Page images
PDF
EPUB

Dardanidæ contra turris ac tecta domorum

Culmina convellunt: his se, quando ultima cernunt,
Extrema jam in morte parant defendere telis;
Auratasque trabes, veterum decora alta parentum,
Devolvunt; alii strictis mucronibus imas
Obsedere fores: has servant agmine denso.
Instaurati animi, regis succurrere tectis,
Auxilioque levare viros, vimque addere victis.
Limen erat, cæcæque fores, et pervius usus

445

450

445. e contra pr. Moret., male. v. Burm. turres et aliquot Pier. tota domorum post Medic. Pierii, Moret. tert. et Hamb. sec. pro var. lect. et idem cum altera lectione in Servianis laudatur. tuta d. Moret. qu. Sunt et viri docti, qui Culmine legunt, h. e. a culmine, ut v. 603, sed v. not. - - 446. hi Sprot. et ed. Ven. hisce et q. Parrhas. et Goth. tert. a m. pr. Ceterum quorsum parenthesis hoc et sequ. versu faceret, non videbam : itaque eam sustuli. — 447. in abest a magna librorum parte, ut fere alibi; sed est in fragm. Vatic. et al. parent Parrhas. — 448. Eratasque trabes antiqui codd. apúd Pierium, quod recte h. 1. rejicit. aeriasque Hamburg. pr. pro var. lect., sed v. Burm. alta in duobus aut tribus antiquis omissum viderat Heins. et in Gudiano erasum; Pierius autem in nonnullis : decora illa; hoc et fragm. Vatic. habet, superscripto alta ; quod defendi possit, et decora ampla ed. Ven. sed decora alta verum esse, vel ex Statii imitatione apparet V Theb. 422. 423. Adde sup. lib. I, 429 columnas scenis decora alta futuris. 449. fractis Hamb. pr. unas duo ap. Burm. cum aliquot Pierianis, perpetuo vitio. -450. Obsidere pr. Moret. cum fragm. Vatic. Vide ad IV Georg. 436: sup. 332, et al. quas servant Menag. pr. asservant Leid. unus a m. pr. adservant in Servianis. ordine longo Bigot., memoriæ lapsu, ex aliis locis. -451. animis pr. Moret. Montalb. sec. Rottend. et Witt. Nec displicet, ut succurrere infinitivus historicus sit. Vulgatam etiam fragm. Vatic. habet et Pompon. Sab. interpretatur. — 452. viros levare Wall., male. et vim Menag. pr. vimque addere victi conj. Heins. (scilicet, si addere pro finito modo positum est). a. tectis Bigot. et Wall. a m. sec. — 453. devius Goth. tert. a m. sec.

ut adversus tela superne missa protegerent se.

445. Culmina domorum tecta, docte pro ipso tecto iisque rebus, quibus superior domus pars tegitur, h. e. tegulis. tecta penetralia eodem modo I Georg. 379. Etiam turres pro eodem tecto dicit, quia altum est. Agitur autem de una Priami domo: cui magnificentiorem speciem adjecit, quam quæ apud Homerum erat. -449. Vi

dentur hi stetisse intra fores. cf. inf. 484. 485.

451. Hoc ipso rerum adspectu renovatum in Enea consilium ac propositum, quod jam pridem ceperat, (v. 315 concurrere in arcem), ut regiæ Priamoque succurreret.

453-458. Cum aditus ad regiam obsideretur ab hostibus, postica porta eam intrat Æneas et a tergo pervenit ad portam regiæ, qua parte versus aditum a fronte

Tectorum inter se Priami, postesque relicti
A tergo: infelix qua se, dum regna manebant,
Sæpius Andromache ferre incomitata solebat
Ad soceros, et avo puerum Astyanacta trahebat.
Evado ad summi fastigia culminis: unde
Tela manu miseri jactabant inrita Teucri.
Turrim, in præcipiti stantem, summisque sub astra
Eductam tectis, unde omnis Troja videri,
Et Danaum solitæ naves, et Achaïa castra,
Adgressi ferro circum, qua summa labantis
Juncturas tabulata dabant, convellimus altis

