Page images
PDF
EPUB

cumque ad epicam et dramaticam rerum expositionem egregie esset accommodatum, in poetarum inde patrimonium illud cessit (1). Ut rem absolvam verbo, Homerico ingenio obstetricabantur et, ut sine doctrina doctrinam, sine arte artem habere videretur, efficiebant plurima, quæ, si ab isto ævo discesseris, omnibus poetis deesse necesse est. Virgilius itaque a libero isto ingenii et mentis impetu et præcipite motu interclusus, et tot enthusiasmi fovendi, excitandi, et inflammandi adminiculis destitutus, priorum poetarum exemplis tanquam cancellis circumscriptus, ingenio frenis jam tum ab Aristotele aliisque injectis, ab arte necesse habuit petere omnia. Alio ille ævo, ab heroica ætate nimis remoto, inter diversissimas hominum, rerum, temporum, locorum ac cœli rationes, opus suum erat aggressus. Sine doctrinæ et multæ ac variæ lectionis copiis, nulla jam tum ingenii laus erat. Fracto in hunc modum mentis impetu, tamen vel sic magnum ejus etiam in inveniendis rebus ingenium ex his agnoscas : Primum vidit carmen epicum Homericum posse perfici et ornari; tum ejus vix esse posse argumentum idoneum, nisi ex ultima antiquitate et ætate heroum petitum. Est enim a natura res ita comparata, ut priscorum hominum, multo magis heroum, ipsa nomina, res gestæ et fata etiam per se non adeo memorabilia, animum humanum teneant et admiratione afficiant. Est porro illa ætate morum ac vitæ simplicitas ea, quæ poeticum ornatum sublimesque rerum

(1) Diligentius ab eo inde tempore (a LXX) de his, quæ summam veteris poetices et mythices continent, a me actum est in Commentatione de origine et caussis fabularum Homericarum 1777 (in Novis Commentariis Soc. Reg. Gotting. T. VIII ). Add. Prolusio de

caussis mythorum veterum physicis 1764 (nunc recusa in Opuscul. To. I, p. 184) et de Apollodoro et litt. myth. Commentat. in Not. ad Apollod. To. III, p. 911 sq. et quatuor Commentationes in Commentationibus Soc. Reg. Gotting. To. XIV. an. XCVII.

formas et sententiarum gravitatem multo magis suppeditet, quam vita hominum elegantior; quando corporum magis viribus et animorum impetu ac virtute res gerebantur, quam consiliorum sagacitate; et artis vel ingenii subtilitate. Tandem gerendis tum rebus ipsi di interfuisse credebantur. Ita deorum ministeriis res explicare et ex toto cyclo mythico, quæ vellet, depromere poterat. Italicis autem mythis in carmen admissis novam et Græcis incognitam suavitatem adjecit (1). Tum vero præclaro judicio argumentum ex vetere cyclo epico delegit, necdum tractatum a claro aliquo poeta, nec tamen plane intactum, et Homerico aliisque carminibus quasi contiguum ac finitimum (2). Ita enim consequutus est hoc, ut materiam haberet copiosam, nec rudem, sed poetica tractatione ab aliis jam subactam et ad epicam dignitatem ac vim accomodatam. Personas et characteres, mores ac facta jam aliunde nota, commendata, constituta ac definita, optaverit sibi poeta unusquisque (3). Illud vero ad intelligendum proclive est, quam expedita facilis esse debeat copia ornamentorum et episodiorum in tali argumento tam late fuso et patente; quod ipsum Homerus aut vidit aut sensit; cum ex toto belli Trojani decursu unum heroem, unum factum, selegit, ideoque infinitis aliis rebus ex istius belli historia ad exornandum et amplificandum argumentum recte uti potuit. Hoc uno suo judicio plurima præclara carminis sui præsidia et uberrimos fructus tulit Maro. Non novus et ignotus est lectoribus rerum priscarum notitia aliqua imbutis heros, cujus fata ille exponit, nec Trojanorum nomen ac fortuna

(1) De hoc vid. Excurs. IV. V. VII. VIII ad lib. VII, tum plures alios ad libros seqq.

(2) Vid. mox Disquis. II, et Excurs. I ad lib. II, Excurs. XVII ad

e. 1. et al. loc.

(3) Eo spectant versus Horatiani in Ep. ad Pison. 131 sqq. Rectius Iliacum c.

tam obscura, quin ab initio statim miseratione afficiamur et virtutis admiratione. Deorum autem interventus, Junonis et Veneris iræ et studia, ac partes iis tribuendæ, egregie erant jam ab Homero definitæ. Quando itaque primo statim Æneidis ingressu Junonis memor ira, irarumque caussæ sævique dolores memorantur; odia Junonia ex Homero statim succurrunt legenti et jam ab initio gravem de Æneæ fortuna sollicitudinem injiciunt (1).

VIII. Poetæ sollertiam et acumen etiam in hoc spectari volo, quod non modo ex nobilissima antiquitatis parte, qualis rerum Troicarum est, verum etiam ex eo temporum articulo Æneidis argumentum duxit, qui intra paucorum annorum decursum ingentem vim illustrium facinorum ac memorabilium casuum conversionesque rerum mirabiles cum Græciæ et Asiæ tum Italiæ comprehendit. Nam exciso Ilio dici vix potest, quantopere ubique turbatum sit. Victi victoresque ad novas sedes quærendas per totum terrarum orbem dispersi vagabantur (2), et versus occidentem maxime, qui tam parum adhuc Græcis notus erat, ut Circes insulam (Circeios Latii) pro extremis occidentis finibus habere; et ad hæc loca, tanquam incognita et rerum miraculis gignendis idonea, tot fabulose narrata referre posset Homerus. Primum tum a Græcis navigatio ultra Siciliam frequentari cœpit, cum ad illud tempus Phoenices illa maria tenerent, nisi quod e Creta aliisque forte insulis paucæ naves Siciliam adibant.

