Page images
PDF
EPUB

10

Frigora nec tantum, cana concreta pruina,
Aut gravis incumbens scopulis arentibus æstas,
Quantum illi nocuere greges, durique venenum
Dentis, et admorso signata in stirpe cicatrix.

Non aliam ob culpam, Baccho caper omnibus aris
Cæditur; et veteres ineunt proscenia ludi;
Præmiaque ingeniis, pagos et compita circum,
Thesidæ posuere; atque inter pocula læti,
Mollibus in pratis, unctos saliere per utres.
15 Nec non Ausonii, Troja gens missa, coloni
Versibus incomptis ludunt risuque soluto;
Oraque corticibus sumunt horrenda cavatis;
Et te, Bacche, vocant per carmina læta, tibique
Oscilla ex alta suspendunt mollia pinu.
20 Hinc omnis largo pubescit vinea fetu,

Complentur vallesque cavæ, saltusque profundi,
Et quocumque Deus circum caput egit honestum.
Ergo rite suum Baccho dicemus honorem,
Carminibus patriis, lancesque et liba feremus;
25 Et ductus cornu stabit sacer hircus ad aram;
Pinguiaque in verubus torrebimus exta colurnis.

IX

BONHEUR DE LA VIE CHAMPÊTRE
(Vers 457-541)

O fortunatos nimium, sua si bona norint, Agricolas! quibus ipsa, procul discordibus armis, Fundit humo facilem victum justissima tellus.

For

Si non ingentem, foribus domus alta superbis, 5 Mane salutantum totis vomit ædibus undam; Nec varios inhiant pulchra testudine postes, Illusasque auro vestes, Ephyreïaque æra; Alba neque Assyrio fucatur lana veneno; Nec casia liquidi corrumpitur usus olivi: 10 At secura quies, et nescia fallere vita, Dives opum variarum; at latis otia fundis, Speluncæ, vivique lacus; at frigida Tempe, Mugitusque boum, mollesque sub arbore somni Non absunt. Illic saltus ac lustra ferarum, 15 Et patiens operum exiguoque assueta juventus; Sacra Deum, sanctique patres: extrema per illos Justitia, excedens terris, vestigia fecit.

Me vero primum, dulces ante omnia, Musa, Quarum sacra fero ingenti percussus amore, 20 Accipiant; cœlique vias et sidera monstrent; Defectus solis varios, lunæque labores;

Unde tremor terris; qua vi maria alta tumescant, Objicibus ruptis, rursusque in se ipsa residant; Quid tantum Oceano properent se tingere soles 25 Hiberni, vel quæ tardis mora noctibus obstet. Sin, has ne possim naturæ accedere partes, Frigidus obstiterit circum præcordia sanguis: Rura mihi et rigui placeant in vallibus amnes; Flumina amem silvasque inglorius. O ubi campi, 30 Sperchiusque, et virginibus bacchata Lacænis Taygeta! O qui me gelidis in vallibus Hæmi Sistat, et ingenti ramorum protegat umbra! Felix, qui potuit rerum cognoscere causas, Atque metus omnes et inexorabile Fatum 35 Subjecit pedibus, strepitumque Acherontis avari! Fortunatus et ille, Deos qui novit agrestes,

Panaque,Silvanumque senem, Nymphasque sorores! Illum non populi fasces, non purpura regum Flexit, et infidos agitans discordia fratres, 40 Aut conjurato descendens Dacus ab Istro; Non res Romanæ, perituraque regna; neque ille Aut doluit miserans inopem, aut invidit habenti. Quos rami fructus, quos ipsa volentia rura Sponte tulere sua, carpsit; nec ferrea jura 45 Insanumque forum, aut populi tabularia vidit. Sollicitant alii remis freta cæca, ruuntque In ferrum; penetrant aulas et limina regum. Hic petit excidiis urbem, miserosque Penates, Ut gemma bibat, et Sarrano dormiat ostro. 50 Condit opes alius, defossoque incubat auro.

Hic stupet attonitus rostris; hunc plausus hiantem Per cuneos, geminatus enim, plebisque patrumque Corripuit; gaudent perfusi sanguine fratrum, Exilioque domos et dulcia limina mutant, 55 Atque alio patriam quærunt sub sole jacentem. Agricola incurvo terram dimovit aratro :

Hinc anni labor, hinc patriam parvosque nepotes Sustinet, hinc armenta boum, meritosque juvencos. Nec requies, quin aut pomis exuberet annus, Go Aut fetu pecorum, aut Cerealis mergite culmi, Proventuque oneret sulcos, atque horrea vincat.

Venit hiems, teritur Sicyonia bacca trapetis; Glande sues læti redeunt; dant arbuta silvæ; Et varios ponit fetus autumnus; et alte 65 Mitis in apricis coquitur vindemia saxis. Interea dulces pendent circum oscula nati; Casta pudicitiam servat domus; ubera vaccæ Lactea demittunt; pinguesque, in gramine læto, Inter se adversis luctantur cornibus hædi.

70 Ipse dies agitat festos, fususque per herbam,
Ignis ubi in medio et socii cratera coronant,
Te, libans, Lenæe, vocat; pecorisque magistris
Velocis jaculi certamina ponit in ulmo;

75

Corporaque agresti nudat prædura palæstræ. Hanc olim veteres vitam coluere Sabini ; Hanc Remus et frater; sic fortis Etruria crevit Scilicet, et rerum facta est pulcherrima Roma, Septemque una sibi muro circumdedit arces. Ante etiam sceptrum Dictai regis, et ante 80 Impia quam cæsis gens est epulata juvencis, Aureus hanc vitam in terris Saturnus agebat. Necdum etiam audierant inflari classica, necdum Impositos duris crepitare incudibus enses.

Sed nos immensum spatiis confecimus æquor; 85 Et jam tempus equum fumantia solvere colla.

[blocks in formation]

Te quoque, magna Pales, et te, memorande, canemus, Pastor ab Amphryso, vos, silvæ amnesque Lycæi. Cetera, quæ vacuas tenuissent carmina mentes, Omnia jam vulgata. Quis aut Eurysthea durum 5 Aut illaudati nescit Busiridis aras?

Cui non dictus Hylas puer, et Latonia Delos, Hippodameque, humeroque Pelops insignis eburno, Acer equis? Tentanda via est, qua me quoque possim Tollere humo, victorque, virum volitare per ora. 10 Primus ego in patriam mecum, modo vita supersit, Aonio, rediens, deducam vertice Musas;

Primus Idumæas referam tibi, Mantua, palmas; Et viridi in campo templum de marmore ponam, Propter aquam, tardis ingens ubi flexibus errat 15 Mincius, et tenera prætexit arundine ripas.

In medio mihi Cæsar erit, templumque tenebit.

« PreviousContinue »