Page images
PDF
EPUB

CAROLI NIPPERDEII

OPUSCULA

BEROLINI

APUD WEIDMANNOS

MDCCCLXXVII

[blocks in formation]

Spicilegia in Cornelio Nepote duo, cum prioris exemplaria fere divendita esse, alterum per plurium programmatum Ienensium seriem moleste discerptum a multis frustra requiri audisset, nova editione coniungere Nipperdeius ipse constituerat: nec tamen ut consilium exequeretur evenit. Mortuo Nipperdeio ut non solum illud negotium susciperem, sed omnia eius scripta sive per academici officii opportunitates publicata sive in ephemeridum litterariarum voluminibus sparsa uno corpore comprehensa ederem, auctor mihi fuit Ioannes Reimerus bibliopola ornatissimus. Cui eo libentius obtemperavi, quia talem collectionem et viri primarii memoria dignam et eandem eis qui studia litterarum et antiquitatum Romanarum colunt, gratam utilemque fore persuasum erat. Exclusi autem ab hoc opusculorum volumine libellum de legibus annalibus rei publicae Romanae commentationibus societatis litterariae Saxonicae anni MDCCCLXV insertum, simul seorsim evulgatum et facile parabilem contra recepi ineditas orationes duas de ratione et usu studiorum philologiae et quaedam in manu scriptis Nipperdeii relicta aut ex scholis ab eo habitis excerpta. Quae in suis exemplaribus ille correxerat aut adnotaverat sat pauca numero religiose adhibui eaque uncis distinxi. Mihi si quae monenda addendave videbantur, litteris obliquis adscripsi et cancellis inclusi. Ceteroqui auctoris exemplar ne in scribendi quidem et interpungendi

« PreviousContinue »