Page images
PDF
EPUB

ex

eo fabulæ ornamenta nonnulla satis recondita narrat ad h. 1. v. 201 Servius, et ex eo, puto, corrupte tamen, Pompon. Sab. Omnino quidem Euphorionem fabulas Trojanas suo more tractasse et narrasse, iis patet, quæ eum de Laodice, Priami filia, diverse ab Homero et Lescheo ouv odevi eixóri, narrasse Pausanias, prodit lib. X, 26 p. 864. Potuit autem de Laocoonte agere Euphorion, in opere (Mooría vel "Araxra inscriptum erat) quo reconditæ et obscuræ ex tota fabulari historia fabulæ non secus atque a Callimacho in Airíos et Lycophrone in Cassandra erant expositæ. v. sup. ad Ecl. VI, 72. In quinto libro, qui Chilias inscriptus erat, prisca oracula', eorumque eventus, collegerat, adeoque et ea, quæ exscidium Troja antecesserant, memorare debuit: ut jam sup. Exc. I monitum est.

nisi

Non vana hinc suspicio oriri potest, Euphorionem etiam Virgilio in hac fabula ante oculos positum fuisse. Nam, quam magnifice Virgilius de eo poeta senserit, ex Egloga VI, 72 et X, 50 intelligitur; unde etiam Quinctil. X, 1, 56 Quid? Euphorionem transibimus? quem probasset Virgilius, idem nunquam certe conditorum Chalcidico versu carminum fecisset in Bucolicis mentionem. Et omnino Alexandrinis poetis inprimis operam dedisse Virgilium nostrum, ex iisque profecisse in doctrina poetica, qua excellit, admirabili, et in simplicitate orationis pura, tersa ac nitida, cui dignitatem tamen et gravitatem, qua illi carent, ex Tragicis, ut supra exposuimus, petitam adjecit,'conjicimus. Certe ex illis poetis tota Augustei sæculi elegantia ac nitor fluxisse videtur, et Romæ ab elegantioribus hominibus Alexandrinos illos unice frequenti lectione tritos fuisse, vel ex Cicerone apparere puto Tusc. Qu. III, 19, ubi Ennium ab his Euphorionis cantoribus (h. e. iis, qui eum vel latine redderent, ut Cornelius Gallus, vel eum imitatione sequerentur aut omnino valde frequentarent) contemni ait; scilicet tersiorem et puriorem Euphorionis orationem judicabant Enniana. Etiam Tiberium Cæsarem Euphorionem, Rhianum, et Parthenium admodum probasse, ut et eorum imitatione carmina græca scriberet, e Sueton. Tib. 70 constat. Non igitur veri adeo dissimile videri potest, si quis Euphorionem a Virgilio in hac fabula expressum esse censeat, cum, quæ a Servio ex eo commemorentur Virgilianis fere conveniant. Idem in fabula de Corobo auctor Virgilio fuisse perhibetur: inf. Ex

curs. X.

Tota tamen ratio, qua poeta hoc episodium tractavit, tragicum potius spiritum orationemque affectibus gravem et ornatam prodere videtur. Debuit autem in multis tragoediis græcis latinisque, quarum argumenta excidium Trojanum respicerent, hæc narratio occurrere. Inprimis tamen nobilis olim fuit Sophoclis tragoedia, Laocoon inscripta, e qua versus aliquot servavit Dionys. Halic. I, 48 (quem vide) et duo alios Harpocration in aquas. Ex eadem esse videtur, quo Eustath. ad Odyss. p. 1496 l. 36 a Sophocle Equum Trojanum eleganter rouλov dictum memorat. An ex illa Sophoclis, nescio, sed ex aliqua certe Græci

poetæ tragoedia breviter narrata est fabula ab Hygino f. 135; jam autem is cum Virgilio multo magis quam cum ceteris auctoribus,

consentit.

