Page images
PDF
EPUB

Quærere constituit, sociisque exacta referre.

Classem in convexo nemorum, sub rupe cavata,
Arboribus clausam circum atque horrentibus umbris
Occulit; ipse uno graditur comitatus Achate;
Bina manu lato crispans hastilia ferro.

Cui mater media sese tulit obvia silva,

Virginis os habitumque gerens, et virginis arma

310

315

[ocr errors]

Medic. a m. pr. feræve male multi. 309. abest que a Longob. et al. Pierio non probante. 310. convexu Zulich. Oudart. Leid. a m. sec. et Exc. Burmann. 311. lidem fere versus inf. III, 229. 230. 312. Achata Medic. sed Achate firmat Heins. Prisciani auctoritate. atque uno Hamb. pr. et Puget. 313. lati ferri Hamb. pr. pro var. lect, quod ex Servio esse derivatum Burm. vidit. conf. IV, 131. 314. sese obtulit novem ap. Burm. quod recte rejicit. Sed ratio est, quod sese tulit exquisitius est; ut et illud; obvia se tulit, quam tulit se obviam. Sic inf. 439. Infert se sæptus nebula. III, 598. mox sese ad litora præceps— tulit. Nec tamen semper hoc sequitur poeta. Nam inf. 503 talem se læta ferebat. non, talis. -315. ferens Sprot. et Hamb. pr. Virginis· et virginis Spartanæ miror nemini displicuisse sic juncta, quippe parum suaviter. Assimulaverat se facie ac vestitu puellæ, et erat armata puellæ Spartanæ more. Nec importunitatem mutata interpunctione sustuleris. Expectabas Nympham vel Dianam : Naidos os habitumque

[ocr errors]

310. Classem occnltat sub convexa rupe nemoribus consita 162

165. horrentibus umbris; arboribus. v. ad X, 237 et sup. proœm. 4. I, 165. - 312. 313. Crispans, exquisitius quam vibrans, habens. Crispantur, quæ incurvantur, inflectuntur; Est τὸ πτύσσεσθαι de hastis Iliad v, 134. Binas hastas gerere, mos fere heroum cum apud poetas, cf. XII, 165, tum apud artifices. Res vana esset exempla congerere. Achates Æneæ comes datus, ut ap. Homer, Sepáποντες heroum et ἑταῖροι· Idomenei Meriones, Diomedis Sthenelus, Achillis Patroclus.

[ocr errors]

314. Antequam silvam litoris esset egressus, sese tulit, se egit, incessit, facta obvia (cf. inf. 503) ei Venus, puellæ venatricis vultu et amictu. Habuit, quem imitaretur, Homerum Odyss. », 19 sqq:

V

,

221 sqq., ubi Minerva altero loco puellæ, aqualem gestanti, in altero pastori assimulata Ulyssi obvia et viæ dux fit. Sed non infeliciter rem variavit Virgilius.

315-320. Arcum cum sagitta habebat, et veste succincta, coma sinuque soluto, erat puellæ Spartanæ vel Treissæ more. Hoc structuræ forma variavit. De Spartanarum puellarum exercitatione, huc vocant interpretes, paquam læstrica nota res. Enimvero tum nudæ erant, ut tot loca docere possunt; vel Plutarchi ille classicus in Lycurgo p. 47 F. et More tuæ gentis nitida dum nuda palæstra Ludis, Paris ad Helenam apud Ovid. Epist. XVI, 149. cf. Propert. III, 14, 1, ubi v, Intpp. et Crag. de Laced. lib. III. t. g. rep. inst. 4. In nostro autem poeta vestitæ illæ sunt et arcu pharetra

Spartanæ ; vel qualis equos Threissa fatigat
Harpalyce, volucremque fuga prævertitur Eurum.

gerens, aut simile quid; ut Ovid. Met. I, 691. 5 Naias una fuit-ritu quoque cincta Diana Falleret, et credi posset Latonia – 316. Virginis arma Sarranæ h. e. Tyria (cf. Georg. II, 606) ingeniosa est emendatio Marklandi ad Statii. Silv. V, 2, 118. Burmannus eam h. 1. exagitat, quod de Tyriis colonis Æneas nondum aliquid cogitare poterat ; Spartanæ autem vel Threissæ virginis species occurrere jam ante Eneæ debuerat. De Spartana tamen non minus dubitare licet, an uspiam Æneæ visa fuerit. Enimvero poeta non declarat, qualem sibi Æneas deæ speciem animo nunc finxerit; sed lectori delineat formam et habitum Veneris, qualem lector suo animo eam repræsentare sibi debeat. Marklandi autem emendatio locum habet nullum propterea, quod ipsam comparationem jugulat. Spartanarum virginum vel Thracicarum formæ habitusque notissimi sunt; his igitur uti debuit poeta ad declarandum id, quod per se sensibus legentis subjici satis clare non poterat. Infra autem Venus, ne dea crederetur, recte se Tyriam aliquam puellam simulare poterat, cum jam expositura esset, qui essent, qui hæc loca incolerent. Threissa, Opãoσa, Opñoσa, Ophiosa ut Opà, Opni.—317. al.Arpalyce. Harpalice. Sed est Apraλúnn. Mox vulgo legebatur Hebrum; at Eurum Rutgersii, Huetii aliorumque (v. Cuningam. ad h. 1.) emendatio est, obvia sane et in quam quilibet facile incidat. Docte de ea egit Burm. ad h. 1. cf. Bentl. ad Horat. I Carm. 25, 20, ubi recte Euro Hebrus cessit; etiam nuper in Epit. Iliad. 737 ap. Wernsdorf. In nostro loco Hebrus defendi potest usu poetarum comparandi motus cur