Errores isti heroum ab Ilio redeuntium variis Græcorum carminibus epicis, Nós ea inscripta erant, materiam et argumentum præbuerant; quæ si ad tempora nostra pervenissent, plura forte vestigia in iis deprehenderimus, quibus Virgilius institerat; quandoquidem in simili ar

(1) Conf. Excurs. I* ad lib. I.
(2) Egregius est eam in rem Stra-

bonis locus lib. I, p. 48 B, et lib. III, p. 150 A

gumento cum iis versabatur. Sed eædem historiæ, seu fabulæ de Achivorum reditu, magnæ tragoediarum Græcarum parti materiam subjecerant, ut inprimis ex Euripide apparet, et multo magis ex tot deperditarum titulis intelligitur. Ex Græcorum autem tragoediis, inprimis Euripidis, omnino poetam plurimum profecisse, ex iisque orationis suæ dignitatem passim et majestatem, sententiarum quoque acumen, granditatem, pondus, interdum tragico propius (1), affectuumque gravitatem tragicam, ut in Amata, in Didone, in Pallante, in Niso et Euryalo, comparasse equidem suspicor. Magna earum pars a superioribus poetis latine jam erat reddita (2); quæ res poetæ non parum adjumenti ad orationis cultum et copiam afferre debuit. Ceterum his aliisque inventis emendavit vitia, quæ argumento inerant, eumque haud parum premebant. Loca Italiæ, Siciliæ, Africæ, non erant ignota, ut Homeri ætate; itaque nec fabulis, quæ delectare possent, idonea; nisi in lectorum animis succurreret antiquitatis doctrina et amor; ut omnino poetica vis et delectatio, quam illa affert, plurimum mutuatur ex antiquitatis eruditæ, inprimis mythicæ, recordatione.

IX. Veniamus ad dilectum in heroe, quem sibi sumsit poeta, factum. Primum persona ejus, genus, fortuna, nomen ac virtus, et olim unumquemque liberaliter institutum, adeoque Homerica lectione imbutum, tenere debuit, et nunc tenet; qui casus eum in Italiam adduxerit, discere avemus; Trojanorum autem e patria incensa profugorum fata lubenter cognoscimus. Longa navigatio per mare ista ætate parum navibus frequentatum ad

(1) Inprimis hoc in novissimis Eneidos libris animadvertere licet, maxime in orationibus, ut Junonis lib. VII, 292 sq. Turni IX, 128 sq. Veneris et Junonis X, 16 sq. 62 sq.

Drancis et Turni XI, 336 sq. 376 sq. Junonis ad Juturnam XII, 139 sq.

(2) Conf. ad lib. II Excursus I. Vid. hoc vol. p. 308,. et sqq.

terras nondum humano cultu, quem aliquando accepturæ erant, celebratas, quidni locum faciat plurimis periculis ac difficultatibus, quibus Æneæ virtus in admirationem sui rapere poterat? Infestæ deæ ira asperrima, et ex altera parte tot deorum monitus expectationem faciunt magnam (1). Quæ omnia quum ad rerum magnitudinem, quæ animum admiratione detineat, valeant, ad narrationis probabilitatem egregie quoque sunt comparata. Sed quum plura hujus generis narrari possint, et in Notis et Excursibus passim notata sint, in dilectu tamen Æneæ ingenium magni poetæ, ac judicium doctum et exquisitum, nihil magis arguit, quam quod eum potissimum Carminis sui heroem circumspexit, qui in Italiam Trojanorum coloniam deduxerat, novum regnum in Latio constituerat, unde Albæ Longæ adeoque etiam Romæ origines repetebantur; quique adeo, etsi nec nobis ingratum esse potest, tanti imperii primas origines cognoscere, tamen Romanis, antiquitatis suæ tantopere studiosis, unus omnium maxime acceptus et commendatus esse debuit. Argute itaque et ingeniose in primis statim versibus poeta audientibus pollicetur narrationem rerum, a quibus origo Romæ deducta esset: genus unde Latinum, Albanique patres, atque altæ mœnia Romæ. Quam magnifica

(1) Singularis est Marmontelli censura in Virgilium (Poétique Franç. T. II, p. 237), soli superstitioni superstructum esse Æneæ in Italiam adventum, adeoque nisi ad animos superstitione simili tactos vim nullam habere posse. Ut verbo rem absolvam: Ponamus Eneam posthabitis deorum monitis in alia terra consedisse, apud Didonem sedem fixisse, quod vir acutissimus malebat; et cogitemus, quo animo illud laturi simus inter

legendum, vel audiendum Aliud est Batteusii (Éléments de Littér, T. II, p. 313) acumen, qui narrationi de adventu Æneæ et Trojanorum in Italiam nihil inesse videt, quod humanitatis sensum attingat. Quid vero? alienum a te, si homo es, putabis, an magnus et virtute clarus vir, ex incensa patria profugus, e clade suorum superstes, post tot ærumnas, et casus fortiter toleratos, tandem ad tutam sedem delatus sit?

« PreviousContinue »