Jam omnium horum fontem unum aliquem ex Cyclicis poetis fuisse, dudum suspicabar, inprimisque Leschen, quem utique Quintus expressisse visus erat. Dubitationem tamen faciebat hoc, quod Tabula Iliaca, quæ post Homerum et Arctinum ex Iliade purva expressa est, Laocoontem ignorat. Sed potuit ea res ac debuit cum ceteris, quæ desiderantur, in altera Tabulæ parte, quæ periit, exhiberi. Nunc ex Procli fragm. hæc tradere licet : Præcipuus hujus fabulæ fundus fuit 'Iniov épais Arctini: seu, quod probabile fit, Leschis; in cujus initio statim expositum fuit: ὡς τὰ περὶ τὸν ἵπποἱ οἱ Τρῶες ἑπόπτως, ἔχοντες περιστάντες βουλεύονται, ὅ, τι χρὴ ποιεῖν· καὶ τοῖς μὲν δοκεῖ κατακρημνίσαι αὐτὸν, τοῖς δὲ και ταφλέγειν. οἱ δὲ ἱερὸν αὐτὸν ἔφασαν δεῖν τῇ ̓Αθηνᾷ καταθῆναι. — ἐν αὐτῷ δὲ δύο δράκοντες ἐπιφανήντες τὸν Λαοκόωντα καὶ τὸν ἕτερον τῶν παίδων διαφθείρουσιν. Contra in Iliadis parvæ argumento, quod in Equi in urbem deductione subsistit, nulla Laocoontis fit mentio. Secundum hunc alium habeo, quem inter primos fabulæ auctores nominare possis, Bacchylidem ; nam is, Servio quidem teste, de Laocoonte et uxore ejus vel de serpentibus a Calydnis insulis venientibus atque in homines conversis meminerat; Qui, si antiquus ille fuit μeñoroids, Pindari æqualis in lyricis suis aut Stesichori exemplo carminis argumentum facere, aut digressione facta fabulam attingere potuit, ut tamen ejus verba pro fundo essent reliquis poetis. Una adhuc superest fabulæ de Laocoonte narratio ap. Petron. c. 89 in ráo Trojæ v. 29 sqq., sed ea ex Virgilio, in nonnullis tantum non pueriliter, in aliis declamatorie omnia in majus efferendo, expressa (etsi in multis bene eam adversus Tollium, qui in Fortuitis p. 14 Petronium cum Virgilio contulit, defendat Burm.), sive is vere tabulam aliquam tum superstitem ante oculos habuerit, sive habere finxerit. Inter alia, cum Virgilius intactum reliquisset, utrum Laocoon morsu serpentis perierit, nec ne, 49 sqq. patrem cum filiis exanimatum exhibet; porro v. 44 de pueris; parvulas illi manus Ad monstra vertunt; neuter auxilio sibi, Uterque fratri transtulit pias vices, Morsque ipsa miseros mutuo perdit metu. Placent hæc mutui fratrum amoris cogitatione; sed accuratius dispicienti vix ex rerum veritate dicta videri possunt; sibi enim, non alteri, in gravi ac repentino terrore consulit quisque; et importuno verborum lusu expressa talia nolis. Sed hæc jam animadversa a Lessingio in Laocoonte p. 57 videas. Ceterum, quod parvulas manus tribuit, admodum pueros videtur significare velle; et Virgilius: parva duorum corpora natorum. Talia quoque in Codicis Vaticani pictura, admodum inscite facta, expressa videas. Si tamen sacrificanti patri ministerium præstiterunt, tanquam Camilli; vix adeo teneros exhiberi a poeta posse putes. Et tales impuberes (quamquam et ii ipsi reprehensi, quod patris speciem non satis æquant. vid. Richardson, Descript. de divers tableaux etc. p. 513. Comes de Caylus Tom. XXV Mém. de l'Ac. des I. p. 329) in

ille v.

[ocr errors]

contra vero,

id,

nobilissmo illo Laocoontis cum filiis duobus signo, quod olim Viridarium Pontificis Max. Romæ, nunc Museum Pio-Clementinum habet, sive Rhodiorum artificum opus, sive ejus exemplum, exhibentur. In reliquis, meo quidem judicio, aut nihil in signo illo occurrit, quod magnopere cum Virgilio conveniat; aut unum et alterum, quod adeo, nec artificii vel carminis ratione ita postulante, diversum sit, occurrit; quod in opere Vaticano inprimis attendendum erat, momentum rei gestæ quod artifex cum judicio delegit, in carmine ne quidem attingitur: serpentum autem nodi prorsus sunt diversi; nam uterque serpens implicita Laocoontis cervice supra caput ejus eminet. Quæ cum ita sese habeant, parum materiæ ei disputationi inde suppetere videri possit, utrum poetam artifex, an is poetam sequutus sit. Neuter enim alterum, neque uterque commune aliquod exemplum, vel eundem auctorem, ante oculos habuisse, sed uterque suos auctores, (quos plures in hac fabula extitisse ut constaret, supra a nobis allaboratum est), suæque artis rationes sequutus esse dicendus. In hanc tamen de discrimine inter poetæ et artificis opera, eorumque caussas ac rationes, disputationem incidisse Lessingium, est quod gratulemur, cum ei librum præclarum eo nomine inscriptum debeamus. In Holdsworthii et Spencii Annotat. ct Obss. ad h. 1. etiam nonnulla nuper legimus, sed vulgaria fere, partim et falsa.

