ni fallor, apparebit, virum magnum in aliis locis optimas veterum codicum lectiones fecutum non effe, in "aliis pravas, quod eae in omnibus antiquis membra“nis extarent, quodque vias emendandi non novisset, " retinuiffe." QUO jure hanc viro clariffimo dicam impegerit, testis idoneus erit ipfe Heinfius, qui in nota ad Claudian. de bello Gildon. v. 136. tres Virgilianas lectiones memorabiles e codice Mediceo adfert. “ Virgil. Ecl. IX. "Ufque ad aquam et veteres jam fracta cacumina fa"gos, non veteris fagi. Initio Aeneid. Italiam fato pro" fugus Lavinia venit litora, non Lavinaque. Geo. II. "At rabidae tigres absunt et saeva leones semina non "leonum. Sic tribus illis locis optimus ac vetuftissimus. “ Mediceus.” Et has quidem lectiones, quas Heinfius ibidem mirifice probat deliciisque annumerat, ut veriffimas reponi debuisse monftrat regula critica quae indicat ex ignorata conftructione plurimos ab ineptis correctoribus auctorum locos depravari : in Virgilio tamen Heinfiano, qui multis annis poft Claudianum prodiit, earum lectionum optimarum ac fide vetuftissimi codicis nitentium locum obtinent vulgatae corruptiones. QUOD Cl. Cuningamii curae in Horatium pofterioves, majusque opus in pandectas juris civilis lucem non afpexerint, dolet, neque immerito, refpublica literaria ; fi bisce enim laboribus per fata frui licuisset, parum abfuisset quin ad fummum faftigium evecta fuerit ea critices pars quae auctoribus corruptis priftinum nitorem promittit. : promittit. Ad Virgilium quod attinet, varias lectiones e codicibus manu exaratis et vetuftissimis impressis conjecturasque fuas et alienas ad oras editionis Heinfianae celebratiffimae, anni nempe 1676, adleverat vir doctiffimus; quibus accurate, quantum potui, obfervatis, banc adornavi editionem. Lectiones ab Heinfianis diverfas codd. veterum auctoritate fuffultas, viroque sagacissimo probatas, in contextum incunctanter admifi; non tamen eandem libertatem qua ipse in Horatio emendando ufus est, ut conjecturis liberius indulgerem, mibi permitti judicavi: paucas admodum, eafque certiores, in locos aliquot manifeste corruptos, recepi, quas vel morofissimis baud difplicituras auguror. Quibus vero instructus fubfidiis caftigationes hafce in Maronem molitus fit Cl. Cuningamius, ex notulis subjectis apparebit. Praeter uberrimam lectionum messem quam ex MSS. fuppeditarunt Pierius Valerianus, Geo. Fabricius, Greg. Bersmanus, Fulv. Urfinus et Jo. Henr. Boeclerus, duos codices MSS. quos Hulfianos vocat, alterum vetuftiorem non malae notae; tertiumque Geo. Waddeli ipse contulisse videtur. Lectiones quoque quamplurimas e codd. Parifienfi regio et Markiano, nescio an ex collatione quam edidit Masvicius, profert. Editiones vetuftae quas confuluit quinque omnino funt, anni nempe 1470, quam principem vocat, quaeque annis 1472, 1474, et 1476 prodierunt, alia denique fine loco et anno : recentiores alicujus nominis non videtur neglexiffe. Quo fonte lectiones a vulgaribus diverfae deriventur, quantum fieri licuit, licuit, fideliter indicavi, lectiones autem Virgilianas Pierii, ubique obvias, brevitati ftudens omifi, quas ideo prae oculis babeas velim consulasque ubi lectioni novae defideratur auctoritas. CUM jam ad finem properaret haec editio, venit ad manum Virgilius Mediceus typis impressus Florentiae anno proxime elapfo : neque mediocriter gavifus fum lectiones quamplurimas, nonnullas etiam conjecturas, Cl. Cuningamio placitas codicis veterrimi auctoritate muniri comperiens. Eum confenfum ubique adnotavi, fimul et lectiones aliquot infigniores nondum, quod fciam, obferwatas inferui. Hasce notulas, paucasque alias communicatas, ne cum Cuningamianis confundantur, uncinulis inclufi. Ne quid autem codicis Medicei pretio detrabam, baud diffimulandum eft veriorem faepe exhibere lectionem membranas multo recentiores, etiam Heinfio judice qui vetuftissimum hunc MS. praecipue sequi profitetur : quin et animadvertere licet fcripturae rationem ad faeculi quinti (quo vixisse videtur librarius) quam Auguftei orthographiam propius accedere, adeo ut codici, utcunque venerandae antiquitatis, tantum in ea re a viris doctiffimis tribui mirari fubeat. Alium vero omnino codicem Medicei titulo donasse Pierium Valerianum, nifi quis virum dottissimum summae ofcitantiae aut malae fidei incufare velit, collatis utriusque lectionibus nimis manifestum est. An et de Romano idem pronunciandum fit me quidem latet, Vaticanum quippe codicem Romae nuper quoque evulgatum nondum videre contigit. SI SI caftigatior nunc prodit Virgilius, id Cl. Cuninga. difficili obfcuritate nufquam non labi proclive erat, mibi imputes, candide lector, quidquid peccati eft. Vale, et - baec pauca operarum errata, quorum pleraque ex nimia ad Heinfianam editionem attentione irrepferunt, emen- des. Lege pag. 35. verf. 1. denset. 42. 15. filicem. 44. 8. scrobibus magnos 57. 26. vorticibus. 59. 31. mittet, fublata distinctione poft æstas. 84. 14. vincit. 86. 8. pone punctum poft omnis. 91. 14. turbabat. 96. 6. et 39. nate. 102. dele verf. 25. 105. 19. posset cum Donato. 107. 13. dele punctum poft auras. 131.11. Circae. ib. 39. quondam vasta. 169.31. nunc deinde Datum EDINBURGI |