Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

hæc promissio in fronte novi operis, et ad animos expectatione erigendos idonea! De Ænea, ejusque erroribus ac fatis, omnes veteres annales Romanorum loquebantur; quod ex fragmentis passim a Sexto Aurelio Victore servatis, et ex Dionysio ac Festo satis colligi potest; attigerat quoque Trojanas res Ennius in Annalibus, ut colligo v. c. ex fragm. p. 6; eundemque Æneam, in nonnullis, quæ interciderunt, Græcorum carminibus, partes sustinuisse non obscuras, ex Lycophrone, qui antiquiora collegit, et ex imitatoribus, seu exscriptoribus veterum intelligas, Quinto Calabro lib. XI, et ex Dictye. Quum autem omnino in Græcorum Romanorumque libris de Ænea tam multa narrata essent, paratas ornandi et amplificandi argumenti copias Maroni ad manum fuisse apparet. Quæ ejus felicitas quum vulgo parum nota et intellecta sit, paullo accuratius mox ea de re (1), variis etiam deinceps Excursibus de singulis partibus (2), agemus. Quum tandem poeta rerum ordine in Italiam deductus esset, nova hominum, et locorum genera ac nomina subnascebantur; contingebatque adeo, quod in votis ille habere debuit, ut præter ea, quæ a Græcis tractata satis erant, nova et intacta ipse afferre posset (3).

rerum,

Judicium poetæ in dilectu herois, quem ornaret, quam elegans et exquisitum sit, etiam ita judicari posse puto, si quis aliorum carminum epicorum argumenta comparet, ut Herculis vel Thesei facta, Argonautica, bellum Thebanum, Gigantum vel Titanum pugnam; quæ omnia, etsi summa cum arte tractata et expolita, non tamen ad eum splendorem excoli potuissent, neque satis momenti

(1) Disquisit. II. Vid. inf. p. 38. hujus voluminis.

(2) Excurs. I ad lib. III. Exc. II sqq. Tum ad lib. V Exc. I. II. VI; add. Exc. IX et XVII ad lib. II et

et

plures Excursus ad lib. VII et sqq.

(3) Vid. ad lib. VII Excurs. II. IV. V. VII. VIII; ad lib. VIII Excurs. I. II. III; ad X Excurs. I; ad XI Excurs. I; ad XII Excurs. III.

ad animos impellendos advertendosque habuissent; quum contra ad popularium inprimis mentes tenendas Æneæ fata tantam vim habere deberent, quantam paullo ante diximus; accedente quoque Penatium et Vestæ æternique ignis religione, in conspectu posita (1); ut taceam sacra antiquitus accepta, quæ a Trojanis tradita vulgo ferebantur. Adeo omnia ea, quæ Dionys. Halic. I, 31 ad adstruendam Æneæ in Italiam adventus veritatem memorat, simul ad poetæ sapientiam declarandam valent: Τῆς δὲ ἐπὶ Ιταλίαν Αἰνείου καὶ Τρώων αφίξεως Ρωμαῖοί τε πάντες βεβαιωταὶ, καὶ τὰ δρώμενα ὑπ' αὐτῶν ἔν τε θυσίαις καὶ ἑορταῖς, μηνύματα, Σιβύλλης τε λόγια, καὶ χρησμοί Πυθικοί, καὶ ἄλλα πολλά· ὧν οὐκ ἄν τις, ὡς εὐπρεπείας ἕνεκα συγκειμένων, ὑπερίδοι· πολλὰ δὲ καὶ παρ' Έλλησι γνωρίσματα, καὶ φανερὰ εἰς τόδε χρόνου

λείπεται etc.

X. Neque vero huic argumenti felicitati, et tantis materiæ copiis, poetæ ingenium defuit; immo vero ingeniose inventis ille non minus ingeniose usus est, et in rebus tractandis, ornandis, et carmine persequendis non minus felix fuit, quam in inveniendis et excogitandis. Vellem id uno in loco a me exponi posset! Sed factum hoc est in singulis carminis partibus, singulisque locis opportunius, et, ne hoc loco in immensum rerum campum evagetur disputatio, ratio nobis nonnullorum tantum habebitur, quæ quidem præcipua et gravissima videbuntur. Spectant ea partim ad Homericam imitationem, tum in descriptione carminis, tum in singulis partibus ac locis, partim ad elegantiorem phantasmatum et narrationis omnino habitum; partim denique, ad orationis dignitatem et ornatum.

XI. Ipsam Eneidis ideam, descriptionem, et dispositionem partium ad Homericum, partim Odysseæ, partim

(1) Vid. mox Disquis. II, et Exc. IX ad lib. II, ac passim.

