Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

Mnemosyne: Ratio unde rudi sub pectore tardum
Augeat imperium; et primum mortalibus ægris
- Ira, Dolor, Metus, et Curæ nascantur inanes,
Hinc canere aggredior. Nec dedignare canentem,
O decus! Angliaca certe o lux altera gentis?
Si quà primus iter monstras, vestigia conor
Signare incertâ, tremulâque insistere plantâ *
Quin potius duc ipse (potes namque omnia) sanctum
Ad limen, (si ritè adeo, si pectore puro,)
Obscuræ reserans Naturæ ingentia claustra.

3

5

10

[ocr errors]

15

[ocr errors]

Tu cæcas rerum causas, fontemque severum f
Pande, Pater; tibi enim, tibi veri magne Sacerdos,
Corda patent hominum, atque altæ penetralia Mentis.
Tuque aures adhibe vacuas, facilesque, Favonî,
(Quod tibi crescit opus) simplex nec despice carmen,
Nec vatem: non illa leves primordia, motus, ář da
Quanquam parva, dabunt. Lætum vel amabile quicquid
Usquam oritur, trahit hinc ortum, nec surgit ad auras, 20
Quin ea conspirent simul, eventusque secundent.
Hinc variæ vitaï artes, ac mollior usus,
Dulce et amicitiæ vinclum: Sapientia dia
Hinc roseum accendit lumen, vultuque sereno
Humanas aperit mentes, nova gaudia monstrans,
Deformesque fugat curas, vanosque timores:
Scilicet et rerum crescit pulcherrima Virtus.
Illa etiam, quæ te' (mirùm) noctesque diesque
Assiduè fovet inspirans, linguamque sequentem
Temperat in numeros, atque horas mulcet inertés;
Aurea non aliâ se jactat origine Musa.

4

Principio, ut magnum fœdus Natura creatrix
Firmavit, tardus jussitque inolescere membris

2 Invocation to Mr. Locke.

25

130

* It has been already observed in the note on Letter XVII. p. 39, that Mr. Gray's hexameters, besides having the variety of Virgil's pauses, closed also with his elisions. For Virgil, as an attentive reader will immediately perceive, generally introduces one elision, and not unfrequently more, in those lines which terminate the sense. This gives to the versification its last and most exquisite grace, and leaves the ear fully satisfied. Mr. Gray could not fail to observe, and of course to aim at this happy effect of elisions in a concluding line: of which the present poem, in particular, affords indubitable and abundant proofs.

3 Use and extent of the subject.

Union of the soul and body.

Sublimes animas; tenebroso in carcere partemon
Noluit ætheream longo torpere veterno i bebi
Nec per se proprium passa exercere vigorem est,
Ne sociæ molis conjunctos sperneret artus,
Ponderis oblita, et cœlestis conscia flammæ.
Idcircò innumero ductu tremere undique fibrasion.
Nervorum instituit: tum toto corpore miscens s0
Implicuit latè ramos, et sensile textum,
Implevitque humore suo (seu lympha vocanda,
Sive aura est) tenuis certè, atque levissima quædam
Vis versatur agens, parvosque infusa canales p
Perfluit; assidué externis quæ concita plagis,
Mobilis, incussique fidelis nuntia motus,
Hinc indè accensâ contage relabitur usque
Ad superas hominis sedes, arcemque cerebri.

