Page images
PDF
EPUB

norum speculatus est. v. Odyss. d, 244 sqq. Eurip. Hecuba 239 spp. add. Rhes. 501.710 sq. add. Tzetz. Posthom. p. 157. Quintus Cal. utrumque ingressum tantum strictim memorat et tempora confundit, X, 346, quod miror; nam Leschen in eo exponendo operam navasse discimus ex Procli argumento Iliadis parva : Οδυσσεὺς δὲ αἰκισάμενος ἑαυτὸν, και τάσκοπος εἰς Ἴλιον παραγίνεται, καὶ ἀναγνωρισθεὶς ὑφ ̓ Ελένης, περὶ τῆς ἁλώ σεως τῆς πόλεως συντίθεται κτείνας δέ τινας τῶν Τρώων ἐπὶ τὰς ναῦς ἀφικνεῖται. καὶ μετὰ ταῦτα σὺν Διομήδει τὸ Παλλάδιον εκκομίζει ἐκ τῆς Ἰλίου. Helenæ Hecubam adjunxit Eurip. in Hecuba l. c. Ulyssi comitem dedit Diomedem Tzetza in Posthom. 604, loco valde turbato: cf. Jacobs ibid. p.. 157. 159. Creditum tamen inter Romanos Palladium hoc Romæ in Vestæ templo servari, fatale etiam hoc urbi habitum; nec ulli viro; ne Pontifici quidem Maximo, videre illud fas fuit. Quibus de rebus multi egerunt. v. Dionys. Hal. I, 68. Satis est comparare Ovid. VI Fast 421. 431 sqq. Hinc Vestam interdum cum Palladio videas, ut in Sarda apud Maffeum Gemm. ant. P. II, n. 76. Omittimus quæ de gente Nautia, in cujus tutela Palladium habebatur, aliisque rebus disputari possint. Adhuc sub Commodo in templi Vestæ incendio servatum illud, ap. Herodian. I, 45, et ab Elagabalo loco motum, lib. V, 15, narratur. Ex altera parte non minus Athenienses Palladium Trojanum in sua arce servare videri volebant, v. Pausan. 28; item Argivi, Paus. II, 23; et notum est, omnino plures urbes Palladium sibi vindicasse: cf. du Theil. To. XXXIX Hist. de l'Acad. des Inscr. p. 238. A Diomede Æneæ redditum Palladium commenti erant seriores: ut Cedren. p. 135 C. D. et Malelas p. 212. Scilicet religionum harum tam diversarum a poetis variis modis ornatarum cum fidem adstruere vellent urbium scriptores, passim et grammatici, atque ostendere, quomodo ad Æneam rediisset Palladium a Græcis ablatum, multa commenti sunt, quibus tota hæc de Palladio quæstio ita obscurata est, ut multorum doctorum virorum, qui expedire rem volebant, otium consumserit. Nobis satis est caussas diversitatis indicasse. Occurrit autem cum Palladio Æneas, in multis numis gentis Juliæ, armata virguncula stantis habitu : eadem fere specie, qua in monumentis id quoque Palladium conspicitur, quod Diomedes cum Ulysse abstulit; cf. Apolled. Biblioth. III, 12, 3, et ipse Virgilius Æn. II, 172 vix positum castris simulacrum; arsere coruscœ Luminibus flammæ arrectis, terque ipsa solo Emicuit parmamque ferens hastamque trementem. An vero Palladis signum hoc idem habendum sit, aut a poetis habitum fuerit, quod in templo Palladis in arce Ilii sito visebatur, et in cujus genibus peplum Trojanæ mulieres apponunt Iliad. 3, 273. 303, Burmannus illo loco quærit; sed ut idem haberi possit, nolim cum viro doctiss. eivaι 'Anvaíns irì goúvaow interpretari ad genua, quod jam Strabo refellit, multo minus peplo deam induere. Nam diversa in arce Palladis signa esse et potuere et debuere: Etiam in nostro poeta lib. II, 225 sqq., postquam v. 165 sq. ablatum jam Palladium memoratum erat, angues, qui Laocoontem

