Page images
PDF
EPUB

Regna Liburnorum, et fontem superare Timavi;
Unde per ora novem vasto cum murmure montis
It mare proruptum, et pelago premit arva sonanti;
Hic tamen ille urbem Patavi sedesque locavit

245

245. magno Parrhas. ex v. 55. cum vasto alter Hamb. — 246. proruptum defendit Heinsius hic et alibi. cf. inprimis ad Silium III, 51. Est sane exquisita vox hoc sensu, pro prorumpens. multi præruptum, cf. Cerda. etiam Fragm. Vatic. a pr. m. et ap. Senec. Qu. nat. III, c. 1. quod sane defendi posset. cf. sup. præreptum Ed. Ven. in mare proruetum Moret. pr. et Franc. 247. urbes Zulich.

intima regna Liburnorum, nam versus interiores recessus habitarunt Liburni, lllyrici populos, tum Istri, hinc Veneti et Euganei, in quorum sedes Veneti successerant. Spectat autem ad dignitatem orationis poeticæ, ut declarentur regiones non vulgari, sed exquisitiore nomine, v. c. a finibus ac finitimis populis petito: quod si teneas, poetam male a Servio accusatum dices, quod Antenorem Illyricum et Liburniam tenuisse ille dixerit, nec minus male post Corradum a Burmanno defensum ex usu voc. penetrasse, quod h. 1. sit, transiisse. Immo vero a poeta finibus latius constitutis Venetorum ora his ipsis vss. - 243. 4 doctius declaratur, quam nudo nomine geographico. Quod vero tutus, seu incolumis, ad Venetos pervenit, hoc simpliciter ad errorum discrimina referam. Potuere tamen et alia esse Antenoris fata, quæ nunc ignorantur. Ita colligo ex Sex. Aurel. Victor. de orig. G. Rom. c. 1 Quare autem addiderit tutus, suo loco planissime annotavimus in commentatione, quam conscribere cœpimus, recognitam ex eo libro, qui inscriptus est de Origine Patavina. (Sic enim locum illum forte constituas ). Tandem

105.

etiam, poetarum more, qui a fini. timis locis clarioribus aut notabilioribus multa designant, (scilicet ut ornatum inde et novarum rerum notionibus suavitatem versibus suis quærant,) Timavum, quamquam paullo remotiorem fluvium, sed notiorem et veterum forte poetarum usu frequentatum, ad situm eundem declarandum commemorat. Fontem Timavi superavit Antenor, quatenus classe litora legens ( neque enim aliter, nisi cursu propius ad Illyricum litus servato, mare Adriaticum tuto navigari potest: cf. Liv. X, 2) prætervectus erat sinum Tergestinum, in quem Timavus immittitur. Non longe a mari in Carnorum finibus ille inter rupium cavernas compluribus ingentibusque aquarum fontibus erumpit, qui paullo post in unum alveum delati flumen faciunt, quod, ubi vix M. passus emensum est, lato

ostio in mare exit. Fontes olim habiti sunt novem; ex iis prorumpit aqua magno cum fragore: vasto cum murmure montis; statimque in unum flumen collecta maris speciem refert late agros inundantis : It mare proruptum et pelago premit arva sonanti. Latius hæc illustrata v. in Excursu ad h. v. Hie

Teucrorum, et genti nomen dedit, armaque fixit
Troïa; nunc placida compostus pace quiescit.
Nos, tua progenies, cœli quibus adnuis arcem,
Navibus (infandum) amissis, unius ob iram
Prodimur, atque Italis longe disjungimur oris.

