis libros tres.
De quadratura Circuli.

IN GEOGRAPHIA, ET ASTRONOMIA:

Transtulit Ptolemæum Alexandrinum.

IN METAPHYSICIS:

De Unitate et Uno lib. I.

Delph. et Vur. Clas.

Boëth.

B

IN MECHANICIS:

Transtulit Archimedem Mechanicum.
Edidit præterea Platonem a se versum.
Epistolarum ad diversos librum 1.

Concordiam quoque Philosophiæ Aristotelicæ cum Platonicis scribere aggressus est.

De Hebdomadibus lib. I.

Crediderim etiam, Romæ vel ipsum extra ordinem quosdam nobiles juvenes docuisse, vel docentibus aliis præfuisse, et varia omnis sapientiæ exercitia domi suæ instituisse. Fuit enim tunc temporis ipsa etiam Roma literarum, et philosophiæ, et humaniorum disciplinarum artiumque celebritate clara: quemadmodum ex rescripto Theodorici Regis ad Symmachum, Boëthii socerum, apparet, in quo ille Romam eloquentiæ vocat foecundam matrem, virtutumque omnium latissimum templum: vetatque, ne Valeriani liberi e Syracusana civitate studiorum causa Romam deducti, ipso inconsulto aut inscio ad patrem redeant.

Nota quoque exteris fuit Boëthii nostri eruditionis fama: nam cum Theodoricus Francorum Regi Chlodoveo, et Burgundionum Regi Gundibaldo affinitate junctus esset, quod illius quidem sororem Audafledam uxorem ipse duxisset, alteri vero ipse filiam elocasset, forte evenit ut Gundibaldus, qui Ravennæ socerum inviserat, Romam quoque excurreret, urbis fama et Boëthii nominis celebritate excitus; cui cum Boëthius inter alia mechanici operis organa ostendisset horologia duo, quorum alterum in sphæra mobili cursum Solis significabat, alterum aquis stillantibus indicabat horarum spatia, cujusmodi Græci clepsydras vocant, obstupefactus eorum conspectu homo barbarus, simulatque in suum regnum reversus est, missis legatis petiit a Theodorico ejusmodi ad se horologia transmitti. Theodoricus Boëthium, ut talia affini suo concinnaret, rogavit; concinnata vero misit. Extant ejus apud Cassiodorum Epistolæ duæ, harum rerum testes, quas operæ pretium est cognoscere, tum ad confirmandam fidem eorum quæ dixi, tum

quia eximiam continent Boëthii prædicationem. Audi ergo quid priore Epistola Theodoricus scribat: Burgundionum dominus a nobis magno opere postulavit, ut horologium quod aquis sub modulo fluentibus temperatur, et quod solis immensi comprehensa illuminatione distinguitur, cum magistris rerum ei transmittere deberemus.... Merito siquidem respicere cupiunt quod legatorum suorum relationibus obstupescunt. Hoc te, multa eruditione saginatum, ita nosse didicimus, ut artes quas exercent vulgariter nescientes, in ipso disciplinarum fonte potaveris. Sic enim Atheniensium scholas longe positus introisti, sic palliatorum choris miscuisti togam, ut Græcorum dogmata doctrinam feceris esse Romanam. Didicisti enim, qua profunditate cum suis partibus Speculativa cogitetur; qua ratione Activa cum sua divisione discatur: deducens ad Romuleos senatores quicquid Cecropidæ mundo fecerant singulare. Translationibus enim tuis Pythagoras Musicus, Ptolemæus Astronomus leguntur Italis: Nicomachus Arithmeticus, Geometricus Euclides audiuntur Ausoniis : Plato Theologus, Aristoteles Logicus Quirinali voce disceptant: Mechanicum etiam Archimedem Latialem Siculis reddidisti: et quascumque disciplinas vel artes fœcunda Græcia per singulos viros edidit, te uno auctore, patrio sermone Roma suscepit: quos tanta verborum luculentia reddidisti claros, tanta linguæ proprietate conspicuos, ut potuissent et illi opus tuum præferre, si utrumque didicissent. Tu artem prædictam, ex disciplinis nobilibus natam, per quadrifarias Mathesis januas introisti. Tu illam in Naturæ penetralibus considentem, auctorum libris invitantibus, cordis lumine cognovisti.....Hæc quia studiosius te legisse comperimus, prædicta nobis horologia quantocius transmittere maturabis; ut te notum in illa parte mundi facias ubi aliter pervenire non poteras. Agnoscant per te exteræ gentes, tales nos habere nobiles, quales leguntur auctores. Quoties non sunt credituri qui viderint! quoties hanc veritatem lusoria somnia putabunt! et quando fuerint a stu

« PreviousContinue »