Page images
PDF
EPUB

gressi ad Troja loca olim pervenerant, Anchises eam Cretam interpretatus, unde Teucrum ad Troadem appulisse a majoribus acceperat, eam petere jubet. Ad hanc igitur insulam bona spe alacres cursum dirigunt, II, 73-131. Idomeneus jam tum Creta erat a suis expulsus v. 121. Condunt hic urbem Pergameam, instruunt domos, colunt agros, et terra se a fatis monstrata nunc tandem potitos esse lætantur, v. 132–137.

Inter hæc annus unus et alter exire debuit; neque aliter numerus ille septenarius annorum confici possit, nisi ita statueris. Igitur

[blocks in formation]

siccitas agrorum, aeris gravitas, lues corporibus infesta. Cum iterum Phoebum in Delo consulere vellent, Æneam per somnum docent Penates, non Cretam sed Italiam sedem a fatis destinari. Itaque paucis in colonia relictis iterum naves conscendunt, III, 137—191.

Evecti in altum gravi tempestate opprimuntur, ut procellosum in his plagis mare esse solet (v. Not. ad III, 192 ). Quarto die ad Strophades, quæ Ionii maris insulæ occidentali Peloponnesi litori obversæ sunt, appulsi, cum ab Harpyiis vexarentur, accepto a Celæno vaticinio, iterum hinc solvunt, III, 192— 267 et alias hujus maris insulas prætervecti Actium in sinu Ambracio perveniunt. Hic lustratio et Ludi habiti, III, 268–283. Interea magnum Sol circumvolvitur annum, Et glacialis hiems aquilonibus asperat undas v. 284. 285.

a. C. N.
1179

a Troja capta
a. 5

Errorum Æneæ
a. 6

Transacta apud Actium hieme Epiri litore lecto ad Buthrotum escendunt, ubi præter omnem expectationem in Helenum cum Andromache incidunt. Aliquantum temporis cum ipsis commorati, accepto novo ab Heleno vaticinio, iterum navibus in altum deductis ( III, 286 –505) præter montes Ceraunios provehuntur, cumque per noctem litorum tuta subiissent, altero mane Italiam conspiciunt, 506–529.

Trajectu facto Portum Veneris paullo supra promontorium Sallentinum vel Iapygium dictum subeunt, et Palladi Junonique sacra faciunt, 530-548.

Mox sinum Tarentinum, oram Bruttiorum, et Siciliæ fretum prætervecti in Cyclopum litore escensionem faciunt; sed recepto Achemenide, qui ab Ulysse relictus fuerat (Ulysses igitur paullo ante, et quidem, quod poetæ præter Homeri fidem ponere licuit, ante tres menses v. III, 645 in his litoribus erraverat ), Polyphemi metu classem iterum expediunt, et litus Siciliæ orientale et australe prætervecti in occidentali

litore supra Lilybæum promontorium Drepani portum ad Erycem intrant. Hic dum a longis erroribus recreant se, sub æstatis exitum ( cf. an. seq. ), Anchises moritur, III, 549––714 (1).

a. C. N.
1178

a Troja capta
a. 6

Errorum Æneæ
a. 7

Vere, ut e sequentibus probabile fit, quando navigandi tempus aderat, classis Æneæ e Sicilia solvit versus Tyrrheniam et Latium. Ab hoc demum tempore res Eneide comprehensæ exordium habent: v. lib. I, 34 sqq. Vix illa altum tenet, cum subito gravissima tempestas orta, quam poeta ab Eolo Junonis rogatu immissam prodit, versus Africam naves rejicit; sex circa Ægimuri Aras, ex adverso Carthaginis, partim scopulis partim arenarum vadis illisa, una a mari hausta, omnes a ventis fluctibusque admodum vexatæ, subsidente tandem tempestate vix in Africæ litus sed diversis partibus ejiciuntur (I, 34—158). Æneas quidem cum septem navibus (I, 170 et 383) inter Apollinis et Mercurii promontoria, qui nunc Tunitanus sinus est, portum subit, ad Aquilariam, objectu insulæ, quæ altera ex Ægimuri Aris esse videtur, a ventis tutum ( v. Excurs. ad I, 159 sq.). Altero die ad exploranda loca digressus et a matre Venere, sub Nymphæ specie obvia facta, confirmatus animo, novam urbem Carthaginem de colle urbi imminente prospicit. Degressus inde dum in novo Junonis templo opera singula