[ocr errors]

250

sedemque Exc. Burm. 249. Troica tres ap. Burm. cum placida c. p. quieuit Menag. alter. — 251. Infande duo Burm., (et sic apud Servium legendum: infandum pro infande posuit.) amissis infandum Dorvill. 252. Dubitat Burmannus, an aque sit scribendum. Verum etsi non scribitur, subintelligendum tamen: atque ab Italis oris disjungimur, interjacente mari et aliis terris. arvis Leid. unus et Hamb. pr. pro var. lect.

tamen, noli hærere ad fontem Timavi: sed latius, in oris his litoris Adriatici, et quidem, cum ad intimos sinus recessus penetrasset, inter Euganeos, qui tum hæc loca tenebant, Patavium ille condidit, et genti nomen dedit; at quale? dicunt Antenoridarum: apud poetas utique; non vero vulgare nomen. sed Venetorum nomen, quod vulgo veteres ab Henetis Paphlagoniæ, quos Antenori viæ socios fuisse aiebant, ductum esse volunt. armaque fixit Troia, pace sc. et tranquillo otio parto; quod suavi rerum imagine reddidit, petita illa ab iis, qui militia missi arma suspenderent et figerent. cf. Pompon. Sab. ad h. 1. Nunc placida compostus pace quiescit: quo sensu hæc dicta sint, dubitare licet; aut enim de morte aut de otio et tranquillitate, qua Antenor reliquam vitam exegit, accipi potest; in utroque tamen duri aliquid inest. Sane componi absolute mortui dicuntur, et iidem quiescere. inf. IX, 445 placidaque ibi demum morte quievit. VI, 321 Sedibus ut saltem placidis in morte quiescam. Veneris tamen consilio, dum Æneæ calamitatibus Antenoris fortunam

secundam comparare vult, parum conveniret, Antenoris mortem placidam laudare; At si de quietis sedibus, rebus placatis, vita tranquilla agitur, tum fere res composite memorantur, non ipsi homines; aut si hoc sit, tum adjectum aliquid videas: ad pacem, ad modestiam etc. Atque ita etiam in iis ipsis locis fit, quæ h. 1. a Burmanno laudantur. Dicendum itaque, aut poetam h. 1. compositum novo exemplo adhibuisse, ut et voc. quiescere, pro, vitam quiete exigere; quiescit rebus compositis, adeoque et ipse compositus; aut manendum in priore significatu: ut a Venere interpositum hoc sit, tranquillitatem Antenori ad extremam usque vitam contigisse. Ita pace pro morte.

250-253. Argumentatur Venus ab exemplo simili. Magno autem cum artificio se ipsam facit unam ex Trojanis, qui injuriam tulerint: Nos, tua progenies, quibus annuis arcem cœli, h. 1. cœlum, promittis Eneam post mortem inter deos iri relatum. cf. mox v. 259. Callide et invidiose etiam illa: unius ob iram sc. Junonis, et navibus a. pro navium parte et prodimur, per frau

Hic pietatis honos? sic nos in sceptra reponis?
Olli subridens hominum sator atque deorum
Voltu, quo cœlum tempestatesque serenat,
Oscula libavit natæ ; dehinc talia fatur :

Parce metu, Cytherea; manent immota tuorum
Fata tibi; cernes urbem et promissa Lavini

255

253. in regna pro var. lect. Hamb. sec. et Oudart. 255. tempestatemque Bigot. 256. dein tert. Goth. — 257. Cytherea. Mirum ex rà Kú‡npa, Kudńpera factum esse Kuépera, etiam Kudephia. Itaque aliam originem vocis petunt grammatici ἀπὸ τοῦ κεύθειν τὸν ἔρον s. ἔρωτα apud Hesych. et Εtymolog. In utroque Hesiodi versus est, qui laudatur Theog. 198., non Homeri. 258. et in al. deest, monente G. Fabricio, conterraneo nostro, quem sequutus est Cuningamus. Lavini scripsi v. ad vs. 2.

des perdimur, per insidias Junonis calamitatibus vexamur. -253. Pietatis, qua Eneas insignis. At ipsa suam personam interponens : hæc pietatis et amoris erga te præmia? in sceptra, in promissum Italiæ regnum, cum Trojano exciderat, reponis, pro vulgari, restituis.

254–296. Sequitur nobilissimus locus, in quo sub vaticinii specie, arte non improbabili, explicantur Romæ origines, incrementa splendorque imperii Augusti.

