Page images
PDF
EPUB

Dimittam, et Libyae luftrare extrema jubebo;
Si quibus ejectus filvis, aut urbibus errat.
His animum adrecti dictis, et fortis Achates,
Et pater Aeneas, jamdudum erumpere nubem
Ardebant. prior Aenean conpellat Achates:
Gnate dea, quae nunc animo fententia furgit ?
Omnia tuta vides: claffem, fociofque receptos.
Unus abeft, medio in fluctu quem vidimus ipfi
Submerfum dictis refpondent cetera matris.
Vix ea fatus erat, cum circumfufa repente
Scindit fe nubes, et in aethera purgat apertum.
Reftitit Aeneas, claraque in luce refulfit,
Os humerofque deo fimilis: namque ipfa decoram
Caefariem gnato genetrix, lumenque juventae
Purpureum, et laetos oculis adflarat honores.
Quale manus addunt ebori decus, aut ubi flavo
Argentum Pariufve lapis circumdatur auro.
Tum fic reginam adloquitur, cunétifque repente
Inprovifus ait: Coram, quem quaeritis, adfum
Troïus Aeneas, Libycis ereptus ab undis.
O fola infandos Trojae miferata labores,
Quae nos, reliquias Danaum, terraeque marifque
Omnibus exhauftos jam cafibus, omnium egenos,
Urbe, domo, focias. grates perfolvere dignas
Non opis eft noftrae, Dido: nec quidquid ubique eft
Gentis Dardaniae, magnum quae fparfa per orbem.
Di tibi, fi qua pios refpectant numina, fi quid
Ufquam juftitiae eft, et mens fibi confcia recti,

Praemia digna ferant. quae te tam laeta tulerunt geleverd.
Saccula? qui tanti talem genuere parentes?

In freta dum fluvii current, dum montibus umbrae

Luftrabunt convexa, polus dum fidera pafcet;

Semper honos, nomenque tuum, laudefque manebunt :
Quae me cumque vocant terrae. fic fatus, amicum
Ilionea petit dextra, laevaque Sereftum:

Poft alios, fortemque Gyan, fortemque Cloanthum.
Obftupuit primo afpectu Sidonia Dido;
Cafu deinde viri tanto. et fic ore locuta eft:

Quis te, gnate dea, per tanta pericula cafus

Infequitur? quae vis inmanibus adplicat oris ?
Tune ille Aeneas, quem Dardanio Anchifae
Alma Venus Phrygii genuit Simoëntis ad undam?
Atque equidem Teucrum memini Sidona venire,
Finibus expulfum patriis, nova regna petentem,
Auxilio Beli. genitor tum Belus opimam
Vaftabat Cyprum, et victor ditione tenebat.
Tempore jam ex illo cafus mihi cognitus urbis
Trojanae, nomenque tuum, regefque Pelafgi.
Ipfe hoftis Teucros infigni laude ferebat,
Seque ortum antiqua Teucrorum ab ftirpe volebat.
Quare agiteô tectis, juvenes, fuccedite noftris.
Me quoque per multos fimilis fortuna labores
Jactatam hac demum voluit confiftere terra.
Non ignara mali miferis fuccurrere difco.
Sic memorat. fimul Aenean in regia ducit
Tecta: fimul divôm templis indicit honorem.
Nec minus interea fociis ad litora mittit
Viginti tauros, magnorum horrentia centum
Terga fuum, pinguis centum cum matribus agnos
Munera, laetitiamque dei.

At domus interior regali fplendida luxu
Inftruitur, mediifque parant convivia tectis.
Arte laboratae veftes, oftroque fuperbo:
Ingens argentum menfis, caelataque in auro
Fortia facta patrum, feries longiffima rerum,
Per tot ducta viros antiquae ab origine gentis.
Aeneas (neque enim patrius confiftere mentem
Paffus amor) rapidum ad navis praemittit Achaten,
Afcanio ferat haee, ipfumque ad moenia ducat.
Omnis in Afcanio cari ftat cura parentis.
Munera praeterea, Iliacis crepta ruinis,
Ferre jubet; pallam fignis auroque rigentem,
Et circumtextum croceo velamen acantho,
Ornatus Argivae Helenae: quos illa Mycenis,
Pergama cum peteret, inconceffofque Hymenaeos,
Extulerat, matris Ledae mirabile donum.
Praeterea fceptrum, Ilione quod gefferat olim,
Maxima gnatarum Priami, colloque monile
I

Bacca

Baccatum, et duplicem gemmis auroque coronam.
Haec celerans, iter ad navis tendebat Achates.
At Cytherea novas artis, nova pectore verfat
Confilia: ut faciem mutatus et ora Cupido
Pro dulci Afcanio veniat, donifque furentem
Incendat reginam, atque offibus inplicet ignem.
Quippe domum timet ambiguam, Tyriofque bilinguis,
Urit atrox Juno, et fub noctem cura recursat.
Ergo his aligerum dictis adfatur Amorem :
Gnate, meae vires, mea magna potentia, folus,
Gnate, patris fummi qui tela Typhoëa temnis;
Ad te confugio, et fupplex tua numina pofco.
Frater ut Aeneas pelago tuus omnia circum
Litora jactetur, odiis Junonis iniquae,
Nota tibi: et noftro doluifti faepe dolore.
Nunc Phoeniffa tenet Dido, blandisque moratur
Vocibus: et vereor, quo fe Junonia vertant
Hofpitia. haud tanto ceffabit cardine rerum.
Quocirca capere ante dolis, et cingere flamma
Reginam meditor; ne quo fe numine mutet:
Sed magno Aeneae mecum teneatur amore.
Qua facere id poffis, noftram nunc accipe mentem.
Regius accitu cari genitoris ad urbem

