Page images
PDF
EPUB

Sacra suosque tibi commendat Troja Penates:
Hos cape fatorum comites; his monia
his moenia quære,

Magna pererrato statues quæ denique ponto.
Sic ait; et manibus vittas Vestamque potentem
Eternumque adytis effert penetralibus ignem.

Diverso interea miscentur mœnia luctu;

Et magis atque magis, quamquam secreta parentis
Anchisæ domus arboribusque obtecta recessit,
Clarescunt sonitus; armorumque ingruit horror.

295

300

alter Rottend. Olimdistinxere nonnulli-defendi possent etiam, hac d. pro adhuc. v. Serv. 294. Heins. distinguere volebat: his mœnia quære magna, p. et ita in Witt. erat. Contra Burm. disputat magis subtiliter quam vere. Declaranda res ex eo, quod elegantior loquendi modus, si epitheton vel adjectivum post relativum ponitur: monia, quæ magna, pro vulgari, mœnia magna, quæ. 295. qui Longob. et alii ap. Pier. — 297. affert duo ap. Burm. v. ad Georg. IV, 311 et ad Ecl. VIII, 64.298. m. fletu Leid. unus. v. sup. 271. 299. at magis Medic. a m. pr. 300. obtexta Guelph. un. in Collect. Sax., non male. 301. concrescunt

[ocr errors]

293-297. Penates sunt Trojæ publici, patrii dii, urbis tutela. Vid. Excurs. IX ad. h. v. Sacra et Penates possunt pro eadem re haberi, ut illa, quibus generis notio inest, declarentur per hos. Sic mox v. 320 Sacra manu victosque deos - trahit. Et sic sæpe sacra universe de deorum simulacris, etiam de his ipsis Penatibus. v. c, Ovid. Fast. I, 526. ut sit pro vulgari: Penates, et cum his, sacra sua tibi tradit. Mox v. 296. 297 Vestam et ignem sacrum visus est Eneæ somnianti Hector efferre e templo: ad declarandum, urbem jam esse excidio damnatam. Quæras: an hæc quoque per sacra declarare poeta voluit? Potuit sane! quippe poetis solenne, ut primo ponant genus, tum adjungant species synonymice: Ita oratio ipsa fit ornatior. At enim diversa sunt quæ narrat poeta: Penates mandat Eneæ secum efferendos urbe;

at Vestam et ignem, ut visum erat per quietem Æneæ, ipsa Hectoris umbra effert. Vittas religiose posuit, cum Vesta vittatu (non enim ad Palladem vittæ referri possunt, quod Burm. fecit) aut cum vittis dicenda esset. vide sup. ad v. 168. Virgineas ausi divæ contingere vittas. Fatorum comites quanto potentius, quam errorum, viæ, casuum! Moenia int. urbem Lavinium. magna dixit respectu Romæ inde oriundæ ; ut et III, 159. Tandem 297. adytis penetralibus effert: Visus est Hector ex ipsa Vestæ æde deæ simulacrum cum igne sacro efferre. Quo vero loco Penates positi fuerint, poeta non docuit; intelligitur tamen ex ipsa re, in acropoli eos habitos fuisse.

298-301. Interea urbs miscetur luctu, h. e. in urbe miscetur luctus, ejulatus, clamor, (mox v. 301 sonitus) diversus, a diversis urbis partibus. domus secreta recessit or

Excutior somno, et summi fastigia tecti
Adscensu supero, atque adrectis auribus adsto:
In segetem veluti quum flamma furentibus austris
Incidit, aut rapidus montano flumine torrens
Sternit agros, sternit sata læta, boumque labores,
Præcipitesque trahit silvas; stupet inscius alto
Adcipiens sonitum saxi de vertice pastor.