254 256. Aliter hæc Virgilius adstruxit, quam Homerus sua, cum Thetidi annueret Jupiter Iliad. a, 517 sqq. in quibus Jovis majestas augustior. At hic placidi, μAxiou, Jovis suavis imago. Osculum Veneris ori impressum ex Iliad., 372 poetæ in mentem venisse videtur, ubi Dione mater Venerem amplectitur. In singulis tamen observa decorem. Vs. 254 secundum Ennium: Olli respondet rex Albai longai et alia. subridens, padov. In v. 255 Ennium ante oculos fuisse notat Servius : Jupi

ter hic risit; tempestatesque serenæ Riserunt omnes risu Jovis omnipotentis. Sed Ennius, utut oratio horrida sit, multo vividius rem expressit: Ridet Jupiter; et tempestates arrident. Apud Gudium Insc. p. V, n. 3 Jovi Opt. Max. Serenatori legitur. Oscula libare potest sane cum Salmasio post Servium accipi, os alterius leviter labiis suis perstringere; sed si libare, delibare, summo ore carpere, pro osculum, basium, sumere, eripere, accipias, poeticæ dictionis genio et carminis dignitati consules. libare, (ut XII, 434 Summa per galeam delibans oscula) oscula, libando, leviter attingendo, sumere; ut in illis, amnem, fluvium, libare. Natæ cum energia adjectum, licet jam olli antecessisset; ut revocaretur in animum persona ejus, de quo agitur. Ita semper fere Homerus : d' "ExTop et al. Non videbat hoc Ser vius.

257 260. Parce metui, parce metuere, noli φείδεο τοῦ δεδοικέναι. Cernes urbem; sentis quam svapes.

Moenia, sublimemque feres ad sidera cœli
Magnanimum Ænean; neque me sententia vertit.
Hic (tibi fabor enim, quando hæc te cura remordet,
Longius et volvens fatorum arcana movebo)
Bellum ingens geret Italia, populosque ferocis
Contundet; moresque viris et moenia ponet:

260

260. vertet Rottend. sec. Moret. sec. - 261. Antiquæ edd. jungunt fere: Hic tibi. Ex Græv. notat Burm. Hinc (Tibi f. enim) q. Duo hinc. quando te hæc Menag. alt. — 262. evolvens Hamb. pr. Paris. a pr. m. Dorvill. Ed. Ven. uti Waddel. Animadv. Crit. p. 10. emendarat; et sane de temporum historiis commode ro evolvi. Sed non bene copula desideretur; et epicæ orationi accomodatissimum : movebo vovlens longius, pro petam, repetam. Hoc fere Ge. II, 295 Æsculus immota manet multosque nepotes, Multa virum volvens durando sæcula vincit, et sic alibi volvens simili sensu: Tum genitor veterum volvens monumenta virorum —ait Æn. IV, 102. ac volvens Parrhas. Sed et v. etiam fragm. Vatic. monebo ed. Dan. et quæ eam sequuntur. decebo Puget. et un. Guelf. in Exc. Cort.-264. mor

sit expressum. Mox manent pro exile sunt. - 259. Propter v. 250. cœli quibus annuis arcem. Bene addidit feres, ut gratius esset, quod per ipsam fieret, monente Servio. Recipietur utique olim Eneas inter deos En. XII, 794 Indigetem Eneam scis ipsa, et scire fateris, Deberi cœlo fatisque ad sidera tolli. Utrumque ex Ennio I Annal. Unus erit, quem tu tolles ad cærula cœli Templa; qui versus non ex Veneris, ut Columna putat ad e. 1. p. 34, sed ex Martis oratione servatus est. Docent hoc sequiorum poetarum loca, qui Ennium ante oculos habuerunt, inprimis Ovidii Fast. II, 487, ubi Mars ad Jovem : Redde patri natum (Ròmulum) - Unus erit, quem tu tolles in cærula cœli, (quæ ipsa lectio ex Ennio tuenda) Tu mihi dixisti. Sint rata dicta Jovis. Adde Met. XIV, 813 sqq.—260. Neque me sententia vertit. ad v. 237 quæ te g. sententia vertit? Ceterum magnanimus, ut semel mo

[ocr errors]

neamus, male de generosa animi indole accipiunt; est fortis, animosus, ex μεγάθυμος, μεγαλήτωρ, μέγα φρονέων, quæ omnia ad bellicam virtutem referenda.

