Page images
PDF
EPUB

Ostia jamque domus patuere ingentia centum
Sponte sua, vatisque ferunt responsa per auras :
O tandem magnis pelagi defuncte periclis !
Sed terra graviora manent. In regna Lavini
Dardanidæ venient, mitte hanc de pectore curam;
Sed non et venisse volent. Bella, horrida bella,
Et Tibrim multo spumantem sanguine cerno.
Non Simoïs tibi, nec Xanthus, nec Dorica castra
Defuerint alius Latio jam partus Achilles,

:

Natus et ipse Dea; nec Teucris addita Juno
Usquam aberit. Quem tu supplex, in rebus egenis,
Quas gentes Italum, aut quas non oraveris urbes!
Causa mali tanti conjux iterum, hospita Teucris,
Externique iterum thalami.

Tu, ne cede malis; sed contra audentior ito,
Quam tua te fortuna sinet. Via prima salutis,
Quod minime reris, Graia pandetur ab urbe.
Talibus ex adyto dictis Cumæa sibylla
Horrendas canit ambages, antroque remugit,
Obscuris vera involvens : ea fræna furenti
Concutit, et stimulos sub pectore vertit Apollo.
Ut primum cessit furor, et rabida ora quierunt,
Incipit Æneas heros : Non ulla laborum,
O virgo! nova mi facies inopinave surgit :
Omnia præcepi, atque animo mecum ante peregi.
Unum oro: quando hic inferni janua regis
Dicitur, et tenebrosa palus Acheronte refuso,
Ire ad conspectum cari genitoris et ora

Contingat doceas iter, et sacra ostia pandas.

:

Illum ego per flammas et mille sequentia tela

Eripui his humeris, medioque ex hoste recepi :
Ille meum comitatus iter, maria omnia mecum,
Atque omnes pelagique minas cœlique ferebat
Invalidus, vires ultra sortemque senectæ.

Quin, ut te supplex peterem, et tua limina adirem,
Idem orans mandata dabat. Natique patrisque,
Alma, precor, miserere : potes namque omnia; nec te
Nequicquam lucis Hecate præfecit Avernis.

Si potuit manes arcessere conjugis Orpheus,
Threïcia fretus cithara fidibusque canoris;
Si fratrem Pollux alterna morte redemit,
Itque reditque viam toties : quid Thesea, magnum
Quid memorem Alciden? et mi genus ab Jove summo.
Talibus orabat dictis, arasque tenebat,

Cum sic orsa loqui vates : Şate sanguine Divum,
Tros Anchisiade, facilis descensus Averni;

Noctes atque dies patet atri janua Ditis:

Sed revocare gradum, superasque evadere ad auras,
Hoc
opus, hic labor est. Pauci, quos æquus amavit
Juppiter, aut ardens evexit ad æthera virtus,
Dis geniti, potuere. Tenent media omnia silvæ,
Cocytusque sinu labens circumvenit atro.
Quod si tantus amor menti, si tanta cupido est
Bis Stygios innare lacus, bis nigra videre
Tartara, et insano juvat indulgere labori;
Accipe quæ peragenda prius. Latet arbore opaca
Aureus et foliis et lento vimine ramus,
Junoni infernæ dictus sacer : hunc tegit omnis
Lucus, et obscuris claudunt convallibus unibræ
Sed non ante datur telluris operta subire,

