Page images
PDF
EPUB

Laxant arva finus. fuperat tener omnibus humor;
Inque novos foles audent fe germina tuto

Credere: nec metuit furgentis pampinus Auftros,
Aut actum caelo magnis Aquilonibus imbrem :
Sed trudit gemmas, et frondis explicat omnis.
Non alios prima crefcentis origine mundi
Inluxiffe dies, aliumve habuiffe tenorem
Crediderim. ver illud erat: ver magnus agebat
Orbis, et hibernis parcebant flatibus Euri:
Cum primae lucem pecudes haufere, virûmque
Terrea progenies duris caput extulit arvis,
Inmiffaeque ferae filvis, et fidera caelo.
Nec res hunc tenerae poffent perferre laborem,
Si non tanta quies iret frigufque caloremque
Inter, et exciperet caeli indulgentia terras.

Quod fupereft, quaecumque premes virgulta per agros,
Sparge fimo pingui, et multa memor. occule terra,:
Aut lapidem bibulum, aut squalentis infode conchas.
Inter enim labentur aquae, tenuifque fubibit
Halitus, atque animos tollent fata. jamque reperti,
Qui faxo fuper, atque ingentis pondere teftae
Urguerent: hoc effufos munimen ad imbris:
Hoc, ubi hiulca fiti findit Canis aeftifer arva.
Seminibus pofitis, fupereft deducere terram
Saepius ad capita, et duros jactare bidentis:
Aut preffo exercere folum fub vomere, et ipfa
Flectere luctantis inter vineta juvencos.
Tum levis calamos, et rafae hastilia virgae,
Fraxineafque aptare fudes, furcafque bicornis:
Viribus eniti quarum, et contemnere ventos
Adfuefcant, fummafque fequi tabulata per ulmos.
Ac, dum prima novis adolefcit frondibus aetas,
Parcendum teneris: et dum fe laetus ad auras
Palmes agit, laxis per purum inmiflus habenis,
Ipfa acies nondum falcis tentanda, fed uncis
Carpendae manibus frondes, interque legendae.-
Inde ubi jam validis amplexae ftirpibus ulmos
Exierint, tum ftringe comas, tum brachia tonde..
Ante reformidant ferrum: tum denique duras

[ocr errors]

Exerce imperia, et ramos conpesce fluentis.
Texendae fepes etiam, et pecus omne tenendum :
Praecipue dum frons tenera inprudenfque laborum:
Cui, fuper indignas hiemes folemque potentem,
Silveftres uri affidue capreaeque fequaces
Inludunt: pafcuntur oves avidaeque juvencae.
Frigora nec tantum cana concreta pruina,
Aut gravis incumbens fcopulis arentibus aeftus,
Quantum illi nocuere greges, durique venenum
Dentis, et admorfo fignata in ftirpe cicatrix.
Non aliam ob culpam Baccho caper omnibus aris
Caeditur, et veteres ineunt profcenia ludi :
Praemiaque ingeniis pagos et compita circum
Thefidae pofuere, atque inter pocula laeti
Mollibus in pratis unctos faliere per utree.
Nec non Aufonii, Troja gens miffa, coloni
Verfibus incomtis ludunt, rifuque foluto;
Oraque corticibus fumunt horrenda cavatis :
Et te, Bacche, vocant per carmina laeta, tibique
Oscilla ex alta fufpendunt mollia pinu.
Hinc omnis largo pubefcit vinea foetu:
Conplentur vallefque cavae faltufque profundi,
Et quocumque Deus circum caput egit honeftum.
Ergo rite fuos Baccho dicemus honores

Carminibus patriis, lancefque et liba feremus ;
Et ductus cornu ftabit facer hircus ad aram,
Pinguiaque in verubus torquebimus exta colurnis.

Eft etiam ille labor curandis vitibus alter:

Cui numquam exhausti satis est. namque omne quotannis
Terque quaterque folum fcindendum, glebaque verfis
Aeternum frangenda bidentibus: omne levandum
Fronde nemus. redit agricolis labor actus in orbem,
Atque in fe fua per veftigia volvitur annus.
Ac jam olim feras pofuit cum vinea frondis,
Frigidus et filvis Aquilo decuffit honorem;
Jam tum acer curas venientem extendit in annum
Rufticus, et curvo Saturni dente relictam
Perfequitur vitem adtondens, fingitque putando.
Primus humum fcdito, primus devecta cremato

Särmenta

1

Sarmenta, et vallos primus fub tecta referto!
Poftremus metito. bis vitibus ingruit umbra:
Bis fegetem denfis obducunt fentibus herbae.
Durus uterque labor. laudato ingentia rura:
Exiguum colito. nec non etiam afpera rusci
Vimina per filvam, et ripis fluvialis arundo
Caeditur, incultique exercet cura falicti.
Jam vinctae vites: jam falcem arbusta reponunt:
Jam canit effoetus extremos vinitor antes.
Sollicitanda tamen tellus, pulvifque movendus,
Et jam maturis metuendus Juppiter uvis.
Contra, non ulla eft oleis cultura: neque illae
Procurvam exfpectant falcem raftrofque tenaces,
Cum femel haeferunt arvis, aurasque tulerunt.
Ipfa fatis tellus, cum dente recluditur unco,
Sufficit humorem, et gravidas cum vomere fruges.
Hoc pinguem et placitam Paci nutritor olivam.
Poma quoque, ut primum truncos fenfere valentis,
Et viris habuere fuas, ad fidera raptim