262-266. Quandoquidem hæc cura te mordet, cruciat, rem tibi exponam et longius volvens fatorum arcana movebo, h. e. fata altius repetam. Usum to movere exemplis bene declaravit Bentlei. ad Horat. III, Carm. 7, 20. Ratio in eo inest, quod quæ ixpépouμev, proferimus, promimus, manifesta facimus, declaramus, proprie movere dici possumus. longius volvens, evolvens, repetens. Præclare autem poeta e Jovis persona fata Eneæ et posterorum potiora recenset. Ad totum locum cf. Exc. III ad lib. XII, 189. — 263. Italia, in Italia, more Græcorum adoptato a Virgilio et hinc ab aliis. populos, viros, feroces contundet. vides prælia cum Rutulis et Etruscis per victoriam declarari. — 264. Ã ́1oresque viris et mænia ponet, ur

Tertia dum Latio regnantem viderit æstas,
Ternaque transierint Rutulis hiberna subactis.
At puer Ascanius, cui nunc cognomen Iulo
* Additur (Ilus erat, dum res stetit Ilia regno),*
Triginta magnos volvendis mensibus orbis
Imperio explebit, regnumque ab sede Lavini
Transferet, et longam multa vi muniet Albam.
Hic jam ter centum totos regnabitur annos

265

270

tesque Zulich. monia condet Oudart. et Hamb. pr. pro var. lect. a glossatoris manu. 266. transierant qu Moret. cum alter Hamb. — 267. Iulus Exc. Burm. sed lulo defendit etiam Rufin. de Schem. Lex. pag. 33 ap. Burmann. quoi fragm. Vatic.268. Versus suspectus. aut totus incertus, aut suppletus post additur. v. Excurs. VIII ad h. v. Erat tamen versus in codd. jam tempore Auctoris de progenie Augusti, qui vs. 267.268. recitat.—269. annos Longob. Pierii, sollenni lapsu.-270. ab s. Heins.e Medic. et al. adde Rom. antea : a s. Sprot. et Parrhas. a sede Latini. Ceterum si Lavinium unice verum est, cf. sup. ad v. 2, scribendum hic et v. 258 Lavini. — 271. magna vi Zulich. ut et alibi. v. Burm. vi multa Oudart. et sic alii ap. Pier. muniet urbem sec. Hamb. 272. tercentos Montalb. et Ven. trescentum fragm. Moret. Hine Serv. et MS. Bersmanni, quos sequitur Cuningamus; et sic aliquot Heinsiani; hoc

[blocks in formation]

verba accipias, nihil definit poeta, sed Ascanium XXX annos esse regnaturum, et in hoc regni tempore urbem novam conditurum ait. Prius tamen illud cum poetæ rationibus convenit: cf. inf. VIII, 42, 47, 48. orbes, annos, magnos, longos, ut alibi, epitheto ex natura anni depromto, quatenus plurium mensium spatia in se comprehendit. Argutatur Macrob. in Somn. Scip. II, 11 et Serv. cum aliis interpretibus in h. v. In Ecl. IV, 12 magni menses vim habere possunt ex reliqua oratione. volvendis mensibus, qui volvuntur, volvunt se. muniet exquisitius quam extruet. multa vi, magnis opibus, magno hominum rerumque apparatu; at Burm. contendit esse, magno impetu, animi ardostudio.

re,

272. 273. Per CCC annos reges e Trojana stirpe Albæ Longæ esse

« PreviousContinue »