(1) In temporibus, quæ nunc succedunt, ordinandis magnam difficultatem injecit ipse poeta, qui discessum e Sicilia et accessum ad Africam septimo errorum anno factum diserte memorat v. extr. libri I nam te jam septima portat Omnibus errantem terris ac fluctibus æstas; idem tamen reditum in Siciliam hoc eodem anno septimo factum narrat lib. V, 626 Septima post Troja excidium jam vertitur æstas. Ea tamen si eo, quo fecimus, modo conciliari possunt, concidit poetæ reprehensio, quam Wood quoque movet p. 229. Nolo in exponenda difficultate otium consumere, quam jam veteres versavere. v. Servium ad lib. V; 626, cujus nota tandem in his verbis subsistit : Ergo constat, quæstionem hanc unam esse de indissolubilibus ; quas non dubium est «< emendaturum fuisse Virgilium. » Si quis itaque poetam in tempore Eneidi suæ constituendo sui parum memorem fuisse dicat, non multum habeo quod reponam. Illud tamen male haberet,

[ocr errors]
[ocr errors]

quod poeta temporis notat disertis verbis apposuit, quas, si abfuissent, nemo desideraturus aut in hanc quæstionem descensurus fuisset. Etsi vero expediri illa nequit, ita ut nihil forte reponere possis, alterutrum tamen sumendum est, aut sub finem anni autumno exeunte Eneam ad Africam accessisse, et altero anno primo vere discessu facto in Siciliam reversum esse; aut vere demum sequentis anni solvisse Æneam ex Sicilia, Carthaginem appulisse et eadem æstate in Siciliam rediisse. Hoc si scquare, saltem versuum istorum ratio ac sententia constat. Igitur, dum meliorem rationem aliquis docuerit, teneamus hoc. Certe Catroum, quem ad lib. V pr. de his disputasse videmus; omnia ad lubitum fingentem audire piget. Nec Wood, qui Iliadis et Æneidis tempora constituenda alio opere sibi proposuerat (p. 229 sq. et p. 254. vers. germ.) satis probabilia amplexus esse videtur.

contemplatur, Dido regina eo procedit, a qua benigne Eneas excipitur moxque socios cum parte classis, quam desideraverat, recuperat (I, ad f. libri ); casus suos inter epulas factas narratione exponit et III ). 626 sq.

159 (lib. II

Gesta hæc anni hujus vere; quod constat, si cum lib. V, compares illa: Nam te jam septima portat Omnibus errantem terris ac fluctibus æstas, I, 755. 756. Itaque I, 31 multosque per annos Errabant acti fatis maria omnia circum.

tam,

[ocr errors]

52

Desidet aliquot menses apud Didonem Æneas, tandem deorum monitu hac ipsa æstate ex Africæ litore solvit, ingruente tamen illo tempore, quo turbari ventis mare solet. Versus sunt hi: IV, caussasque innecte morandi, Dum pelago desævit hiems, et aquosus Orion, Quassatæque rates, dum non tractabile cœlum. Mox 193 Nunc hiemem inter se luxu, quam longa, fovere etc., tandem v. 309 Quin etiam hiberno moliris sidere classem, Et mediis properas aquilonibus ire per altum. Facile ex his colligat aliquis, hiemem apud Didonem fuisse exacnec nisi sequente vere hinc discessisse Trojanos. In adstruenda hac re multus est Bargæus. v. Jo. Mich. Bruti Epp. Cl. Viror. p. 75 sqq. Possis etiam, quod alii, v. c. Catrous, faciunt, ita statuere, sub anni superioris exitum Æneam ad Carthaginem accessisse ibique hiemem exegisse. Sed neutra harum opinionum difficultatibus caret. Nam sic poeta sibi ipsi adversaretur, qui septima æstate Africam adiisse, et septima æstate item Siciliam repetiisse diceret eos, qui diversis tamen annis hoc et illud fecissent. Nec loca, quibus hiems memoratur, necessario ad brumale tempus ducunt. Sed primo loco de tempestate agitur, qua Eneas ad Carthaginem fuerat appulsus; est enim dies ab adventu secundus; neque altero loco hiems aliter accipienda, quam de tempore procelloso, quod, quale fuerit, tertio loco apparet, hiberno sidere et aquilonibus; qui esse possunt illi ipsi stati venti, etesiæ dicti, quos paullo ante ad a. 1 medio Julio et Augusto flare diximus. cf. Not. ad I, 535. Etiam lib. IV, 429, 430 extremum hoc miseræ det munus amanti, Exspectet facilemque fugam ventosque ferentes. Nec Orion lib. I, 535. IV, 52 aliam quam tempestatis ortæ significationem habet. cf. Serv. ad V, 626, et Cerdam ad e. 1.