[ocr errors]

455

460

455. quo duo Burm. cum Goth. pr. qua se infelix Menag. pr. tum r. aliqui in Serv. 456. Andromacha alter Menag. 457. Astyonacta Wall. Astianacta alii. Totus versus deerat Goth. pr. 458. ad omittit Eugraph. in Eunuch. Terent., sane elegantius; sed scriptis contra dicentibus; præter Goth. pr.: Guiet. conj. Evado hac s. f., quod et Servius supplet. inde Sprot. 459. jactabant undique Excerpta Burmann. inertia a m. pr. fragm. Vatic. -460. turrem Carisius lib. I Inst. Gramm. agnoscit. At Gellius XIII, 19 Valerium Probum turrim legisse testis est ; nec aliter scripti. vid. Pierium, Heins. et Erythr. Ind. h. v. 461. inde Sprot. 462. Achaia, forma poetæ sollenniore, Heins. tantum in recentioribus repererat ; at accedentibus Franc. Wittian. Parrhas. ed. Ven. et Dorvill., quibus addendi nonnulli codd. Pierii, et primo omnium loco fragm. Vatic. p. 171, reposuit Burmannus. Vulgo Achaica. Totus versus deerat Goth. tert. — 463. circum ferro Parrhas. quæ Gud. a m. pr. labentes duo Burm. cum binis Goth. — 464. imis Hugen. pro var. lect., ex interpretatione. In

[ocr errors]

domus
pugnatur. Illa porta postica
cum ornatu, quem tam vulgaris
res vix videbatur capere posse,
designatur per quatuor determi-
nationes est limen, sunt cæcæ, h.
e. ignotæ aliis nec cognitu faciles
et obviæ, fores—pervius usus tec-
torum Priami inter se, h. e. qua
commeare et convenire se invicem
commode poterant, qui inhabita-
bant regiam; h. e. familia regia
per plures domos, ut apud Home-
rum est, vel palatii partes disper-
sá. postes relicti a tergo, h. e. por-
ta, quæ a tergo erat, opposita
illi, quæ est in ædium fronte. ad
soceros, Priamum et Hecubam,-

-

[blocks in formation]

Sedibus, impulimusque; ea lapsa, repente ruinam
Cum sonitu trahit, et Danaum super agmina late
Incidit. Ast alii subeunt; nec saxa, nec ullum
Telorum interea cessat genus.

Vestibulum ante ipsum primoque in limine Pyrrhus
Exsultat, telis et luce coruscus aena.

465

470

hoc et sequ. versu distinctionem mutavi. Nam sententia non absolvitur nisi post impulimusque. — 465. que abest Franc. et ea Dorvill. Elapsa pro ea lapsa Gudianus cum nonnullis aliis ap. Heins. et Burm., nec non cum Pierianis plerisque et duobus Gothanis; vitio tamen. ruinas Vratisl. 466. agmine ed. Dan. Heins.

- 470. Vulgo interpungitur Exsultat telis, quod mutavi. coruscat Montalb. Wall. et ed. Ven. ahena scriptum a sec. manu in perveteri exemplari Gell. II, 3

testatur.

ma tabulata dabant juncturas labantes. Scilicet turres habebantur quatuor et plurium tabulatorum adeoque et contignationum; quarum tigna vel trabes, capitibus suis, immissæ esse debent parietibus. Jam h. 1. summum tabulatum, cur proprie dictum nolis, caussa idonea non est : hoc facile admittebat uncos et contos in juncturis suis (h. e. qua parte trabes insertæ et fultæ erant pariete), quæ facilius cedebant et insertum uncum recipiebant, quam solidus paries; itaque labantes, cedentes, laxantes se. Servius bene: faciles ad resolutionem : et dabant juncturas, plus quam habebant; præbebant scilicet aggredientibus turrim ferro. Quibus convulsis superior turris pars in oppugnantium capita decidit. ruinam trahit exquisitius quam facit: et sollenne hoc: solutis enim juncturis et evulsis trabibus evelluntur et convelluntur reliqua, ut ruentia sequantur. Ελλ ̓, κ δ ̓ ἕσπετο πᾶσα Iliad. μ, 398, qui locus comparandus in

