Page images
PDF
EPUB

P. VIRGILII MARONIS

ÆNEIDOS

LIBER PRIMUS.

Ille ego, qui quondam gracili modulatus avend
Carmen, et egressus sylvis vicina coëgi,
Ut quamvis avido parerent arva colono ;
Gratum opus agricolis : at nunc horrentia Martis

6

10

ARMA, virumque cano, Trojæ qui primus ab oris
Italiam, fato profugus, Laviniaque venit
Littora : multum ille et terris jactatus et alto,
Vi superùm, sævæ memorem Junonis ob iram ;
Multa quoque et bello passus, dum conderet urbem,
Inferretque Deos Latio : genus unde Latinum,
Albanique patres, atque alta monia Romæ.

Musa, mihi causas memora, quo numine læso
Quidve dolens, regina Deûm, tot volvere casus
Insignem pietate virum, tot adire labores
Impulerit. Tantæne animis coelestibus iræ ?

Urbs antiqua fuit, Tyrii tenuêre coloni,
Carthago, Italiam contra Tiberinaque longe
Ostia, dives opum, studiisqae asperrima belli ;
Quam Juno fertur terris magis omnibus unam
Posthabitâ coluisse Samo.

Hic illius arma,
Hic currus fuit : hoc regnum Dea gentibus esse,
Si qna fata sinant, jam tum tenditque fovetque.
Progeniem sed enim Trojano a sanguine duci
Audierat, Tyrias olim quæ verteret arces :

[merged small][ocr errors]
[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Hinc populum late regem belloque superbum
Venturum excidio Libyæ : sic volvere Parcas.
Id metuens, veterisque memor Saturnia belli,
Prima quod ad Trojam pro caris gesserat Argis
Necdum etiam causæ irarum, sævique dolores
Excidorant animo : manet altâ mente repôstum
Judicium Paridis, spretæque injuria formæ,
Et genus invisum, et rapti Ganymedis honores---
His accensa super, jactatos æquore toto
Troas, reliquias Danaûm atque immitis Achilli,
Arcebat longe Latio : multosque per annos
Errabant acti fatis maria omnia circum.
Tantæ molis erat Romanam condere gentem !

Vix e conspectu Siculæ telluris in altum
Vela dabant læti, et spumas salis ære ruebant;
Quum Juno, æternum servans sub pectore vulnus,
Hæc sec:im :

“Mene incepto desistere victam,
Nec posse Italiâ Teucrorum avertere regem ?
Quippe vetor fatis ! Pallasne exurere classem
Argivím, atque ipsos potuit submergere ponto,
Unius ob noxam, et furias Ajacis Oïlei ?
Ipsa, Jovis rapidum jaculata e nubibus ignem,
Disjecitque rates evertitque æquora ventis :
Illum exspirantem transfixo pectore flammas
Turbine corripuit scopuloque infixit acuto.
Ast ego, quæ Divûm incedo regina, Jovisque
Et soror et conjux, unâ cum gente tot annos

Et quisquam numen Junonis adoret
Præterea, aut supplex aris imponat honorem ?

Talia flammato secum Dea corde volutans,
Nimborum in patriam, loca foeta furentibus Austris,
Æoliam, venit. Hic vasto rex Æolus antro
Luctantes ventos tempestatesque sonoras
Jmperio premit, ac vinclis et carcere frænat.
Illi indignantes magno cum murmure montis
Circum claustra fremunt : celsâ sedet Æolus arce
Sceptra tenens, mollitque animos et temperai iras.
Ni faciat, maria ac terras cælumque profundum
Quippe ferant rapidi secum, verrantque per auras.
Sed pater omnipotens speluncis abdidit atris,
Hoc metuens ; molemque et montes insuper altos
Imposuit ; regemque dedit, qui fædere certo

46

Bella gero.

60

65

60 66 105

70

75

80

Et premere et laxas sciret dare jussus habenas.
Ad quem tum Juno supplex his vocibus usa est :

Æole, (namque tibi Divům pater atque hominum rex
Et mulcere dedit fluctus et tollere vento);
Gens inimica mjhi Tyrrhenum navigat æquor,
Ilium in Italiam portans victosque Penates :
Incute vim ventis, submersasque obrue puppes ;
Aut age diversos et disjice corpora ponto.
Sunt mihi bis septem præstanti corpore Nymphae;
Quarum, quæ forma pulcherrima, Deïopeiam
Connubio jungam stabili propriamque dicabo:
Omnes ut tecum meritis pro talibus annos
Exigat, et pulchrâ faciat te prole parentem."
Æolus hæc contra: “ Tuus, o regina, quid optes
Explorare labor; mihi jussa capessere fas est.
Tu mihi, quodcunque hoc regni, tu sceptra Jovemque
Concilias; tu das epulis accumbere Divûm,
Nimborumıque facis tempestatumque potentem.”
Hæc ubi dicta, cavum conversâ cuspide montem
Impulit in latus; ac venti, velut agmine facto,
Qua data porta, ruunt, et terras turbine perflant.
Incubuêre mari, totumque a sedibus imis
Una Eurusque Notusque ruunt creberque procellis
Africus, et vastos volvunt ad littora fluctus.
Insequitur clamorque virûm stridorque rudentum.
Eripiunt subito nubes coelumque diemque
Teucrorum ex oculis: ponto nox incubat atra.
Intonuêre poli, et crebris micat ignibus æther;
Præsentemque viris intentant omnia mortem :

Extemplo Æneæ solvuntur frigore membra.
Ingemit; et, duplices tendens ad sidera palmas,
Talia voce refert: “O terque quaterque beati !
Queis ante ora patrum, Trojæ sub mænibus altis,
Contigit oppetere ! ô Danaûm fortissime gentis,
Tydide, mene Iliacis occumbere campis
Non potuisse, tuâque animam hanc effundere dextrå!
Sævus ubi telo Æacidæ jacet Hector, ubi ingens
Sarpedon ; ubi tot Simoïs correpta sub undis
Scuta virûm, galeasque, et fortia corpora volvit.”