Auricomos quam quis decerpserit arbore fetus.
Hoc sibi pulchra suum ferri Proserpina munus
Instituit. Primo avulso, non deficit alter
Aureus, et simili frondescit virga metallo.
Ergo alte vestiga oculis, et rite repertum
Carpe manu namque ipse volens facilisque sequetur,
Si te fata vocant; aliter, non viribus ullis
Vincere, nec duro poteris convellere ferro.
Præterea jacet exanimum tibi corpus amici,
Heu nescis! totamque incestat funere classem,
Dum consulta petis, nostroque in limine pendes.
Sedibus hunc refer ante suis, et conde sepulcro.
Duc nigras pecudes: ea prima piacula sunto.
Sic demum lucos Stygios, regna invia vivis,
Aspicies. Dixit, pressoque obmutuit ore.
Eneas moesto defixus lumina vultu,
Ingreditur, linquens antrum, cæcosque volutat
Eventus animo secum: cui fidus Achates
It comes, et paribus curis vestigia figit.
Multa inter sese vario sermone ferebant :
Quem socium exanimem vates, quod corpus humandum
Diceret. Atque illi Misenum in littore sicco,
Ut venere, vident indigna morte peremptum ;
Misenum Æoliden, quo non præstantior alter
Ære ciere viros, Martemque accendere cantu.
Hectoris hic magni fuerat comes: Hectora circum
Et lituo pugnas insignis obibat et hasta.
Postquam illum victor vita spoliavit Achilles,
Dardanio Æneæ sese fortissimus heros

Addiderat socium, non inferiora secutus.

Sed tum forte cava dum personat æquora concha,
Demens, et cantu vocat in certamina Divos;
Emulus exceptum Triton, si credere dignum est,
Inter saxa virum spumosa immerserat unda.
Ergo omnes magno circum clamore fremebant,
Præcipue pius Æneas. Tum jussa sibyllæ,
Haud mora, festinant flentes; aramque sepulcri
Congerere arboribus, coloque educere certant.
Itur in antiquam silvam, stabula alta ferarum :
Procumbunt picea; sonat icta securibus ilex,
Fraxineæque trabes; cuneis et fissile robur
Scinditur; advolvunt ingentes montibus ornos.
Nec non Æneas opera inter talia primus
Hortatur socios, paribusque accingitur armis :
Atque hæc ipse suo tristi cum corde volutat,
Aspectans silvam immensam, et sic ore precatur:
Si nunc se nobis ille aureus arbore ramus
Ostendat nemore in tanto! quando omnia vere,
Heu! nimium de te vates, Misene, locuta est.
Vix ea fatus erat, geminæ cum forte colomba
Ipsa sub ora viri cœlo venere volantes,

Et viridi sedere solo. Tum maximus heros
Maternas agnoscit aves, lætusque precatur:
Este duces, o, si qua via est, cursumque per auras
Dirigite in lucos, ubi pinguem dives opacat
Ramus humum : tuque, o, dubiis ne defice rebus,
Diva parens. Sic effatus vestigia pressit,

Observans quæ signa ferant, quo tendere pergant.
Pascentes illæ tantum prodire volando,

Quantum acie possent oculi servare sequentum.

[ocr errors]

Inde, ubi venere ad fauces graveolentis Averni,
Tollunt se celeres, liquidumque per aëra lapsæ,
Sedibus optatis geminæ super arbore sidunt,
Discolor unde auri per ramos aura refulsit.
Quale solet silvis brumali frigore viscum
Fronde virere nova, quod non sua seminat arbos,
Et croceo fetu teretes circumdare truncos :
Talis erat species auri frondentis opaca

Ilice sic leni crepitabat bractea vento.

:

Corripit extemplo Æneas, avidusque refringit
Cunctantem, et vatis portat sub tecta sibyllæ.

Nec minus interea Misenum in littore Teucri
Flebant, et cineri ingrato suprema ferebant.
Principio pinguem tædis et robore secto
Ingentem struxere pyram; cui frondibus atris
Intexunt latera, et ferales ante cupressos
Constituunt, decorantque super fulgentibus armis.
Pars calidos latices et ahena undantia flammis
Expediunt, corpusque lavant frigentis et ungunt.
Fit gemitus tum membra toro defleta reponunt,
Purpureasque super vestes, velamina nota,
Conjiciunt. Pars ingenti subiere feretro,

Triste ministerium, et subjectam more parentum
Aversi tenuere facem congesta cremantur
Thurea dona, dapes, fuso crateres olivo.

Postquam collapsi cineres, et flamma quievit,
Relliquias vino et bibulam lavere favillam,
Ossaque lecta cado texit Corynæus aheno.
Idem ter socios pura circumtulit unda,
Spargens rore levi et ramo felicis olivæ,

« PreviousContinue »