Page images
PDF
EPUB

Cf. Th. 23.

ECLOGA II.

ALEXIS.

E. 3. 648. FORMOSUM pastor Corydon ardebat Alexim,
Delicias domini; nec, quid speraret, habebat.
Tantùm inter densas, umbrosa cacumina, fagos
Th. 11. 17., et Adsiduè veniebat; ibi hæc incondita solus
E. 5. 62. Montibus et silvis studio jactabat inani:

4.

O crudelis Alexi, nihil mea carmina curas?
Th. 3. 9. Nil nostrî miserere? mori me denique coges.
G. 3. 327. Nunc etiam pecudes umbras et frigora captant;
Th. 7. 22. Nunc virides etiam occultant spineta lacertos;
G. 4. 263. Thestylis et rapido fessis messoribus æstu
Hor. Epod. 3. Allia serpyllumque herbas contundit olentes:
At mecum raucis, tua dum vestigia lustro,
Sole sub ardenti resonant arbusta cicadis.
Nonne fuit satiùs, tristes Amaryllidis iras
Atque superba pati fastidia? nonne Menalcan?
Quamvis ille niger, quamvis tu candidus esses.
Th. 10. 28. O formose puer, nimiùm ne crede colori!
Th. 23. 28. Alba ligustra cadunt, vaccinia nigra leguntur.
Th. 3. 7. Despectus tibi sum, nec, qui sim, quæris, Alexi ;
Th. 11. 34. Quàm dives pecoris, nivei quàm lactis abundans.
Mille meæ Siculis errant in montibus agnæ.

3. 98. Lac mihi non æstate novum, non frigore defit.
Canto, quæ solitus, si quando armenta vocabat,
Amphion Dircæus in Actæo Aracyntho.

10

21

Th. 6. 34. Nec sum adeò informis: nuper me in litore vidi,
G. 4. 484., Æ. Quùm placidum ventis staret mare; non ego Da-

5.763.

phnim

Judice te metuam; si nunquam fallit imago.
Th. 11. 65. O tantùm libeat mecum tibi sordida rura
G. 1. 308. Atque humiles habitare casas et figere cervos

Hædorumque gregem viridi compellere hibisco! 30
Mecum unà in silvis imitabere Pana canendo.

8. 24., Th. 8. Pan primus calamos cerâ conjungere plures
19. 3. 101. Instituit; Pan curat oves oviumque magistros,

[ocr errors]

Nec te pœniteat calamo trivisse labellum :
Hæc eadem ut sciret, quid non faciebat Amyntas?
Est mihi disparibus septem compacta cicutis
Fistula, Damotas dono mihi quam dedit olim,

Et dixit moriens: "Te nunc habet ista secun-
dum."

Th. 8. 18.

40 Th. 3. 34., 11.

Dixit Damotas; invidit stultus Amyntas.
Præterea duo, nec tutâ mihi valle reperti,
Capreoli, sparsis etiam nunc pellibus albo,
Bina die siccant ovis ubera; quos tibi servo.
Jam pridem à me illos abducere Thestylis orat
Et faciet; quoniam sordent tibi munera nostra,
Huc ades, o formose puer: tibi lilia plenis
Ecce ferunt Nymphæ calathis; tibi candida Nais,
Pallentes violas et summa papavera carpens,
Narcissum et florem jungit bene olentis anethi;
Tum, casiâ atque aliis intexens suavibus herbis,
Mollia luteolâ pingit vaccinia calthâ.
Ipse ego cana legam tenerâ lanugine mala,
Castaneasque nuces, mea quas Amaryllis amabat.
Addam cerea pruna; honos erit huic quoque pomo,
Et vos, o lauri, carpam, et te, proxima myrte:
Sic positæ quoniam suaves miscetis odores.
Rusticus es, Corydon, nec munera curat Alexis ;
Nec, si muneribus certes, concedat Iollas.

50

Heu, heu, quid volui misero mihi! floribus Austrum
Perditus et liquidis immisi fontibus apros.

40.

(Quotidie) 3.
34., E. 11.
397.

Hor. Ep. 1.
11.4.
7. 9., G. 1. 18.

G. 4. 182.
Æ. 7. 488.

Hor. Od. 3. 4. 19.

Th. 20. 3., 20. 31.

Quem fugis, ah, demens? habitârunt dî quoque Th. 8. 88.

silvas,

Dardaniusque Paris. Pallas, quas condidit arces,

Ipsa colat; nobis placeant ante omnia silvæ.

60

Torva leæna lupum sequitur, lupus ipse capellam; Th. 10. 39. Florentem cytisum sequitur lasciva capella;

Te Corydon, o Alexi; trahit sua quemque volu

ptas.

Adspice, aratra jugo referunt suspensa juvenci,

Hor. Ep. 2.

11. 72.

1. 84. Et sol crescentes decedens duplicat umbras:

Th. 7. 56., et Me tamen urit amor; quis enim modus adsit amori?
Ah, Corydon, Corydon, quæ te dementia cepit!
Cf. Hor. Ep. Semiputata tibi frondosâ vitis in ulmo est.

2. 10.

70

Quin tu aliquid saltem potius, quorum indiget usus,
Viminibus mollique paras detexere junco.
Invenies alium, si te hic fastidit, Alexim.

ECLOGA III. PALEMON.

Menalcas. Damætas. Palamon.

Th. 4. 1. M. Dic mihi, Damota, cujum pecus? an Melibai?
D. Non, verùm Ægonis: nuper mihi tradidit
Ægon.