Talia jactanti stridens Aquilone procella
Velum adversa ferit, fluctusque ad sidera tollit.
Franguntur remi: tum prora avertit, et undis

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

110

116

126

Dat latus : insequitur cumulo præruptus aquæ mons.
Hi summo in fluctu pendent; his unda dehiscens
Terram inter fluctus aperit: furit æstus arenis.
Tres Notus abreptas in saxa latentia torquet;
(Saxa vocant Itali, mediis quæ in fluctibus, Aras,
Dorsum immane mari summo): tres Eurus ab alto
In brevia et syrtes urget, (miserabile visu !)
Illiditque vadis, atque aggere cingit arenæ.
Unam, quæ Lycios fidumque vehebat Orontem,
Ipsius ante oculos ingens a vertice pontus
In puppim ferit: excutitur pronusque magister
Volvitur in caput: ast illam ter fluctus ibidem
Torquet agens circum, et rapidus vorat æquore vortex,
Apparent rari nantes in gurgite vasto;
Arma virûm, tabulæque, et Troïa gaza per undas.
Jam validam Ilionei navem, jam fortis Achatæ,
Et quâ vectus Abas, et quả grandævus Aletes,
Vicit hiems: laxis laterum compagibus omnes
Accipiunt inimicum imbrem, rimisque fatiscunt.

Interea magno misceri murmure pontum,
Emissamque hiemem sensit Neptunus, et imis
Stagna refusa vadis, graviter commotus ; et, alto
Prospiciens, summâ placidum caput extulit undâ,
Disjectam Æneæ toto videt æquore classem,
Fluctibus oppressos Troas coelique ruinâ :
Nec latuêre doli fratrem Junonis, et iræ.
Eurum ad se Zephyrumque vocat; dehinc talia fatur:
“Tantane vos generis tenuit fiducia vestri ?
Jam coelum terrainque meo sine numine, Venti,
Miscere, et tantas audetis tollere moles ?
Quos ego--Sed motos præstat componere fluctus :
Post mihi non simili ponâ commissa luetis.
Maturate fugam, regique hæc dicite vestro:
Non illi imperium pelagi sævumque tridentem ;
Sed mihi sorte datum. Tenet ille immania saxi,
Vestras, Eure, domos : illâ se jactet in aula
Æolus, et clauso ventorum carcere regnet.”
Sic ait: et dicto citius tumida æquora placat,
Collectasque fugat nubes, solem que reducit.
Cymothoë, simul et Triton adnixus, acuto
Detrudunt naves scopulo: levat ipse tridenti ;
Et vastas aperit syrtes, et temperat æquor,

180

135

140

145

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

Atque rotis summas levibus perlabitur undas.
Ac veluti magno in populo quum sæpe coörta est
Seditio, sævitque animis ignobile vulgus;
Jamque faces et saxa volant; furor arma ministrat:
Tum, pietate gravem ac meritis si forte virum quem
Conspexêre, silent arrectisque auribus adstant;
Ille regit dictis animos, et pectora mulcet:
Sic cunctus pelagi cecidit fragor, æquora postquam
Prospiciens genitor, coloque invectus aperto,
Flectit equos, curruque volans dat lora secundo.
Defessi Æneadæ, quæ proxima, littora cursu
Contendunt petere, et Libyæ vertuntur ad oras.

Est in secessu longo locus : insula portum
Efficit objectu laterum; quibus omnis ab alto
Frangitur, inque sinus scindit sese unda reductos.
Hinc atque hinc vasta rupes, geminique minantur
In coelum scopuli; quorum sub vertice late
Æquora tuta silent: tum sylvis scena coruscis
Desuper, hurrentique atrum nemus imminet umbra.
Fronte sub adversâ scopulis pendentibus antrum;
Intus aquæ dulces, vivoque sedilia saxo;
Nympharum domus : hic fessas non vincula naves
Ulla tenent; unco non alligat ancora morsu.
Huc septem Æneas collectis navibus omni
Ex numero subit; ac, magno telluris amore
Egressi, optatâ potiuntur Troës arena,
Et sale tabentes artus in littore ponunt.
Ac primum silici scintillam excudit Achates,
Suscepitque ignem foliis, atque arida circum
Nutrimenta dedit, rapuitque in fomite flammam.
Tum Cererem corruptam undis, Cerealiaque arma
Expediunt fessi rerum; frugesque receptas
Et torrere parant flammis, et frangere saxo.

Æneas scopulum interea conscendit, et omnem
Prospectum late pelago petit; Anthea si quen
Jactatum vento videat, Phrygiasque biremes,
Aut Capyn, aut celsis in puppibus arma Caïci.
Navem in conspectu nullam ; tres littore cervos
Prospicit errantes; hos tota armenta sequuntur
A tergo, et longum per valles pascitur agmen.
Constitit hic, arcumque manu celeresque sagittag
Corripuit, fidus quæ tela gerebat Achates :

170

175

180

185

« PreviousContinue »