quaxías narratione. Subeunt ta

men alii in cæsorum locum v. 467, et iuterea ex posterioribus ordinibus tela e longinquo ingeruntur. Narratio inde in solo Neoptolemo subsistit. v. 461 unde omnis Troja videri: illustrant intpp. ex Iliad. v, 13. 14; etsi ipsa turris poetæ ex Iliad. 4, 526 sqq. nata esse videtur, ubi Hectoris fatum ex ea prospicit Priamus cum Trojanis. Egregia autem cum arte hæc inserta sunt a poeta ad rerum faciem variandam, quod etiam Wartono observatum.

469 sqq. Expugnatur tandem regia per Neoptolemum Achillis f., qui ipsas fores erat aggressus. Nam hoc est ante vestibulum ipsum, h. e. januam, qua illud intratur, primoque in limine. Egregie autem eum repræsentavit : exsultat, pro pugnat. telis et luce coruscus aena, h. e. armis, thorace, clipeo et galea, æreis, splendentibus; ut sæpe apud Homerum λαμπόμενος simili in re. Iliad. ν, 341 ἴσσε δ' ἀμερδεν Αὐγή χαλκείη κορύθων ἀπὸ λαμπομενάων.

Qualis, ubi in lucem coluber mala gramina pastus,
Frigida sub terra tumidum quem bruma tegebat;
Nunc positis novus exuviis, nitidusque juventa,
Lubrica convolvit sublato pectore terga

Arduus ad solem, et linguis micat ore trisulcis.

475

471. Præstat interpungere post tegebat, ut sit : Qualis sc. exsultat coluber, quem tegebat in lucem offendit post et luce versu sup. et quod otiosum est; etsi aut exsultat repetas, aut ad convolvit trahas. Burmannus Homericum iπì xem comparans conj. e lustro, ut referatur ad : micat arduus, dubitat tamen an lustrum de serpentis cubili et latebra dicatur. Mihi videbatur ingluvies latere in corrupta lectione, quo ducere possunt mala gramina pastus et tumidum: pastus ingluviem mala gramina, paullo exquisitius, sed propter hoc ipsum forte a librariis corruptum. Georg. III, 431 de serpente chersydro: hic piscibus atram Improbus ingl viem ranisque loquacibus explet; ex quo loco etiam alia in hanc comparationem traducta mox videbis. Ut igitur ibi explere ingluviem, sic h. 1. dictum est pascere ingluviem, fere ut alibi pascere ventrem. Silius autem satiare ingluviem dixit imitatione Virgilii lib. VI, 155 Ingluviem immensi ventris gravidamque venenis Alvum deprensi satiabant fonte leones. Malebat Valk. ad Theocr. p. 252 inter loca habere, quæ Virgilius retractaturus fuisset. Schrader. varie tentabat locum in lucis; in silvis: ut apud Silium XVII, 449, loco ex nostro expresso, est in campis. Poterat et scriptum esse : Qualis ubi exiluit vel exultat coluber. — 472. sub terram Parrhas. v. IV Georg. 43 et Silv. VI, 150, et sæpe : gelidum, sed correctum, timidum Dorvill.—473. Tum pr. Hamburg. cum aliquot apud Burm. conpositis alter Rottend. et Leid. a m. pr. compositis sec. Hamb., quod non displicebat Heinsio. Similis varietas III Georg. 437, ubi hic idem versus repetitur. — 474. corpore Cod. Thuan. Macrobii V Sat. 5, perpetua variatione: sublato pectora tergo MS. ap. Pierium; male. Georg. III, 426 anguis Squamea convolvens sublato pectore terga; hinc tậ convolvit terga, qui fit sublato pectore, addi poterat ornate : Arduus ad solem. 475. Idem versus III Georg. 439. cf. Silius VI, 222. 223.