Tum vero manifesta fides, Danaumque patescunt
Insidiæ jam Deiphobi dedit ampla ruinam,

305

310

cod. antiquissimus Pierii. Videtur Heins. etiam crebrescunt invenisse: cf. Burm. que abest Franc. irruit Goth. tert. male: ingruunt bene de iis quæ accedunt, propria fiunt: error pro horror pr. Moret., perpetua aberratione. 305. saxi de vertice torrens Schol. Horat. IV Od. 14 ex v. 308 saxi de vertice pastor: montano a vertice Bigot. ex VII, 567 et torto vertice torrens: rapidos pr. Moret. et Franc. flumine Mo306. hominumque labores pr. Hamb. pro div. lect. ex I Georg. 118 sint hominumque boumque labores Versando terram experti · laborem. Voss. et fragm. Moret. bovumque labores fragm. Vatic. — 307. sedet pro stupet Quintil. VIII Inst. 6, memoriæ vitio. 308. aspiciens Sprot. var. lect.

ret. tert.

hæc quum

-

nate pro, est secreta, remotior a litore et porta Scæa, eaque parte, qua Achivi urbem ingressi erant. Statii imitationem notat Burmann. Theb. V, 242, et si lata recessit Urbe domus.

302-308. Adscensu supero, pro adscendo, ornate in re tenui. Comparantis et comparati ratio primo intuitu non satis aperte declarata esse videtur. Latet autem in illis : arrectis auribus adsto, et stupet accipiens sonitum : ut sic componas: adsto arrectis auribus, aures arrigo, veluti pastor accipit stupens sonitum, quum flamma in segetem incidit. Quæ sequitur, comparatio adumbrata est ex Iliad. B, 455. 456. λ, 155 sqq. et Iliad. ♪, 452–455. adde , 87 sq., 492 sqq. Lucret. I, 282–290. Conf. inf. 496 sq. Georg. II, 304 sqq. En. XII, 523 sqq. et X, 405 sqq. Argutantur in comparandis locis

[ocr errors]

310.

Macrob. Scalig. Cerda. Dicendum simpliciter, poetam Homeri inventa egregie suis verbis reddidisse et ornasse. Nisi forte in hoc reprehendendus videri potest, quod ex Æneæ narrantis persona talis comparatio non satis commode intexta sit. Quod et Wartono ita visum video. Sed illius narrantis recordationem suavitas narratio

nis jamdudum animis audientium excussit: furentibus austris dicit, ut poeta pro, ventis flantibus: torrens, χείμαρρος, rapidus montano flumine auctus aquarum colluvie e montibus. 308. Iliad., 455 Τῶν δέ τε τηλύσε δοῦπον ἐν οὔρεσιν ἔκλυε ποιμήν.

-

309-313. Tum vero manifesta fides ornate, uti rebus fides fieri dicitur eventu manifesta jam res erat. Alii interpretes aliter. Deiphobi domus prima incensa; duxerat is Helenam post Paridis

Gloria Teucrorum. Ferus omnia Juppiter Argos
Transtulit. Incensa Danai dominantur in urbe.
Arduus armatos mediis in moenibus adstans
Fundit equus, victorque Sinon incendia miscet,
Insultans. Portis alii bipatentibus adsunt,
Millia quot magnis unquam venere Mycenis.
Obsedere alii telis angusta viarum

330

Oppositi; stat ferri acies mucrone corusco
Stricta, parata neci; vix primi prælia tentant
Portarum vigiles, et cæco Marte resistunt.