(Neut. pl. Adverbially) G. 3. 149.500.,

M. Infelix o semper, oves, pecus! ipse Neæram
Dum fovet, ac, ne me sibi præferat illa, veretur,
Hìc alienus oves custos bis mulget in hora:
Et succus pecori et lac subducitur agnis.

9

D. Parciùs ista viris tamen objicienda memento. Novimus et qui te, transversa tuentibus hircis, Et quo sed faciles Nymphæ risêre-sacello. 2.134., 4. 122. M. Tum, credo, quum me arbustum videre Miconis 467. 9.794. Atque malâ vites incidere falce novellas.

301.; . 6.

-

Th. 5. 11. D. Aut hìc ad veteres fagos quum Daphnidis

arcum

Fregisti et calamos: quæ tu, perverse Menalca,
Et, quùm vidisti puero donata, dolebas,

Et, si non aliquà nocuisses, mortuus esses.
M. Quid domini faciant, audent quùm talia fures!
Non ego te vidi Damonis, pessime, caprum
Excipere insidiis, multum latrante Lyciscâ?
Et quùm clamarem: "Quo nunc se proripit ille?
6. 85. Tityre, coge pecus;" tu post carecta latebas.

D. An mihi cantando victus non redderet ille,

20

Quem mea carminibus meruisset fistula caprum?
Si nescis, meus ille caper fuit; et mihi Damon
Ipse fatebatur; sed reddere posse negabat.

M. Cantando tu illum? aut unquam tibi fistula cera Th. 5. 5.
Juncta fuit? non tu in triviis, indocte, solebas

Stridenti miserum stipulâ disperdere carmen?

D. Vis ergo, inter nos, quid possit uterque, vicis- Th. 5. 50. sim

Th. 8. 11.

30 1.25.

Experiamur? Ego hanc vitulam (ne fortè recuses,
Bis venit ad mulctram, binos alit ubere fetus)
Depono: tu, dic, mecum quo pignore certes.
M. De grege non ausim quidquam deponere te-

cum:

40

31.

10. 17.

Th. 1. 29.

Æ. 6. 851.

Est mihi namque domi pater, est injusta noverca,
Bisque die numerant ambo pecus, alter et hædos.
Verùm, id quod multò tute ipse fatebere majus,
(Insanire libet quoniam tibi) pocula ponam
Fagina, cælatum divini opus Alcimedontis:
Lenta quibus torno facili superaddita vitis
Diffusos hederâ vestit pallente corymbos.
In medio duo signa, Conon, et quis fuit alter,
Descripsit radio totum qui gentibus orbem,
Tempora quæ messor, quæ curvus arator haberet !
Necdum illis labra admovi, sed condita servo.
D. Et nobis idem Alcimedon duo pocula fecit,
Et molli circùm est ansas amplexus acantho,
Orpheaque in medio posuit silvasque sequentes.
Necdum illis labra admovi, sed condita servo.
Si ad vitulam spectas, nihil est, quod pocula laudes.
M. Numquam hodie effugies; veniam, quocumque. Nunquam for

Th. 1. 59.

Th. 1. 155.

6. 28., et Hor. 1. 12. 7.

670.

vocâris. 49 non, E. 2. Audiat hæc tantùm-vel qui venit, ecce, Palæmon. Th. 5. 62., et Efficiam, posthac ne quemquam voce lacessas.

8.25.

D. Quin age, si quid habes, in me mora non erit 5. 10.

ulla,

Nec quemquam fugio: tantùm, vicine Palæmon,

Th. 5. 64.

Sensibus hæc imis-res est non parva-reponas.
P. Dicite: quandoquidem in molli consedimus
herbâ.

Et nunc omnis ager, nunc omnis parturit arbos,
Nunc frondent silvæ, nunc formosissimus annus.
Incipe, Damota; tu deinde sequêre, Menalca.
7. 19. Alternis dicetis; amant alterna Camonæ.

G. 4. 221., et D. Ab Jove principium, Musa; Jovis omnia plena;
E. 6. 724. Ille colit terras, illi mea carmina curæ.

61

Th. 5. 82. M. Et me Phoebus amat; Phoebo sua semper apud

me

4. 44., E. 8. Munera sunt, lauri et suave rubens hyacinthus. Th. 5. 88. D. Malo me Galatea petit, lasciva puella,

559., 10. 273.

Et fugit ad salices et se cupit antè videri.

Th. 5. 90. M. At mihi sese offert ultro meus ignis, Amyntas,

G. 3. 6. Notior ut jam sit canibus non Delia nostris.

Th. 5. 96. D. Parta meæ Veneri sunt munera; namque no

tavi

G. 4. 243. Ipse locum, aëriæ quo congessêre palumbes.

M. Quod potui, puero silvestri ex arbore lecta Th. 3. 10. Aurea mala decem misi; cras altera mittam.

70

D. O quoties et quæ nobis Galatea locuta est!
Partem aliquam, venti, divûm referatis ad aures!
M. Quid prodest, quòd me ipse animo non spernis,
Amynta,

Si, dum tu sectaris apros, ego retia servo?

D. Phyllida mitte mihi, meus est natalis, Iolla: G. 1. 339., II. Quùm faciam vitulâ pro frugibus, ipse venito. M. Phyllida amo ante alias; nam me discedere

a. 444.

flevit,

Et "longum, formose, vale, vale!" inquit, Iolla. 5. 46. D. Triste lupus stabulis, maturis frugibus imbres, Arboribus venti, nobis Amaryllidis iræ.

7. 15., Hor.

Od. 1. 17. 5.

M. Dulce satis humor, depulsis arbutus hædis,
Lenta salix foto pecori, mihi solus Amyntas.

81

« PreviousContinue »