Namque illic posuit solium, et sua templa sacravit

35

40

45

"Mens animi: hanc circum coëunt, densoque feruntur 50
Agmine notitiæ, simulacraque tenuia rerum in a
Ecce autem naturæ ingens aperitur imago
Immensæ, variique patent commercia mundi. Meta

Ac uti longinquis descendunt montibus amnesbur
Velivolus Tamisis, flaventisque Indus arenæ,
Euphratesque, Tagusque, et opimo flumine Ganges,
Undas quisque suas volvens, cursuque sonorou
In mare prorumpunt: hos magno acclinis in antro
Excipit Oceanus, natorumque ordine longo..
Dona recognoscit venientûm, ultròque serenat
Cæruleam faciem, et diffuso marmore ridet.
Haud aliter species properant se inferre novellæ
Certatim menti, atque aditus quino agmine complent.
"Primas tactus agit partes, primusque minute
Laxat iter cæcum turbæ, recipitque ruentem.2
Non idem huic modus est, qui fratribus: amplius ille
Imperium affectat senior, penitusque medullis, svi
Visceribusque habitat totis, pellisque recenteme! It
Funditur in telam, et latè per stamina vivit. innil
Necdum etiam matris puer eluctatus ab alvol 17 1
Multiplices solvit tunicas, et vincula rupit good k
Sopitus molli somno, tepidoque liquoreputa

• Office of the nervous system.

J

55

60

65

70

• Sensation, the origin of our ideas. 7. The touch, our first and most extensive sense.

Circumfusus adhuc: tactus tamen aura lacessit
Jamdudum levior sensus, animamque reclusit.
Idque magis simul, ac solitum blandumque calorem
Frigore mutavit cœli, quod verberat acri
Impete inassuetos artus: tum sævior adstat,
Humanæque comes vitæ Dolor excipit; ille
Cunctantem frustrà et tremulo multa ore querentem

8

Corripit invadens, ferreisque amplectitur ulnis.

Tum species primùm patefacta est candida Lucis
(Usque vices adeò Natura bonique, malique,
Exæquat, justâque manu sua damna rependit)
Tum primùm, ignotosque bibunt nova lumina soles.
9 Carmine quo, Dea, te dicam, gratissima cœli
Progenies, ortumque tuum; gemmantia rore
Ut per prata levi lustras, et floribus halans
Purpureum Veris gremium, scenamque virentem
Pingis, et umbriferos colles, et cærula regna?
Gratia te, Venerisque Lepos, et mille Colorum,
Formarumque chorus sequitur, Motusque decentes.
At caput invisum Stygiis Nox atra tenebris
Abdidit, horrendæque simul Formidinis ora,
Pervigilesque æstus Curarum, atque anxius Angor:
Undique Lætitiâ florent mortalia corda,
Purus et arridet largis fulgoribus Æther.

Omnia nec tu ideò invalidæ se pandere Menti
(Quippe nimis teneros posset vis tanta diei
Perturbare, et inexpertos confundere visus)
Nec capere infantes animos, neu cernere credas
Tam variam molem, et miræ spectacula lucis:
10 Nescio quâ tamen hæc oculos dulcedine parvos
Splendida percussit novitas, traxitque sequentes;
Nonne videmus enim, latis inserta fenestris
Sicubi se Phoebi dispergant aurea tela,
Sive lucernarum rutilus colluxerit ardor,

hùc

Extemplo huc obverti aciem, quæ fixa repertos

Haurit inexpletum radios, fruiturque tuendo.

Altior huic verò sensu, majorque videtur
Addita, Judicioque arctè connexa potestas,
Quod simul atque ætas volventibus auxerit annis,

• Sight, our second sense.

9 Digression on light.

10 Sight, imperfect at first, gradually improves.

75

80

85

90

95

100

105

110

"Hæc simul, assiduo depascens omnia visu,
Perspiciet, vis quanta loci, quid polleat ordo,
Juncturæ quis honos, ut res accendere rebus
Lumina conjurant inter se, et mutua fulgent.

12

Nec minor "in geminis viget auribus insita virtus,
Nec tantum in curvis quæ pervigil excubet antris
Hinc atque hinc (ubi Vox tremefecerit ostia pulsu
Aëriis invecta rotis) longèque recurset;
Scilicet Eloquio hæc sonitus, hæc fulminis alas,
Et mulcere dedit dictis et tollere corda,
Verbaque metiri numeris, versuque ligare
Repperit, et quicquid discant Libethrides undæ,
Calliope quotiès, quotiès Pater ipse canendi
Evolvat liquidum carmen, calamove loquenti
Inspiret dulces animas, digitisque figuret.