EXCURSUS VI.

Laocoontis clamores.

II, 222. Clamores simul horrendos ad sidera tollit Laocoon. Quæ docti viri nostrates nuper super h. 1. disputarint, recenti tenetur memoria. Mihi quidem, quid in poeta excusandum vel defendendum videri debeat, nondum satis liquet. Certe ne clamores memoraret, nihil eum deterrere potuit. Nam in Laocoonte nec herois aut magni viri fortitudo et constantia, nec Romani pectoris gladiatoriis spectaculis efferati immanitas omnino ullum habere potest locum. Agendum erat poetæ inprimis hoc, ut portentum terroris et horroris plenum offeretur, quo` Trojani obstupefacti suspicionem fraudis animo dimitterent et Equum in urbem reciperent. In tali consilio clamoris ratio haberi a poeta po.... terat hactenus, quod ad terrorem augendum clamores ingentes, quos tolli audias, facere possunt et ipsi, in tam atroci casu, in quo naturæ impulsus ita fert, ut clamorem tollas. Neque ea res fastidium aut reprehensionem habere potest. Enimvero doloris victi, questusque repressi vel temperati, laus omnino fuisset nulla. Non enim de pugna vulnereque accepto agitur. Nihil hic de virtute militari, nihil de fortitudine sapientis. Constantiam ac tolerantiam in prodigio ejusque horrore declarando nemo desiderat. Aliter res se haberet in Laocoonte in sce

nam producto, quando mores ejus simul sunt exprimendi. Virgilius vero omnia ad terrorem efferre et debuit et voluit. Scilicet, quod jam alio loco (Antiquar. Abbandlnugen II St. pr.), a me monitum est, cum multa subtiliter et acute super Laocoonte disputata sint, inprimis super comparatione carminis et symplegmatis, sunt tamen pleraque a re et a poeta aliena. Inanis erat disputatio omnis, utrum artifex poetam, an hic artificem, ante oculos habuerit; restat enim tertium, quod verum est, habuisse utrumque diversos auctores quos sequeretur; fuisse quoque utriusque consilium plane diversum: alter enim hoc efficere voluit, ut miserationem moveret, alter autem, Maro noster, ut terrorem. Hæc si animadverteris, ut sæpe fit, omne acumen concidit: redit res ad summam simplicitatem.

EXCURSUS VII.

Equus Trojanus in urbem inductus.

II, 237 sqq. Scandit fatalis machina muros etc. Non male hæc, sine dubio e vetere poeta, ornantur apud Tryphiod. v. 318 sqq. Pallas ibi ipsa Equum impellit, Juno autem et Neptunus portæ compagem laxant. Priamum ipsum inducendi auctorem fuisse, etsi Cassandra reclamante, alii tradiderant; ut ex Hygino f. 108 intelligitur. Omnino plures hanc narrationem ornandi modi, variis novis casibus ac miraculis rerum intextis, apud veteres fuisse videntur; cum illa a tenuissimis initiis profecta esset; v. sup. Excurs. III. Jam Odyss., 492 Ulysses Demodocum hortatur : Αλλ' άγε δὴ, μετάβηθι καὶ ἵππου κόσμον ἀεισον Δουρατέου, τὸν Ἐπειὶς ἐποίησεν σὺν ̓Αθήνῃ, Ὄν ποτ ̓ ἐκ ἀκρόπολιν δόλον ἤγαγε δῖος Ὀδυσσεύς, ̓Ανδρῶν ἐμπλήσας, οἵ Ιλιον ἐξαλάπαξαν. Inde Demodoci ipsum carmen subjicitur v. 500-520, in quo nihil est quod admodum improbes. At omnem

