Ode tribus constat Strophis, totidémque Antistrophis, una demum Epodo clausis, quas, tametsi omnes nec versuum numero, nec certis ubique colis exactè respondeant, ita tamen secuimus, commodè legendi potiùs, quàm ad antiquos concinendi modos, rationem spec. tantes. Alioquin hoc genus rectiùs fortasse dici monostrophicum debuerat. Metra partim sunt κατά σχέσιν, partim απολελυμένα. Phaleucia quæ sunt, spondæum tertio loco bis admittunt, quod idem in secundo loco Catullus ad libitum fecit. AD CHRISTINAM SUECORUM REGINAM NOMINE CROMWELLI.1 BELLIPOTENS virgo, septem regina trionum, Christina, Arctos lucida stella poli! Utque senex armis impiger ora tero; Exequor et populi fortia jussa manu. Nec sunt hi vultus regibus usque truces. 1 These verses were sent to Christina Queen of Sweden, with Cromwell's picture, and are by some ascribed to Andrew Marvel, as by others to Milton; but I should rather think they were Milton's, being more within his province as Latin secretary. THE END |