Iliadis exemplum, factam esse negari nequit. Efficti enim errores Æneæ ad exemplun Ulyssis, et eorum, quæ in Italia ab Ænea geruntur, magna pars adumbrata ad exemplum Iliadis; pauca quoque carminis lumina locaque insigniora, et rerum orationisque ornamenta esse arbitror, quæ a Virgilio sine exemplo inventa, et tum primum ex ipsa rerum natura adumbrata et descripta esse, affirmari posse putem. Certe paucissima ex iis occurrere memini, quorum non, aut exempla, aut semina, aut materias modo rudes, modo inchoatas ac præformatas, ex Græco aliquo poeta excitare aliquis possit. Atqui ex Græcis poetis tam pauci ad nos pervenerunt; quid? si plures essent superstites, maxime Alexandrini? eos enim inprimis, quod suspicor, Virgilius assidue tractavit, et orationis colorem inde duxit. Neque dici potest, non studio, sed casu, aut necessitate, Græcum et Romanum poetam, dum eundem rerum et sententiarum orbem libero mentis meatu pervagantur, in idem phantasma, aut sensum et dictum incidere potuisse ac debuisse. Factum hoc utique et sæpe. Nec alterum, quod forte moneas, negari potest, multa passim ab Ursino, Guellio, Gerda, Clarkio, forte et ab aliis, pro imitatis et adumbratis afferri temere, quæ partim similitudinem tantum, interdum et hanc satis obscuram, habeant, partim talia sint, ut sanus quisque et rerum intelligens homo, si easdem res exponat, iisdem modis ac verbis, iisdem sensibus ac sententiis usurus sit; cujusmodi multa a me omissa sunt, nonnulla eo consilio apposita, ut comparatione facta saltem delectent. Maroni tamen innumeris in locis Græca, Homeri inprimis, ante oculos fuisse, probant plura, et primum quidem totius carminis descriptio ab Homero petita, tot versus ad verbum latine conversi, tot loca, quæ exquisitiorem cultum et ornatum, vel acumen, vel doctrinam, aut aliud quid reconditæ naturæ produnt,

quæ ea simplicitate, ut reliqua, enuntiaturus erat, nísi fuisset, qui jam occupaverat; fieri enim solet, ut, si qua ab alio jam proprie dicta sunt, ne in eadem verba incidas, ornate ea et acute eloquaris; porro græca ratio flectendi verba vel orationem, quæ ad indolem poeticæ dictionis Virgilianæ et genium pertinet; tum poetæ ipsius professio Ge. lib. III, 10; Primus ego in patriam mecum - Aonio rediens deducam vertice Musas; tandem veterum auctoritas, ut Senecæ Suasor. III, qui Virgilium non surripiendi caussa, sed palam imitandi, hoc animo, ut vellet agnosci, in multis versibus alios expressisse, affirmat. Manifesta hæc imitationis Homerica vestigia, in quam diversas partes laudis, vel reprehensionis, a viris doctis deflexa sint, longum est dicere (1). Aliis nihil divinius fuit imitatore Virgilio, aliis nihil jejunius et sterilius. Equidem hoc in loco multa esse video; quæ nec laudi magnopere, nec veniæ locum faciant, sed quæ rei naturæ et rationi ita sunt consentanea, ut, quomodo aut quare aliter se habere debeant, caussa idonea non appareat. Summam carminis ad Homericum exemplum constitutam esse vidimus. Quum itaque semel ad Odysseæ et Iliadis tanquam magisterium, Æneidem composuisset poeta;

(1) Comparationes Virgilii et Homeri instituerunt multi inde a Macrobio Sat. V. Librum singularem concinnavit Fulvius Ursinus. Sed piget videre viros doctos plerumque accedere ad eam rem studio in alterutrum poetam incensos, adeoque id agere, ut alterum deprimant, alterum immodicis laudibus extollant, facereque adeo eos utrumque sine subtili judicio. Hærent porro in verbis et versibus singulis, nec summam carminis et partium concentum respiciunt,

eoque animum ab eo avocant, quod in considerationem adduci debebat. Discrimen primarium statim ipsa temporum, quibus uterque vixit, et hominum, quibuscum vixerunt, et sermonis, quo usi sunt, diversitas inferre debuit. Virgilius arte et studio finxit ingenium, et ad sublimitatem ac dignitatem, ad elegantiæ sensum aliquem in rebus et verbis, expolivit. Quam diversa in Homero fuerint omnia, hoc loco exponere nihil

attinet.

quidni Homerum in partibus quoque aut singulis locis sequendum putaret? et, quum omnino vestigiis ejus insisteret, quandoquidem argumentum affine ac simile 'tractabat, difficile erat cavere, ne in easdem passim rerum ideas, eadem phantasmata, easdem sententias, eadem incurreret. Sunt autem multa, quæ uno tantum modo recte dici et efferri possunt; multa, quæ, si naturæ consentanea esse debent, variare velle ineptum sit. Præterea non facile assequare, quomodo poeta doctus et Græcorum poetarum lectione subactum habens et ornatum ingenium, quum se ad opus suum converteret, ita omnia, quæ legerat, animo expellere et exturbare potuisset, ut nihil ex pristina lectione obversaretur animo : maxima autem eorum, quæ imitatione expressa dici possunt, pars ejusmodi est, ut non tam data opera et

studio Homerica verba aut sententias reddere voluisse videri possit, quam ut potius in ea incidisse videri debeat, ipsa re, ea quæ olim lecta et cognita in simili argumento memoria tenebat, iterum ad animum revocante. Atqui hoc imitandi genus, tantum abest, ut reprehendi possit ( etsi nonnulli id faciunt in nostris quoque poetis, etiam in ingeniosissimo, Wielando,) ut poetam doctum nihil magis arguat et deceat. Sed in Virgilio reprehendendo, vel laudando, id quod primo loco reputandum erat, meminerant viri docti, poetam, etiamsi ingenium eum ad nova et intacta tulisset, hoc suæ ætati suisque popularibus tribuere debuisse, aut saltem in opinione ejus temporis communi excusationem habere, quum ad artem poetæ, et ad majorem carminis suavitatem pertinere crederetur, si multa ex Græcis essent expressa vel adumbrata.

non

XII. Hoc ætatis suæ judicio, a nostro forte sensu prorsus alieno, continetur defensio poetæ, et caussa perorata est, si illud demonstratum dedero. Scilicet

« PreviousContinue »