Solvit igitur Æneas Carthagine; vento tamen adversante cursum versus Italiam non tenet, sed ad Siciliæ litora delatus apud Erycem iterum in terram escendit, lib. V, I - 34. Hic anniversarias patris Anchise Manibus inferias facit et ludos funebres instituit V, 35-603. Tempora ex his colligas v. 46 Annuus exactis completur mensibus orbis, et 626 Septima post Troja excidium jam vertitur æstas etc. Interea Trojanæ mulieres longi erroris tædio victæ, ut tandem in Sicilia considendum esset, classem incendunt; quatuor naves combusta, reliquæ reparatæ. Tum Æneas, relicta apud Acesten comitum parte, qui Ægestam seu Segestam incolant, cum meliore parte naves solvit versus Italiam et hac ipsa æstate Tiberina ostia subvectus in agrum Laurentem esceudit. Sed de his alio loco videbimus. Ad hunc autem annum sub

[ocr errors]

tanquam alites rapaces; ut apud Apollodor. I, 9, 21. ubi Argonautica exponit, πτερωταὶ sunt et σὺν βοῇ καθιπτάμεναι. Omnino in Argonauticis fabula de Phineo et Harpyiis disertius exposita fuisse videtur. Hactenus Harpyias animantia alata monstrosa fuisse existimes Virgilius addidit plura; sunt ipsi Harpyiœ volucres, virgineo ore, manus unguibus curvis instructas habent, pedes uncos vocem diram, pallorem ex , corpus invulnerabile. (216. Virginei volucrum vultus· fame, manus - 226. magnis quatiunt clangoribus alas — tum vox dira 233. pedibus uncis.) ad hujus poetæ ductum cogitandum erit de alitibus virgineo ore insignibus. Convenit Schol. Lycophr. 653. omμara jurâv, πρόσωπα κορῶν ἐχουσαι, sed idem miro modo addit, ὦτα άρκτων, aures ursinas eas habere.

[ocr errors]

uncæque

Jam expressas videmus in numis ac gemmis formas volucrum capite virgineo instructarum : quas variis modis interpretari solent viri docti, modo Sirenes, modo Stymphalides, modo Harpyias. Posterius hoc cum aliqua probabilitate statui posse videtur: conveniunt enim formæ cum exemplo Virgiliano, nisi quod uncæ manus absunt, et quod plerumque galea apposita est capiti: vide saltem Montfauc. Tom. I, pl. 222. vel Beger. Thes. Brand. T. III. p. 371. Proprius ad Virgilium expressa est facies in God. Vatic. ad Æn. VI, 289 ubi in locis inferis memorantur Harpyiæ; est virgo ibi alata in avem desinens cum manibus uncis. Verum in monumentis hæ absunt. Addita igitur est galea, nescio qua de caussa; aut dicendum est; merum phantasma artificum, symbolicum forte, eam speciem esse. Possunt quoque omnia hæc pariter esse vera, si recte ea constitueris.

Scilicet sunt haud pauca Græcorum, inprimis in Odyssea, monstra, quæ ab antiqua aliqua forma symbolica ducta sunt; nonnulla quoque conveniunt cum Ægyptiis hieroglyphis, seu casu, seu quod inde ducta erant, aliis tamen modis tractata et ornata. Ita Harpyias Ægyptiis figuris alitibus cum capite virgineo (quales apud Montfauc. sunt) similes esse haud negem; potuere quoque ex Ægypto ductæ esse. Eadem forma serius superstitionibus amuletorum inserviit, varieque ea occurrit ornata in gemmis. v. Gorii Gemmas astrif. tab. 135. 6. 7. Extat numus Gabalensium apud Patinum in Numismat. Impp. p. 243. in quo Harpyia cum Sphinge efficta symbolicam speciem habet.

