Bibliotheca Classica Latina sive Collectio Auctorum Classicorum Latinorum ...: cum notis et indicibus, Volume 75

Front Cover
Lemaire, 1821
 

Selected pages

Common terms and phrases

Popular passages

Page 281 - ... ut sint carissimi, studio merebuntur. Nam ut illorum officium est docere, sic horum praebere se dociles ; alioqui neutrum sine altero sufficit. Et sicut hominis ortus ex utroque gignentium confertur, et frustra sparseris semina, nisi illa praemollitus foverit sulcus : ita eloquentia coalescere...
Page 33 - Ante omnia ne sit vitiosus sermo nutricibus, quas si fieri posset sapientes Chrysippus optavit, certe quantum res pateretur optimas eligi voluit.
Page 111 - ... trium porro, de quibus loquor, media longa aut acuta aut flexa erit, eodem loco brevis utique gravem habebit sonum, ideoque positam ante se id est ab ultima tertiam acuet.
Page 159 - Verba a vetustate repetita non solum magnos assertores habent sed etiam afferunt orationi maiestatem aliquam non sine delectatione; nam et auctoritatem antiquitatis habent et, quia intermissa sunt, gratiam novitati similem parant.
Page 31 - ... sed nonnunquam ita desunt, ut bona etiam ingenii studiique corrumpant ; sicut et haec ipsa sine doctore perito, studio pertinaci, scribendi, legendi, dicendi multa et continua exercitatione per se nihil prosunt.
Page 62 - ... ut obiurgatione non corrigatur, is etiam ad plagas ut pessima quaeque mancipia durabitur: postremo quod ne opus erit quidem hac castigatione si adsiduus studio15 rum exactor adstiterit.
Page 82 - Veteres enim, quorum fuerunt Aristoteles quoque atque Theodectes, verba modo et nomina et convinctiones tradiderunt, videlicet quod in verbis vim sermonis, in nominibus materiam (quia alterum est quod loquimur, alterum de quo loquimur...
Page 196 - Igitur Aesopi fabellas, quae fabulis nutricularum proxime succedunt, narrare sermone puro et nihil se supra modum extollente, deinde eandem gracilitatem stilo exigere condiscant : versus primo solvere, mox mutatis verbis interpretari, tum paraphrasi audacius vertere, qua et breviare quaedam et exornare salvo modo poetae sensu permittitur.
Page 375 - Leontinus, Empedoclis, ut traditur, discipulus. Is beneficio longissimae aetatis (nam centum et novem vixit annos) cum multis simul floruit, ideoque et illorum, de quibus supra dixi, fuit aemulus et ultra 10 Socraten usque duravit.
Page 60 - Possunt autem id demum, quod in proximo est ; verba continuant, haec vultu interrito, nulla tardati verecundia proferunt. Non multum praestant sed 5 cito. Non subest vera vis nee penitus immissis radicibus nititur ; ut, quae summo solo sparsa sunt semina, celerius se effundunt, et imitatae spicas herbulae inanibus aristis ante messem flavescunt.

Bibliographic information