Vi propria nituntur, opis haud indiga noftrae.
Nec minus interea foetu nemus omne gravefcit,
Sanguineifque inculta rubent aviaria baccis.
Tondentur cytifi, taedas filva alta miniftrat,
Pafcunturque ignes nocturni, ac lumina fundunt.
Et dubitant homines ferere, atque inpendere curam?
Quid majora fequar? falices, humilefque geneftae,
Aut illae pecori frondem, aut paftoribus umbras,
Sufficiunt: fepemque fatis, et pabula melli.
Et juvat undantem buxo fpectare Cytorum,
Naryciaeque picis lucos: juvat arva videre,
Non raftris hominum, non ulli obnoxia curae.
Ipfae Caucafio fteriles in vertice filvae,

Quas animofi Euri affidue franguntque feruntque,
Dant alios aliae foetus: dant utile lignum
Navigiis pinus, domibus cedrumque cupreffofque.
Hinc radios trivere rotis, hinc tympana plauftris
Agricolae, et pandas ratibus pofuere carinas.
Viminibus falices fecundae, frondibus ulmi:
At myrtus validis haftilibus, et bona bello

Cornus :

Cornus: Ituraeos taxi torquentur in arcus.
Nec tiliae leves aut torno rafile buxum
Non formam accipiunt, ferrcque cavantur acuto.
Nec non et torrentem undam levis innatat alnus,
Miffa Pado: nec non et apes examina condunt
Corticibufque cavis vitiofaeque ilicis alvo.

Quid memorandum aeque Baccheïa dona tulerunt?
Bacchus et ad culpam cauffas dedit. ille furentis
Centauros leto domuit, Rhoetumque, Pholumque,
Et magno Hylaeum Lapithis cratere minantem.
O fortunatos nimium, fua fi bona nôrint,
Agricolas quibus ipfa, procul difcordibus armis,
Fundit humo facilem victum juftiffima Tellus.
Si non ingentem foribus domus alta fuperbis
Mane falutantum totis vomit aedibus undam ;
Nec varios inhiant pulchra teftudine poftes,
Inlufafque auro veftis, Ephyreïaque aera ;
Alba neque Affyrio fucatur lana veneno,
Nec cafia liquidi conrumpitur ufus olivi :
At fecura quies, et nefcia fallere vita,
Dives opum variarum; at latis otia fundis,
Speluncae, vivique lacus; at frigida Tempe,
Mugitufque boum, mollefque fub arbore fomni
Non abfunt. illic faltus ac luftra ferarum,

Et patiens operum, exiguoque adfueta juventus,
Sacra Deûm, fanctique patres: extrema per illos
Juftitia excedens terris veftigia fecit.

Me vero primum dulces ante omnia Mufae,
Quarum facra fero ingenti percuffus amore,
Accipiant; caelique vias, et fidera monftrent:
Defectus folis varios, lunaeque labores:

Unde tremor terris: qua vi maria alta tumefcant
Objicibus ruptis, rurfumque in fe ipfa refidant:
Quid tantum Oceano properent fe tinguere foles
Hiberni, vel quae tardis mora noctibus obstet.
Sin, has ne poffim naturae accedere partes,
Frigidus obftiterit circum praecordia fanguis ;
Rura mihi et rigui placeant in vallibus amnes;
Flumina amem filvafque inglorius. ô, ubi campi,
E

Sper

Spercheofque, et virginibus bacchata Lacaenis
Taygeta: ô, qui me gelidis in vallibus Haemi
Siftat, et ingenti ramorum protegat umbra!
Felix, qui potuit rerum cognofcere cauffas:
Atque metus omnis et inexorabile fatum
Subjecit pedibus, ftrepitumque Acherontis avari!
Fortunatus et ille, deos qui novit agreftis,
Panaque, Silvanumque fenem, Nymphafque forores!
Illum non populi fafces, non purpura regum
Flexit, et infidos agitans difcordia fratres
Aut conjurato defcendens Dacus ab Hiftro:
Non res Romanae, perituraque regna: neque ille
Aut doluit miferans inopem, aut invidit habenti.
Quos rami fructus, quos ipfa volentia rura
Sponte tulere fua, carpfit: nec ferrea jura,
Infanumque forum, aut populi tabularia vidit.
Sollicitant alii remis freta caeca, ruuntque
In ferrum; penetrant aulas, et limina regum:
Hic petit excidiis urbem, miferofque penatis,
Ut gemma bibat, et Sarrano indormiat oftro.
Condit opes alius, defoffoque incubat auro.
Hic ftupet adtonitus Roftris: hunc plaufus hiantem
Per cuneos (geminatus enim) plebifque patrumque
Conripuit gaudent perfufi fanguine fratrum,
Exfilioque domos et dulcia limina mutant;
Atque alio patriam quaerunt fub fole jacentem.
Agricola incurvo terram dimovit aratro :
Hinc anni labor: hinc patriam parvofque penatis
Suftinet; hinc armenta boum, meritofque juvencos.
Nec requies, quin aut pomis exuberet annus,
Aut foetu pecorum, aut Cerealis mergite culmi:
Proventuque oneret fulcos, atque horrea vincat.
Venit hiems; teritur Sicyonia bacca trapetis,
Glande fues laeti redeunt, dant arbuta filvae:
Et varios ponit foetus auctumnus, et alte
Mitis in apricis coquitur vindemia faxis.
Interea dulces pendent circum ofcula gnati:
Cafta pudicitiam fervat domus: ubera vaccae
Lactea demittunt, pinguefque in gramine laeto

« PreviousContinue »