Cum ea forma semel instructa esset galea, adjecta fuere alia, ut clipeus ; hasta, ita ut tandem Palladis symbola ea referre videretur. Tale signum in donario gentis Valeriæ occurrit, quod, ductu duarum gemmarum (quas tamen pro amuletis, non pro vere græcis habere malim) apud Montfauc. tab. CXXII, 8. 9. ad Palladem revocabat Eckel Doctrina numor. Tom. V, p. 331. Nec tamen ultra opinationem progredi in his licet.

Sirenum species tam diversa est, ut eam cum Harpyiis confundi mireris. Sunt eæ virgines alatæ, inde a femoribus in volucres desinentes; πτερωταὶ, τὰ κάτω ὀρνίθων ἔχουσαι ut Schol. Lycophr. 653. et Apollon. IV, 898 άλλο μὲν οιωνοῖσιν, Αλλο δὲ παρθενικῆς ἐναλίγκιαι ἔσκον

idea. Tubam fere vel citharam tenent, ut vel apud Montfauc. videas. Exempla exstant plurima in numis, in gemmis (v. c. ap. Tassie) et sarcophagis. Nobilis est denarius gentis Petroniæ (v. c. Thesaur. Morell. tab. I, 1. et al. add. Spanhem. Tom. I, p. 251). Inprimis numi Neapolis Parthenopen exhibent. Inter gemmas est Sarda, in qua Ulysses alligatus est malo, adstantibus trinis Sirenibus, obvia apud Paciaudum Monim. Pelop. Tom. I, p. 139. Idem argumentum est anaglyphi, quod primus edidit Fabrett. Addend. ad Tabulam Iliacam, pag. extr. Add. Musam Sirenis alis pennas evellentem ap. Winckhelmann. Mon. ined. tab. 46.

Tandem Stymphalides nequidem in censum hunc referri debebant ; sunt enim aves palustres longis rostris, nulla alia re notabiles: v. Apollodor. II, 5, 6. At Pausan. VIII, 22, nugatur, dum ex Arabia eas arcessit. Occurrunt illæ in pluribus anaglyphis Herculis, et in numo Perinthiorum Gordiani III. in Numism. Albani, Tom. II, tab. 70. Add. Pictur. Herculan. Vol. VII, p. 709. Winckelmann. Mon. ined. tab. 65. Gravures de Vases par Tischbein, Vol. II, tab. 18.

EXCURSUS VIII.

Vaticinium de mensis ambesis.

III, 255-258. Sed non ante datam cingetis mœnibus urbem, Quam vos dira fames, nostræque injuria cædis Ambesas subigat malis absumere mensas. Vaticinium hoc fuit inter veteres Græcos et Romanos celebratissimum, quod jam in Disquis. de inventis a poeta rebus s. V. attigimus; etsi diversum apud alios auctorem habet. Nam Anchisæ jam olim a Venere datum esse, e L. Julio Cæsare, et Q. Lutatio tradit Victor O. G. R. 11, unde etiam raλasov Serioua vocat Lycophr. 1250-1252. Æneæ autem, sive a Jove Dodonæo, (Varro Rer. Div. lib. II. ap. Serv. ad III, 256, et alii ap. Dionys. Halic. I, 55) sive a Sibylla Erythræa, (v. Dionys. ibid.) prædictam rem, narraverant alii. Poetæ inventum esse videtur, quod Harpyiarum uni oraculum illud tribuit. Exitum sortis datæ v. lib. VII, 107 sqq., ubi v. Excurs. II. Ceterum summa ista vaticinii celebritas movisse videtur poetam, ut fabulam amplecteretur, per se ineptam, et epici carminis majestate indignam, quippe quæ ex vocabulorum lusu pendet; saltem illud ad poetam excusandum valere debet. Nam, ut narrationem suam faciat probabilem ac verisimilem, quoniam in rebus absurdis delectationis fructus intercipitur, poetæ epici prima cura est. Itaque in laude ipsi ducendum, si fabulas priscas popularium suorum, vel veterum poetarum, tam commode argumento suo intexere, et ita accommodare noverit, ut, dum eodem quasi stamine tota tela detexta est, videantur parem fidem habere, et illa quæ ipse nova erat commentus. Quum autem in

« PreviousContinue »