cum filiis eliserant, in templum Minervæ in arce fugiunt; Sub pedibusque dea clipeique sub orbe teguntur. Et quale dicemus fuisse Palladis signum illud, quod, Cassandra ab Ajace Oilei violata, avertit vultum, (de quo v. docte agentem Bottiger de raptu Cassandræ p. 63 ) v. Lycophr. Cassandra v. 361. Quint. Cal. XIII, 425 sq., quod bene poeta noster ad aliam rem ornandam transtulit Æn. II, 172. Non igitur Maro sui oblitus videri debet; sed in poetarum fabulis, quæ in his, ac similibus, et famæ et historiæ vices præstant, diversa fuere in arce Palladis signa; nec modo diversis in locis, sed et eodem in loco ; nam fatale τὸ διοπετὲς ̓Αθηνᾶς Παλλάδιον, πολλῶν ὄντων τὸ σμικρότατον (ap. Conon. 34.) in Minervæ templo in arce diligenter custoditum Arctini versus docent: Dionys. I, 68. 69. Diversum a Penatibus Palladium illud is a plerisque, et ab ipso poeta, habitum vidimus; sed ex aliorum doctrina Pallas cum Junone iis ipsis diis Penatibus erat accensenda. v. Macrob. III, 4. exemplo forte Palladis et Junonis cum Jove Romam tuentium. Apollinem et Neptunum alii apud eundem, frustra advocato versu Æn. III, 119; at Tusci Cererem, Palem et Fortunam Penates tradiderant. v. Serv. ad Æn. II, 325, adde eund. ad II, 119. III, 12.

Inter hæc Penates Trojanorum confundi cœpere cum diis Samothracum magnis. Nec mirum; si quidem communis utraque fuit religio; utraque vetustate memorabilis. Redit adeo disputatio ad deos Cabiros, de quibus, post Guthberleti libellum, et Bochartum, multa satis subtiliter quæsita sunt etiam a Frereto (Hist. de l'Ac. des Inser. Tom. XXVII), sed ad opiniones magis et conjectationes, quam ad veterum historiarum fidem ad quarum ductum melius de iis disputatum est nuper a Viro doctiss. Ste Croix (Recherches sur les Mystères p. 26.) Inter Britannos ingenia in hoc argumento exercuere (Wise) of the first Inhabitants of Europe p. 38, et Vir doctiss. idem et sagaciss. Jac. Bryant Analysis Tom. II, p. 461. Quando quidem Gemini in Zodiaco ab Egyptiis constituto occurrunt, ad Gattereri nostri ductum Cabiros ex Calendario Ægyptiorum illustravit Herman. Mythol. Vol. III. p. 160 sqq. Alienum ab h. 1. et consilio esset, ad hypotheses et opiniones deerrare. Loca class. sunt Strab. X, p. 723-726. Schol. Appollonii I, 916. Dionys. Halic. I, 67–69. Varro de L. L. IV. p. 17. Macrob. III, 4. Quæ ex his, ut simpliciora, ita probabiliora habeo, hæc sunt : religiones istas et antiquitate et origine fuisse obscuras; ipsam deorum formam parum scite expressam, ut nec appareret, juveniline an senili specie essent habendi : id quod in rudis operæ simulacris evenisse mirum non est ; videri itaque Phoenicum Patæcis similes fuisse, forte etiam ab illis profectos Cabiros; (cf. Herodot. III, 37) magnas successisse mutationes harum religionum ab initio fuisse Coelum et Terram; postea accessisse duo alios: nunc quatuor ista numina, domesticis nominibus insignita, interpretatione varia ad diversos deos Græcorum referri cœpisse: igitur in illis memorari videas Cererem et Proserpinam; Haden et Mercurium, ab aliis Bacchum et Jovem ;

etiam Vulcanum in iis quæsitum, item Cybelen : nec improbabile fit, adscita fuisse hæc ipsa sacra seriore ætate; quæ fortuna fuit cum aliarum religionum, tum inprimis arcanarum : in quas, ut nostra quoque ætate factum videmus, intulerunt quæ quisque vigilans stertensve somniabat, inprimis super rerum natura ejusque vi genetrice. Quia autem duorum simulacrorum, prisco more, tanquam fratrum junctorum, species oculis occurrebant: confusi tandem Cabiri seu Dii magni sunt cum Dioscuris; dictique adeo et hi magni Dii et Penates. Turbas alias fecit hoc, quod et ipsi sacerdotes dicti sunt Cabiri.