Javornτa egressus est poeta in notabili episodio de Helena Equum obambulante Odyss. d, 274 sqq., quod in alio forte vetere poemate probabilius fuit tractatum, uti etiam ex Tryphiodor. 452 sq. apparet, ubi propius ad veri aliquam speciem res exposita. Nam, ut Helena voces Achivorum ita simulaverit, ut, qui in Equo latebant, crederent, suas uxores advenisse Trojam, etsi per se vocum talis imitatio arte parari potest (Twining ad Aristot. de Poet. p. 42 miratur quoque Helenam jam tantum in ea arte profecisse) tamen pro carminis et rerum narrandarum gravitate nimis ludicrum et absonum est. Mihi de illo loco ita statuendum videtur, ut, suspicione de conditis in Equo Achivis semel orta, Helena accesserit, et varia tentaverit, quo efficeret, ut, qui inclusi essent, feminæ sibi amicæ se proderent. Itaque non modo se suumque nomen profata suamque erga Achivos, populares suos, benevolentiam et in pristinum maritum fidem intemeratam testata est, verum etiam reditus sui ad Achivos et in Græciam desiderium comme

moravit, quod sibi conmune esset cum uxoribus Achivorum apud Trojam desidentium; quippe quæ votis precibusque assiduis reditum maritorum expeterent. Quæ ut tanto magis ad affectum movendum essent dicta, mulierum istarum, quippe quas olim familiares sibi habuerat, ipsa verba, blandasque maritorum suorum compellationes vocesque adeo ad desiderii amorisque significationem compositas imitatur. Nec multum aberat, quin ea res successum haberet. Omnium enim animis recordatione et miseratione conjugum relictarum motis, multi se vix hoc continebant, quin Helenæ responderent.

[ocr errors]
[ocr errors]

ter, ut

ncidit:

[ocr errors]

rem

[ocr errors]

emodo

EXCURSUS VIII.

De nocte Trojanis funesta.

II, 250 sqq. Vertitur interea cœlum et ruit Oceano nox etc. Præivisse Ennium Annal. VI Vertitur interea cœlum cum ingentibus signis, Macrobius VI, I observavit; id quod tantum ad verba pertinet, de quibus v. sup. Exc. II. Rem jam Lesches docuerat, qui suam de Pak Troja capta narrationem sic erat orsus : Νυξ μὲν ἔην μέσση, λαμπρή δ' gemla éméterre σeλúvu, quando Sinon facem sustulit, apud Schol. Lycophr. ecla 344. Omnino tamen Virgilius Euripidem ante oculos habuit Troad. lure 542 sqq. Adde chorum Hecuba 914 sqq. Alia de hac nocte, deque mense et anno tradentur inf. ad lib. III Exc. II. pr. Facem diximus a Sinone sublatam, quæ vulgaris est narratio; legebatur illa quoque in Arctini Excidio Ilii, ut e Proclo discitur. at inf. Æn. VI, 517 ab Helena factum narratur. Conjunxit utrumque Tryphiod. 498 sqq. et potuit sane alterum post alterum fieri. Ab Antenore facem sublatam et alvum equi apertam alii tradiderant : Schol. Lycophr. 340. At in hoc ipso loco II, 256. 257 facem navis imperatoria Agamemnonis extulisse dicitur: flammas cum regia puppis extulerat; quod Seneca sequitur et imitatur Agam. 427. 428. Sed hoc est signum non prodi→ tionis, sed profectionis, classi ab imperatore datum. Post hæc videamus, qualem œconomiam rerum per hanc noctem poeta dispescuerit. Nox non erat illunis, aut sublustris : sed plenilunium : v. not. v. 255. Classis a Tenedo redux face e navi prætoria sublata ad litus Trojanum appellit; aperit iis portas globus heroum, qui ex Equo prodierant: 250-267. Per somnum Æneas Hectoris viso monetur, ut fugiat: 268-297. Expergefactus cæde et incendio omnia misceri videt; exit domo, et cum manu alia Trojanorum per mediam urbem incedit : 359. Occurrit Androgeos, quo cum comitibus cæso Trojani Corcebo auctore casorum arma induunt; at ejusdem Corœbi temeritate proditi cladem accipiunt. Eneas cum paucis ad acropolin pervenit: 437. Pugnatur et hic, sed cum Trojanorum strage. Æneas motus adspectu cædis Priami, tum a Venere monitus, domum suam

a E

[ocr errors]
[ocr errors]

nt.

[ocr errors]

%

« PreviousContinue »