Page images
PDF
EPUB

ECLOGA X.

GALLUS.

Extremum hunc, Arethusa, mihi concede laborem. Pauca meo Gallo, sed quæ legat ipsa Lycoris, Carmina sunt dicenda : neget quis carmina Gallo? Sic tibi, quum fluctus subterlabere Sicanos,

5 Doris amara suam non intermisceat undam! Incipe, sollicitos Galli dicamus amores, Dum tenera attondent simæ virgulta capellæ. Non canimus surdis: respondent omnia silvæ. Quæ nemora, aut qui vos saltus habuere, puellæ 10 Naïdes, indigno quum Gallus amore peribat? Nam neque Parnassi vobis juga, nam neque Pindi Ulla moram fecere, neque Aonie Aganippe. Illum etiam lauri, illum etiam flevere myricæ; Pinifer illum etiam sola sub rupe jacentem 15 Mænalus, et gelidi fleverunt saxa Lycæi. Stant et oves circum: nostri nec pœnitet illas; Nec te pœniteat pecoris, divine poeta: Et formosus oves ad flumina pavit Adonis. Venit et upilio; tardi venere bubulci;

20 Uvidus hiberna venit de glande Menalcas. Omnes: Unde amor iste, rogant, tibi. Venit Apollo : Galle, quid insanis? inquit; tua cura, Lycoris Perque nives alium perque horrida castra secuta est. Venit et agresti capitis Silvanus honore, 25 Florentes ferulas et grandia lilia quassans.

Pan, Deus Arcadia, venit, quem vidimus ipsi Sanguineis ebuli baccis minioque rubentem. Ecquis erit modus? inquit; Amor non talia curat. Nec lacrimis crudelis Amor, nec gramina rivis, 30 Nec cytiso saturantur apes, nec fronde capellæ. Tristis at ille Tamen cantabitis, Arcades, inquit, Montibus hæc vestris, soli cantare periti

Arcades. O mihi tum quam molliter ossa quiescant,
Vestra meos olim si fistula dicat amores!

35 Atque utinam ex vobis unus, vestrique fuissem
Aut custos gregis, aut maturæ vinitor uvæ!
Certe, sive mihi Phyllis, sive esset Amyntas,
Seu quicumque furor : quid tum, si fuscus Amyntas?
Et nigræ violæ sunt, et vaccinia nigra;
40 Mecum inter salices lenta sub vite jaceret:
Serta mihi Phyllis legeret, cantaret Amyntas.
Hic gelidi fontes, hic mollia prata, Lycori;
Hic nemus, hic ipso tecum consumerer ævo.
Nunc insanus amor duri te Martis in armis
45 Tela inter media atque adversos detinet hostes.
Tu procul a patria, nec sit mihi credere tantum!
Alpinas, ah dura! nives et frigora Rheni
Me sine sola vides. Ah! te ne frigora lædant!
Ah! tibi ne teneras glacies secet aspera plantas!
Ibo, et Chalcidico quæ sunt mihi condita versu
Carmina pastoris Siculi modulabor avena.
Certum est in silvis, inter spelæa ferarum,
Malle pati, tenerisque meos incidere amores
Arboribus crescent illæ, crescetis, amores.
55 Interea mixtis lustrabo Mænala Nymphis,
Aut acres venabor apros: non me ulla vetabunt
Frigora Parthenios canibus circumdare saltus.
Jam mihi per rupes videor, lucosque sonantes

50

Ire; libet Partho torquere Cydonia cornu 60 Spicula: tanquam hæc sint nostri medicina furoris, Aut Deus ille malis hominum mitescere discat! Jam neque Hamadryades rursum, nec carmina nobis Ipsa placent: ipsæ rursum concedite, silvæ. Non illum nostri possunt mutare labores: 65 Nec si frigoribus mediis Hebrumque bibamus, Sithoniasque nives hiemis subeamus aquosæ; Nec si, quum moriens alta liber aret in ulmo, Æthiopum versemus oves, sub sidere Cancri. Omnia vincit Amor, et nos cedamus Amori. Hæc sat erit, divæ, vestrum cecinisse poetam, Dum sedet et gracili fiscellam texit hibisco, Pierides: vos hæc facietis maxima Gallo; Gallo, cujus amor tantum mihi crescit in horas, Quantum vere novo viridis se subjicit alnus. 75 Surgamus, solet esse gravis cantantibus umbra: Juniperi gravis umbra, nocent et frugibus umbræ. Ite domum saturæ, venit Hesperus, ite, capella.

70

GÉORGIQUES

TEXTES

LIVRE PREMIER

EXTRAITS ET ÉPISODES

I

INVOCATION
(Vers 1-42)

Quid faciat lætas segetes, quo sidere terram Vertere, Mæcenas, ulmisque adjungere vites Conveniat; quæ cura boum, qui cultus habendo Sit pecori, atque apibus quanta experientia parcis, 5 Hinc canere incipiam. Vos, o clarissima mundi Lumina, labentem cœlo quæ ducitis annum; Liber et alma Ceres, vestro si munere tellus Chaoniam pingui glandem mutavit arista, Poculaque inventis Acheloïa miscuit uvis; 10 Et vos, agrestum præsentia numina, Fauni, Ferte simul, Faunique, pedem, Dryadesque puellæ, Munera vestra cano. Tuque o, cui prima frementem Fudit equum magno tellus percussa tridenti,

Neptune; et cultor nemorum, cui pinguia Cea 15 Ter centum nivei tondent dumeta juvenci; Ipse nemus linquens patrium saltusque Lycxi, Pan, ovium custos, tua si tibi Mænala curæ, Adsis, o Tegæe, favens; oleæque Minerva Inventrix, uncique puer monstrator aratri; 20 Et teneram ab radice ferens, Silvane, cupressum; Dique, Deæque omnes, studium quibus arva tueri : Quique novas alitis non ullo semine fruges; Quique satis largum cœlo demittitis imbrem.

Tuque adeo, quem mox quæ sint habitura Deorum 25 Concilia incertum est: urbesne invisere, Cæsar, Terrarumque velis curam; et te maximus orbis Auctorem frugum tempestatumque potentem Accipiat, cingens materna tempora myrto; An Deus immensi venias maris, ac tua nautæ 30 Numina sola colant, tibi serviat ultima Thule, Teque sibi generum Tethys emat omnibus undis; Anne novum tardis sidus te mensibus addas, Qua locus Erigonen inter Chelasque sequentes Panditur ipse tibi jam brachia contrahit ardens 35 Scorpius, et cœli justa plus parte reliquit. Quidquid eris (nam te nec sperent Tartara regem, Nec tibi regnandi veniat tam dira cupido; Quamvis Elysios miretur Græcia campos, Nec repetita sequi curet Proserpina matrem), 40 Da facilem cursum, atque audacibus annue cœptis; Ignarosque viæ mecum miseratus agrestes, Ingredere, et votis jam nunc assuesce vocari.

« PreviousContinue »