13 At medias fauces, et linguæ humentia templa Gustus habet, quà se insinuet jucunda saporum Luxuries, dona Autumni, Bacchique voluptas.

14 Naribus interea consedit odora hominum vis,
Docta leves captare auras, Panchaïa quales
Vere novo exhalat, Floræve quod oscula fragrant
Roscida, cum Zephyri furtìm sub vesperis horâ
Respondet votis, mollemque aspirat amorem.
15 Tot portas altæ capitis circumdedit arci
Alma Parens, sensûsque vias per membra reclusit;
Haud solas: namque intùs agit vivata facultas,
Quâ sese explorat, contemplatusque repentè
Ipse suas animus vires, momentaque cernit.
Quid velit, aut possit, cupiat, fugiatve, vicissìm
Percipit imperio gaudens; neque corpora fallunt
Morigera ad celeres actus, ac numina mentis.

Qualis Hamadryadum quondam si fortè sororum
Una, novos peragrans saltus, et devia rura;
(Atque illam in viridi suadet procumbere ripâ
Fontis pura quies, et opaci frigoris umbra)
Dum prona in latices speculi de margine pendet,
Mirata est subitam venienti occurrere Nympham:
Mox eosdem, quos ipsa, artus, eadem ora gerentem

115

120

125

130

135

140

145

11 Ideas of beauty, proportion, and order.
12 Hearing also improvable by the judgment.
15 Reflection, the other source of our ideas.
M

13 Taste.

14 Smell.

[ocr errors]

Unà inferre gradus, unà succedere sylvæ
Aspicit alludens; seseque agnoscit in undis.
Sic sensu interno rerum simulacra suarum
Mens ciet, et proprios observat conscia vultus.
16 Nec verò simplex ratio, aut jus omnibus unum
Constat imaginibus. Sunt quæ bina ostia nôrunt;
Hæ privos servant aditus; fine legibus illæ

150

155

Passìm, quà data porta, ruunt, animoque propinquant.

"Respice, cui a cunis tristes extinxit ocellos,

Sæva et in æternas mersit natura tenebras :

Illi ignota dies lucet, vernusque colorum

160

Offusus nitor est, et vivæ gratia formæ.

18 Corporis at filum, et motus, spatiumque, locique

Intervalla datur certo dignoscere tactu:

Quandoquidem his iter ambiguum est, et janua duplex
Exclusæque oculis species irrumpere tendunt

165

Per digitos. Atqui solis concessa potestas

Luminibus blandæ est radios immittere lucis.

19

Undique proporrò sociis, quacunque patescit
Notitiæ campus, mista lasciva feruntur

Turba voluptatis comites, formæque dolorum

Terribiles visu, et portâ glomerantur in omni.

20

Nec vario minus introïtu magnum ingruit Illud,
Quo facere et fungi, quo res existere circùm
Quamque sibi proprio cum corpore scimus, et ire
Ordine, perpetuoque per ævum flumine labi.

Nunc age quo valeat pacto, quâ sensilis arte
" Affectare viam, atque animi tentare latebras
Materies (dictis aures adverte faventes)

Exsequar. Imprimis spatii quam multa per æquor.
Millia multigenis pandant se corpora seclis,

170

175

180

[ocr errors]

Expende. Haud unum invenies, quod mente licebit
Amplecti, nedum proprìus deprendere sensu,

"Molis egens certæ, aut solido sine robore, cujus

16 Ideas approach the soul, some by single avenues, some by two, others by every sense.

17 Illustration.-Light, an example of the first.

18 Figure, motion, extension, of the second.

19 Pleasure, pain, of the third.

20 Also power, existence, unity, succession, duration.

21 Primary qualities of bodies.

22 Magnitude, solidity, mobility, texture, figure.

« PreviousContinue »