335

τὸ

326. omina Bigot. pro var. lect. Et sunt, quæ pro hac lectione dici possint. conf. sup. ad 178. Transferuntur enim auspicia, et auspiciorum habendorum jus, cum imperio; sed argute magis, quam vere. · 328. mediisque aliquot ap. Burm. 329. fudit nonnulli codd. Heins. et Burm., nec male hoc. Servius vulgatam lect. interpretatur; et habet fundit grandius quid, quam fudit. Nimis argute rò fundere h. 1. a partu repetunt, quia v. 238. feta armis. Est simpl. emittit. Odyss. 9, 515 iTTÓDev Exxúμevos, que abest Regio. fictorque Sinon conj. Waddelius; sed v. Burmann. victor, propositi effector, recte interpretatur Servius. 330. Exultans Menag. pr., quod minus esset. ali portis sec. Moret. et Leid. unus. portisque alii Menag. et Sprot. alibi patentibus Gud. alii patentibus Rottend. a m. pr. alii in bipatentibus Leid. et Moret. tert. alïque petentibus ed. Venet. — 33t. unquam Heins. cum libris potioribus; alii, ut vulgo, nunquam, quod et Priscianus lib. XVII habet. Sed totum versum abesse malim : quot enim ex illis millibus per decem annos casos esse putare licet! Etiam Jac. Bryant V. C. suspectum habebat versum. Ut defendas, dicendum alii ad portas ruunt, tanto numero, ut vix plures prima statim profectione e Græcia exiisse putares. 332. Obsidere sec. Moret. et Goth. tert. a m. pr. inf. v. 450. 333. oppositis Gud. cum magna parte codd. Heins. et Pierian., qued Heinsio non displicebat. Etiam Pomponius telis oppositis exponit. Videtur tamen alterum, quod etiam Goth. pr. et sec. habent, exquisitius, poeticaque adeo dictione dignius esse. Adhææserat s ex sequenti voc., v. Burm. ferrea acies Hamb. pr. v. Heins. stat pernicies nonnulli codd. ap. Pierium cum Donato. stant Goth. sec. umbone corusco ed. Ven. · 335. resistent sec. Rottend.

326. Ferus Jupiter, ut alias sævus, h. e. iratus, crudelis. omnia Argos transtulit, Argivis victoriam et rerum summam permisit, Troja

nunc eversa.

329-335. Mediis in moenibus, in media urbe, nam in arce. cf. 240. 252. incendia miscet, plus, quam promiscue, passim, facit. ita miscere cædes. hærent in h. v. interpretes. 330. alii, millia

--

quot, h. e. tot millia, quot eorum etc. pro vulg. reliqui omnes. portis bipatentibus, variatum pro simplici: patentes, aperta. Intelligendæ autem portæ Scææ. cf. sup. v. 266 portisque patentibus omnes Accipiunt socios. Alii vss. 332. 3. 4. vias angustas obsident strictis ensibus. Obsedere oppositi ornate et hoc adjectum. stat stricta pro stricta est; stat, quippe sublatus

Talibus Othryada dictis et numine divom

In flammas et in arma feror, quo tristis Erinnys,
Quo fremitus vocat, et sublatus ad æthera clamor.
Addunt se socios Rhipeus, et maxumus armis
Epytus; oblati per lunam Hypanisque Dymasque;
Et lateri adglomerant nostro ; juvenisque Corœbus
Mygdonides. Illis ad Trojam forte diebus
Venerat, insano Cassandra incensus amore;
Et gener auxilium Priamo Phrygibusque ferebat.
Infelix, qui non sponsæ præcepta furentis

340

345

338. quod fr. Gud. quo gemitus Dorvill. et Witt. in æthere sec. Hamb. ab æthere pr. Moret. 339. sociis Menag. pr., sed Ecl. VI, 20 addit se sociam. Mox Ripheus, Repheus, Rypheus, scribitur. 'Piùs est. Quæ sequuntur, obscura nomina sunt, nec in iis morandum. maximus annis, quod a nonnullis legi Pierius et Ge. Fabricius testantur, interpolatum per eos, qui v. 435 Iphitus ævo Jam gravior meminerant, quasi idem cum Epyto esset. -340. Epytus ("HπUTOS) ex libris Heins. restituit. Medic. Æpitus (Æpytus, Airuros non minus recte diceretur), in aliis vitiose: Epitus, Epithus, Ephitus, "Æphitus, Iphytus. Et Pythus; et mox Hyphanis, Hipanis et Dimas, Dumas. cf. inf. 394. "Travis. Aúpas. oblecti Wall. a m. pr. per lucem conj. Waddelius; at v. Burm. Forte autem suavior junctura erit, si interpungas: addunt se socios Rhipeus et Epytus, oblati per Lunam, Hypanisque Dymasque, Et lateri agglomerant nostro. -- 341. glomerant Reg. Corœbus unice vere; ab Heinsio restitutum ex Koporos. Vulgo fere Chorœbus, Chorebus, Corebus. Puget. Thorebus. ·342. Mirdoneis Goth. tert. in litura. Est Muydovídns. illis qui ante Heins., qui Medicei et vetust. libb. (adde Servii) auctoritate qui sustulit; ut jam Pierius e suis libris auctor fuerat. Suadet idem poetici sermonis genius. cf. sup. ad I, 378. illi qui Trojam Parrhas. 343. Casandræ in multis scribitur; et sic fere in geminanda litera semper variant veteres. conf. Heins. neque in eo hærendum, modo teneas, antiquiores unam literam pinxisse, sequiores adjecisse alteram. accensus quatuor ap Burm. captus amore quinque ibid.

