Page images
PDF
EPUB

ni fallor, apparebit, virum magnum in aliis locis optimas veterum codicum lectiones fecutum non effe, in "aliis pravas, quod eae in omnibus antiquis membra"nis extarent, quodque vias emendandi non novisset, “ retinuisse.”

QUO jure banc viro clariffimo dicam impegerit, teftis idoneus erit ipfe Heinfius, qui in nota ad Claudian. de bello Gildon. v. 136. tres Virgilianas lectiones memorabiles e codice Mediceo adfert. "Virgil. Ecl. IX. "Ufque ad aquam et veteres jam fracta cacumina fa66 gos, non veteris fagi. Initio Aeneid. Italiam fato pro❝fugus Lavinia venit litora, non Lavinaque. Geo. II, "At rabidae tigres abfunt et faeva leones femina non "leonum. Sic tribus illis locis optimus ac vetuftiffimus . "Mediceus." Et has quidem lectiones, quas Heinfius ibidem mirifice probat deliciifque annumerat, ut veriffi mas reponi debuiffe monftrat regula critica quae indicat ex ignorata conftructione plurimos ab ineptis correctoribus auctorum locos depravari: in Virgilio tamen Heinfiano, qui multis annis poft Claudianum prodiit, earum lectionum optimarum ac fide vetuftiffimi codicis nitentium locum obtinent vulgatae corruptiones.

QUOD Cl. Cuningamii curae in Horatium pofteriores, majufque opus in pandectas juris civilis lucem non afpexerint, dolet, neque immerito, refpublica literaria; fi bifce enim laboribus per fata frui licuisset, parum abfuiffet quin ad fummum faftigium evecta fuerit ea critices pars quae auctoribus corruptis priftinum nitorem promittit.

promittit. Ad Virgilium quod attinet, varias lectiones e codicibus manu exaratis et vetuftiffimis impreffis conjecturafque fuas et alienas ad oras editionis Heinfianae celebratissimae, anni nempe 1676, adleverat vir doctiffimus; quibus accurate, quantum potui, obfervatis, banc adornavi editionem. Lectiones ab Heinfianis diverfas codd. veterum auctoritate fuffultas, viroque fagaciffimo probatas, in contextum incun&anter admifi; non tamen eandem libertatem qua ipfe in Horatio emendando ufus eft, ut conjecturis liberius indulgerem, mihi permitti judicavi: paucas admodum, eafque certiores, in locos aliquot manifefte corruptos, recepi, quas vel morofiffimis baud difplicituras auguror. Quibus vero inftru&tus fubfidiis caftigationes hafce in Maronem molitus fit Cl. Cuningamius, ex notulis fubje&tis apparebit. Praeter uberrimam lectionum messem quam ex MSS. fuppeditarunt Pierius Valerianus, Geo. Fabricius, Greg. Berfmanus, Fulv. Urfinus et Jo. Henr. Boeclerus, duos codices MSS. quos Hulfianos vocat, alterum vetuftiorem non malae notae; tertiumque Geo. Waddeli ipfe contuliffe videtur. Lectiones quoque quamplurimas e codd. Parifienfi regio et Markiano, nefcio an ex collatione quam edidit Mafvicius, profert. Editiones vetuftae quas confuluit quinque omnino funt, anni nempe 1470, quam principem vocat, quaeque annis 1472, 1474, et 1476 prodierunt, alia denique fine loco et anno: recentiores alicujus nominis non videtur neglexisse. Quo fonte lectiones a vulgaribus diverfae deriventur, quantum fieri

licuit,

licuit, fideliter indicavi, lectiones autem Virgilianas Pierii, ubique obvias, brevitati ftudens omifi, quas ideo prae oculis babeas velim confulafque ubi lectioni novae defideratur auctoritas.

CUM jam ad finem properaret haec editio, venit ad manum Virgilius Mediceus typis impreffus Florentiae anno proxime elapfo: neque mediocriter gavifus fum lectiones quamplurimas, nonnullas etiam conjecturas, Cl. Cuningamio placitas codicis veterrimi auctoritate muniri comperiens. Eum confenfum ubique adnotavi, fimul et lectiones aliquot infigniores nondum, quod fciam, obfervatas inferui. Hafce notulas, paucafque alias communicatas, ne cum Cuningamianis confundantur, uncinulis inclufi. Ne quid autem codicis Medicei pretio detrabam, baud diffimulandum eft veriorem faepe exhibere lectionem membranas multo recentiores, etiam Heinfio judice qui vetuftiffimum hunc MS. praecipue fequi profitetur: quin et animadvertere licet fcripturae rationem ad faeculi quinti (quo vixiffe videtur librarius) quam Auguftei orthographiam propius accedere, adeo ut codici, utcunque venerandae antiquitatis, tantum in ea re a viris doctissimis tribui mirari fubeat. Alium vero omnino codicem Medicei titulo donasse Pierium Valerianum, nifi quis virum dočtiffimum fummae ofcitantiae aut malae fidei incufare velit, collatis utriufque lectionibus nimis manifeftum eft. An et de Romano idem pronunciandum fit me quidem latet, Vaticanum quippe codicem Romae nuper quoque evulgatum nondum videre contigit.

SI

1

« PreviousContinue »