471-475. Pyrrhus juvenili audacia exsultans, comparatus cum serpente sub vernum tempus, pelle exuta, e caverna prodeunte. Respexit locum Nicandri Ther. 31 34. simul tamen ad Homeri ductum, sed ornatius et cum variatioIliad. X› ne, 93 · 95 Ως δὲ δράκων ἐπὶ χειῇ ὀρέστερος άνδρα μένησι Βεβρω κὡς κακὰ φάρμακ' (mala, noxia et venenata, ut sæpe, gramina pastus) ἔδυ δέ τε μιν χόλος αἰνὸς, Σμερδαλέον δὲ δέδορκεν, ἑλισσόμενος περὶ χει ( lubrica convolvit pectora )· w's "Ex

τωρ

ox inexpe. At apud Virgil. Pyrrhus non sustinet hostem, sed

[ocr errors]

aggreditur. Porro in lucem trahendum aut ad exsultat, aut ad convolvit utrumque parum commode v. Var. Lect. tumidum quoniam gramina pastus, quibus novum vigorem sibi paravit, ut apud Nicandr. 33, 34. at gramina mala pastus, eoque succis venenatis repletus, ex vulgari hominum opinione. Ap. Nicandr. Ther. 285 επεί τ ̓ ἐκορέσσατο φορμῆς· at in Homero sunt, ut modo vidimus, nand papuana. Expressere hunc locum certatim alii, ut Statius IV Theb. 95 sqq. Silius XVII, 448 451. XII, 6-10. VI, 155 et pas

Una ingens Periphas, et equorum agitator Achillís
Armiger Automedon, una omnis Scyria pubes
Succedunt tecto, et flammas ad culmina jactant.
Ipse inter primos conrepta dura bipenni
Limina perrumpit, postesque a cardine vellit
Æratos; jamque excisa trabe firma cavavit
Robora, et ingentem lato dedit ore fenestram.
Adparet domus intus, et atria longa patescunt;
Adparent Priami et veterum penetralia regum;
Armatosque vident stantis in limine primo.

At domus interior gemitu miseroque tumultu •Miscetur; penitusque cave plangoribus ædes

480

485

476. Peryphas, Peryfas, Perifas, male in libris scriptum. - 477. Actomedon et Syria, Schiria, Seria vitiose in libris. Autumcdon Pompon. Sab. omnes Medic. 478. succedunt muro Servius inf. ad v. 723, ubi et in MSS. et flammam ad fastigia jactant. 479. correcta unus Leid. Venetus a c. rumpit Wall. a m. pr. jam Menag. pr. excissa Oudart. cavabat

[ocr errors]
[blocks in formation]

480. prorumpit Menag. pr. prærumpit 481. auratos pr. Hamb. ferratos Voss. et Longob. — 487. clangorivus quatuor apud

annititur. Nunc enim adhuc de conatu agitur: cf. 492, 493. Quintus Cal. X, 388 similibus fere verbis : Ὥρμηναν δὲ πύλησι θεηγενέος Πριάμοιο ̓Αθρόοι ἐγχριμφθέντες ὑπ' ἀμφιτόμοις πελέκεσσι Ρῆξαι τείχεα μα κρά, πύλας δ ̓ εἰς οἶδας ἐρεῖσαι Θαιρῶν ἐξερύσαντες. Tandem perrupta et perforatæ fores, laxata asserum,vel tignorum coagmentatorum compage: jamque cavavit robora firma, fores roboreas, excisa trabe, assere, et dedit, effecit, fenestram, aperturam, ingentem lato ore, foquo prospectus intra atrium efficitur: 483.

ramine "

483 sqq. Ad affectum hæc magna cum arte traducta esse, jam alii post Scaligerum viderunt. 485. Armati sunt, qui v. 449, 450 memorabantur.

486 sqq. Proprie clamor, lacrimæ, gemitus miscetur, quate

« PreviousContinue »