Sidoniam puer ire parat, mea maxima cura;
Dona ferens' pelago, et flammis reftantia Trojae.
Hunc ego fopitum fomno, fuper alta Cythera,
Aut fuper Idalium facrata fede recondam :
Ne qua fcire dolos, mediufve occurrere poffit.
Tu faciem illius noctem non amplius unam
Falle dolo, et notos pueri puer indue voltus;
Ut, cum te gremio accipiet laetiffima Dido,
Regalis inter menfas laticemque Lyaeum,
Cum dabit amplexus atque ofcula dulcia figet,
Occultum infpires ignem, fallafque veneno.
Paret Amor dictis carae genetricis, et alas
Exuit, et greffu gaudens incedit Iuli.

At Venus Afcanio placidam per membra quietem
Inrigat, ac fotum gremio dea tollit in altos
Idaliae lucos: ubi mollis amaracus illum

Floribus

Floribus ac dulci adfpirans conplectitur umbra.
Jamque ibat dicto parens, ac dona Cupido
Regia portabat Tyriis, duce laetus Achate.
Cum venit, aulaeis jam fe regina fuperbis
Aurea conpofuit fponda, mediamque locavit.
Jam pater Aeneas, et jam Trojana juventus
Conveniunt, ftratoque fuper difcumbitur oftro.
Dant manibus famuli lymphas, cereremque caniftris
Expediunt, tonfifque ferunt mantelia villis.
Quinquaginta intus famulae: quibus ordine longo
Cura penum ftruere, et flammis adolere penates.
Centum aliae, totidemque pares aetate miniftri,
Qui dapibus menfas onerent, et pocula ponant.
Nec non et Tyrii per limina laeta frequentes
Convenere, toris juffi difcumbere pictis.
Mirantur dona Aeneae; mirantur Iulum,
Flagrantefque dei voltus, fimulataque verba,
Pallamque, et pictum croceo velamen acantho.
Praecipue infelix pesti devota futurae
Expleri mentem nequit, ardefcitque tuendo
Phoeniffa, et puero pariter donifque movetur.
Ille, ubi complexu Aeneae colloque pependit,
Et magnum falfi inplevit genitoris amorem ;
Reginam petit. haec oculis, haec pectore toto
Haeret: et interdum gremio fovet, infcia Dido
Infidat quantus miferae deus. at memor ille
Matris Acidaliae, paullatim abolere Sichaeum
Incipit, et vivo tentat praevertere aniore
Jam pridem refides animos defuetaque corda.
Poftquam prima quies epulis, menfaeque remotae ;
Crateras magnos ftatuunt, et vina coronant.
Fit ftrepitus tectis, vocemque per ampla volutant
Atria: dependent lychni laquearibus aureis
Incenfi, et noctem flammis funalia vincunt.
Hic regina gravem gemmis auroque popofcit,
Inplevitque mero, pateram : quam Belus, et omnes
A Belo foliti. tum facta filentia tectis :

Juppiter, (hofpitibus nam te dare jura loquuntur)
Hunc laetum Tyriifque diem Trojaque profectis

I 2

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Effe

Effe velis, noftrofque hujus meminiffe minores..
Adfit laetitiae Bacchus dator, et bona Juno.
Et vos ô coetum Tyrii celebrate faventes.
Dixit, et in menfam laticum libavit honorem,.
Primaque libatos fummo tenus adtigit ore.
Tum Bitiae dedit increpitans. ille inpiger haufit
Spumantem pateram, et pleno fe proluit auro.
Poft alii proceres. cithara crinitus Iopas
Perfonat aurata, docuit quae maximus Atlas.
Hic canit errantem lupam, folifque labores;
Unde hominum genus, et pecudes; unde imber, et ignes
Arcturum, pluviafque Hyadas, geminofque Triones.
Quid tantum Oceano properent fe tinguere foles
Hiberni, vel quae tardis mora noctibus obstet.
Ingeminant plaufu Tyrii, Troefque fequuntur.
Nec non et vario noctem fermone trahebat

Infelix Dido, longamque bibebat amorem ; verfitam
Multa fuper Priamo rogitans, fuper Hectore multa:
Nunc, quibus Aurorae veniffet filius armis :

Nunc, quales Diomedis equi; nunc, quantus Achilles.
Immo age, et a prima, dic, hofpes, origine nobis
Infidias, inquit, Danaûm, cafufque tuorum,
Errorefque tuos. nam te jam feptima portat
Omnibus errantem et terris et fluctibus aeftas.

[ocr errors]

AENEIDOS LIB. II,

Onticuere omnes, intentique ora tenebant ::
Inde toro pater Aeneas fic orfus ab alto:
Infandum, regina, jubes renovare dolorem ;
Trojanas ut opes, et lamentabile regnum
Eruerint Danai: quaeque ipfe miferrima vidi;
Et quorum pars magna fui. quis talia fando
Myrmidonum, Dolopumve, aut duri miles Ulixi
Temperet a lacrimis! et jam nox humida caelo
Praecipitat, fuadentque cadentia fidera fomnos..
Sed, fi tantus amor cafus cognofcere noitros,
Et breviter Trojae fupremum audire laborem ;
Quamquam animus meminiffe horret, luctuque refugit

Incipiam.

« PreviousContinue »