Ceterum Penates, ignem sacrum, et Palladium etiam jungit Lucan. IX, 990-994 docto in loco; et quæ de Palladio tradita erant, traducta aliquando sunt ad deam Pessinuntiam: v. Herodian. I, 35. Egit quoque, quod nunc didici, de diis Penatibus Meziriac. ad. Epp. Ovid. T. II, p. 158. Interea, hac opportunitate data, obiter adhuc monebo, ut animadvertas, quanta religionum Trojanarum, quippe quæ inter antiquissimas fuere, simplicitas fuerit. Suis sane nominibus, hoc est Græcis, numina Trojanorum effert Homerus : facile tamen ad elementorum naturæ genera et formas deos illos revoces. Colebatur in arce Minerva et Apollo: Iliad. 7, 88. e, 446, Quint. Smyrn. XIII, 433 sqq., Jupiter in Ida sacrarium habebat, alterum in acropoli : Iliad. X, 171, 2, alia religio Neptuni erat. Cum his Penates e religione antiqua Samothracica. Commode his numinibus et sacris memorandis usus est Maro: E templo Palladis Palladium raptum II, 165 sq. ex Iliad. ¿, 297, et in idem pompa cum peplo ducta I, 479 sq. Aliud Palladis templum in urbe fuit : e quo Cassandram abstrahi vident Trojani II, 404. 425, nam ab hoc ad arcem pergunt Æneas et socii 437. Apollo Thymbræ, et Sminthei nomine Chrysæ, tum in ipsa arce, Pergamo, templa habuit: unde ejus sacerdos Panthus II, 318 arcis Phœbique sacerdos. add. 429. 430. Apollini cum Neptuno sacra facit Eneas III, 119 tanquam diis Patriis. Scilicet ille Troja tutela et præses deus: VI, 56. Neptuni sacerdos Laocoon sacra ex antiquo more ad litus faciens II, 201. Cybele e Creta repetita III, 111 proprie ad Phryges spectabat : in Ida coli solita : IX, 80 sq. X, 252 sq. Vestam addit Virgilius, (II, 567 ubi Helenam limina Vestæ servantem memorat; et II, 296. 7. ubi Hectoris Umbra visa est efferre adytis penetralibus Vestam et Ignem sacrum ; quæ vix aliter quam de Vestæ æde accipi possunt. nescio an de suo; si auctoritatem habuit, ad Phrygum religionem, Matrem deum, spectare illa potuit; nisi probabilius fit, hanc in Venere latere, quam Homerus inter numina Trojanis studentia retulit, etsi alia ejus deæ religio Trojæ non occurrit. Veneris tamen templum in arce effictum video in Tabula Iliaca n. 107. At Veneris v Tpwao signum in Museo Capitol. To. IV. p. 353 non bene ad.veterem Trojam refertur; est enim Alexandriæ Troadis. Junonis quoque Maro fecit templum in arce II, 761, et Cereris sacellum ante urbem II, 714; hæc forte de suo; nam in Homero memorata non memini.

Cum autem Romani et ipsi Jovem, Junonem et Palladem, in arce co

lerent tanquam deos imperii præsides, voluere interdum poetæ et hos e Troja Romam traductos haberi. In conditionibus quoque pacis inter Latinos et Trojanos habetur hoc, quod sacra Trojana recipiuntur a Latinis: XII, 192 sacra deosque dabo, et 836 morem ritusque sacrorum adjiciam..

Ceterum haud vereor quemquam fore, qui me calumnietur tam fatuum et ineptum esse, ut hæc antiqua fide historiarum niti existimem; satis enim, vel me non profitente, ex narratione mea apparet, me poetarum commenta, ab antiqua aliqua fama ducta, multis modis deflexa et ornata, una tela contexere voluisse: quippe qui diligenter discernere soleam ea, quæ famæ antiquæ fundum qualemcunque, aut opinionem antiquam pro fonte, habere, et quæ diversis inde seu ingeniorum seu opinionum, tanquam aquarum divortiis, fuisse derivata, novisque aquarum venis corrivatis aucta novam naturam induisse videantur.

EXCURSUS X.

De Corobo.

II, 341 sq. 386 sq. 424. 425. De Corbo Mygdonis f. argumentum, pro episodio inductum a Virgilio, variis modis a veteribus fuisse tractatum videtur, donec tandem stulti et vecordis hominis personam ei induerent, ut adeo in proverbium abiret : de quo v. Ælian.V. H. XIII, 15. alia loca ap. Cerdam. Ad v. 341 Servius: Hunc autem Corœbum stultum inducit Euphorion, quem et Virgilius sequitur, dans ei inf. 390 Dolus an virtus quis in hoste requirat? cum sit turpissima dolo quæsita victoria. Prius illud notatu dignum; Euphorion enim Corobo temerario forte in Achivos facto impetu, personam vecordis hominis primum addidisse videtur; dum scilicet argumento ab aliis tractato novitatis gratiam conciliare volebat. Etiam Pompon. Sab. Euphorion, inquit, inducit cum stultum. Sed alterum, quod in Servio Euphorionem Virgilius sequi traditur, grammatici commentum est; non enim vecordem et stolidum exhibuit Corobum; nec, nisi alia fuere in Euphorione, quæ expressa forte sunt a poeta, aliunde liquet an Euphorionem ante oculos habuerit Virgilius; quod adeo sine fundo idoneo ex h. 1. ponit Jac. Nic. Loensis Epiphyll. II, 3, ut non magis vera sunt, quæ de carmine Minxade deprompta a Virgilio esse vult. In Polygnoti tabula ap. Pausan. X, 27 Corobus etiam erat expressus, ubi ille addit : ejus monumentum nobile in Phrygum finibus, et Mygdonas ab eo nomen habuisse; quod falsum : nam Mygdones antiqua Thracum stirps fuere. Venisse eum ad Cassandræ nuptias, et occisum, ws μèv ó rλríwv róyos, a Neoptolemo: Lescheus autem a Diomede interemptum carminibus prodidit In hoc. Virgilius tertium aliquem auctorem sequutus est, nam is v. 425 a Peneleo interfectum tradit. Cum Lescheo facit Quintus Calab. XIII, 168 sq. Ad

[merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors]

aram interfectum exhibet etiam Tabula Iliaca n. 104. Corobum Mygdonis filium inter vigilum duces nominat Auctor Rhesi 539. Patrem saltem Mygdonem Homerus suppeditaverat; nam Mygdonem et Otreum Priamus olim copias Phrygum adversus Amazones ducere viderat : Iliad. 7, 184 sqq. In Epitome Iliados v. 248 est clara 'satus tellure Corœbus: quod non satis assequor. Venerat ille e Phrygia. Alius Mygdon est Amyci frater in Heracliis et Argonauticis: v. Not. ad Apollod. p. 379. Ceterum quæ subjiciuntur, Corœbum Cassandra amore incensum operam Priamo iu hoc bello obtulisse, eleganter ab Homerico Othryoneo Iliad. V, 363 sqq. traducta sunt, sed multo suavius et ornatius, inprimis hoc : Infelix qui non sponse responsa futuræ Audierat.

EXCURSUS X*.

Cassandra raptata.

II, 403-406. Ecce trahebatur passis Primameia virgo Crinibus a templo Cassandra adytisque Minerva, Ad cœlum tendens ardentia lumina frustra: Lumina; nam teneras arcebant vincula palmas. Cum mihi propositum sit, ex Notis ea, quæ pro digressione haberi possint, etsi cum Maronis doctrina conjuncta, sublata in Excursus rejicere: revocabo ad h. 1. ea, quæ antea in Nota ad h. v. disputaveram, rejectis aliis, post ista a me notatis, quæ nunc in Commentatione elegantissima doctissimi Boettigeri copiosius sunt disputata. Redibant autem illa partim ad ipsum mythum diversis modis narratum et tractatum; partim ad Virgilianam rationem. Et in priore quidem parte otium fecit nunc laudata modo Boettigeri docta de hoc argumento in Vase picto commentatio. Monebo tantum hæc pauca: Homerus facinus Ajacis in Cassandram commissum ignorat: quod jam Strabo observaverat XIII p. 896 C. Cassandram vatem, Priami filiam, cum ceteris captivam abductam esse, jam antiquiores narrasse videntur. Servata illa in reliqua præda, tandemque sorte ducta Agamemnoni cesserat. Apud Proclum in agumento Arctini Ιλίου πέρσιος hoc unum narratur : Κασσάνδραν δὲ Αἴας Οϊλ ως πρὸς βίαν ἀποσπῶν συνεφέλκεται τὸ τῆς Ἀθηνᾶς ξόανον· ( quod Cassandra deæ supplex, ἱκετεύουσα, amplexa erat) ἐφ ᾧ παροξυνθέντες οἱ Ἕλληνες καταλεῦσαι βουλεύονται τὸν Αἴαντα· ὁ δὲ ἐπὶ τὸν τῆς ̓Αθηνᾶς βωμὸν καταφεύγει καὶ διασώζεται ἐκ τοῦ ἐπικειμένου κινδύνου. Apparet ex his, fabulam disertius fuisse tractatam in eo carmine. Fuit enim Ajax in judicium vocatus propter sacrilegium; hoc est judicium illud, quod in Poecile pictum erat Athenis : Pausan. I, 15 p. 37. οἱ βασιλεῖς ήθροισμένοι, διὰ τὸ Αἴαντος ἐς Κασσάνδραν τόλμημα et Delphis in Lesche a Polygnoto pictus Ajax erat ὀμνύμενος ὑπὲρ τοῦ ἐς Κασσάνδραν τολμήματος Pausan. X, 26. Videtur adeo Ajax professus esse, falsi se criminis accusari, nec vim puellæ a se esse factam. Ulyssem accusatoris partes egisse ex c. 31. pr. colligas, uti et

[ocr errors]
« PreviousContinue »