[blocks in formation]

III pr. Adglomerant, docte, se adjungunt. sup. 315. glomerare manum adjungere manus, sociare. Suaviter rerum miserabilis facies distinguitur episodio brevi de Corobo Mygdonis filio, de quo v. Exc. X ad h. v. — -344. gener autem 345. præcepta h. 1. sunt monita vatis a deo actæ; scil. ne communi Trojanorum cladi ipse tanquam pars accederet, nec suas nuptias speraret. Infelix sua

h. 1. spe.

Monstrat iter, quaque ostendit se dextra, sequamur.
Mutemus clipeos, Danaumque insignia nobis
Aptemus: dolus, an virtus, quis in hoste requirat?
Arma dabunt ipsi. Sic fatus, deinde comantem
Androgei galeam clipeique insigne decorum
Induitur, laterique Argivum adcommodat ensem.
Hoc Rhipeus, hoc ipse Dymas, omnisque juventus
Læta facit; spoliis se quisque recentibus armat.
Vadimus immixti Danais haud numine nostro,
Multaque per cæcam congressi prælia noctem

390

395

VI, 95. 96. tu contra audentior ito, Qua tua te fortuna sinet. 388. qua se ostendit sec. Hamb. se abest a Zulich. et Goth. tert. sed alter: extendit se dextra fragm. Moret. et ejusdem codex quartus. 389. mutamus Gud. a pr. m. mittemus Deg. ciclopes Goth. pr. 390. quibus ab hoste aliquot Pier. requiret nonnulli apud eund. requirit Hugen. et Goth. alt. et apud Macrob. V, 16. revisat alter Hamb. — 391. Arma? dabunt ipsi. Ita Servius distinguit; minus bene: dabunt hostes Bigot. dabunt int. dictum pro dent, ministrent : clade pro deinde Goth. sec. — drogeo nonnulli ap. Pierium et Dorvill., ex interpolatione, ut inf. 425. Peneleo cf. VI, 20. clipeique i. decori sunt qui legant apud Pierium, et sic Goth. tert. 395. armant Gud. 396. non n. n. Witt. nomine nostro Gud. a m. pr. vel omine bono Zulich., ex interpr.-397. per totamque ed. Ven. lumina pro prælia Menag. pr.

388. Qua ostendit se dextra: fortuna se dextram, faventem ac propitiam, ostendit, quod VI, 96. qua tua te fortuna sinet. -389. Insignia, vel de clipeorum insignibus ac sculpturis, vel de galeis et crista; poetica tamen ratione ipsi clipei sunt insignia, quatenus Danai his ipsis insigniuntur, ut mox clipei insigne; vel, ut malim, omnino arma, quibus Trojani a Græcis dignosci poterant. Illud tamen verum est, in tragicis, forte et in cyclicis, Achivorum et Trojanorum clipeos insignia habere: et ex tragicorum usu dictum esse 392 clipei insigne, pro clipeo, qui insigne habet. De mutatione autem clipeorum cf. Paus. IV, 28 f. Potuit subnasci poetæ animo commentum Hectoris exemplo, qui

392. An

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]
« PreviousContinue »