que instructæ. Itaque ad communem potius puellarum Lacænarum habitum erit referendum, cum militaria opera tractarent, atque ideo brevibus tunicis, iisque ad femur usque dissutis, uterentur,

ut nudum femur in incessu appareret (unde pavounpides Spartanæ puellæ; qua de re loc. class. Plutarch. in Lycurgo p. 76. F. Eurip. Andromache 596 sqq., ubi v. Barnes. et hic Cerdam. Pollux VII, 55. adde Clem. Alex. II, Pædag. 10). Hic tamen, idque observatione dignum, ab eo potissimum Spartana virgo designatur, quod arcum cum sagittis gerit; et probabile fit, puellas Spartanas venationibus quoque operam dedisse. Nam coma soluta ad eas non spectat; si vel Horatium memineris in comtum Lacænæ more comam religata nodum II, Carm. 11, 23 (quem locum intactum esse

relinquendum putamus). — vel (talis virginis) qualis fatigat (est, cum fatigat) equos, equo incedit: quod proprium Amazonibus. Threissa Harpalyce. Si omnino puella Thressa memoraretur, de Amazone hæc acciperem: cf. inf. ad lib. XI, 659. Idem sequerer, si de Harpalyce Amazone mihi constaret. Tradita tamen de Amazonibus fuere multa, quæ nunc accurate non tenemus. Ceteroqui Hapalyces in vetustis fabulis notum nomen. Alia est ab Iphiclo spreta, a qua cantilena Harpalice dicta. Ex Aristoxeni ὑπομνήμασι narrat Athenæus XIV, 3 p. 619. F. Alia Clymeni filia, de qua ex Euphorione Parthenius Erotic. c. 13 narrat. Hic tertia, paullo notior illa ceteris, Harpalyci, Amymnæorum (ita legendum, sic Amymnos Epiri memorat Steph. Byz.) Thraciæ regis filia, quæ in silvis

Namque humeris de more habilem suspenderat arcum
Venatrix, dederatque comam diffundere ventis ;
Nuda genu, nodoque sinus conlecta fluentis.

320

susque celeritatem cum fluviorum impetu. Neque obstat, quod Hebrum nonnulli leni et placido flumine procedere tradunt; poetarum enim non semper est in his summa snbtilitas. v. Burm. ad Valer. Fl. V, 180. Assumi quoque in indicium animi potest: venari Harpalycen ad ripas Hebri; itaque eam secundum amnem decurrere velociorem ipso amne. Eurum tamen toti comparationis consilio accommodatiorem esse, negari nequit; nec satis in fluvium, etiam rapidissimum, cadit fuga, volucer, præverti; at de ventis hæc verba sunt sollennia. Itaque, Brunckii quoque V. C. exemplo, Eurum reduxi. Inf. VIII, 223 fugit ilicet ocyor Euro. 319. comam Heins. ex scriptis, ut magis poeticum; et sic omnes meliores, etiam Pieriani. Al. comas. defundere Sprot. et Rottend. pr. dispergère Leid. un. ex gloss.

educta venatibus et cursibus sese. duraverat. De ea v. h. 1. Serv. et Hygin. f. 193. Ea nunc v. 317. ventos cursus velocitate superat. fuga, quyn, fugere, quy, sollennia poetis de cursu celeri.

318. De more, qui venantum mos esse solet. Vulgaris fuisset oratio: more venatricis. habilem

arcum, qui facile haberi, tractari, potest; papóra. cf. inf. ad IX, 365. h. 1. levis, ut Valer. Fl. III, 523 levis omnibus arcus: I, 109 Tela puer faciles que humeris gaudentibus arcus Gestat Hylas. Sane alias habile telum potest et de magno gravique dici, si scilicet is, qui gerit, sit robustior, v. c. de Æneæ clipeo Æn. XII, 432. cf. ad Tibull. I, 9, 7 ct Burm. ad Ovid. II Met. 531. 319. dederat ventis comam diffundere, Swxev ανέμοις φέρεσθαι, h. e. ὥστε φέρεσθαι, diffundendam; scilicet comam solutam habebat. Amplificavit hæc, ut solet, Claudianus de R.

[ocr errors]

P. 30 sqq. - 320. Nuda genu,

adeoque succincta, ut venatrix; v. ad Callim. in Dian. v. 11, ubi v. Spanhem., et ad Oppian. I Cyneg.

97, cothurno tamen suras revinc

ta, ut v. 337 subjicitur. Talis Atalanta effingitur ap. Philostr. jun. 15. p. 887 Sinum collegerat

nodo; possis intelligere fibulam ut inf. IV, 139 aurea purpuream subnectit fibula vestem, ubi cf. not., et de Charonte VI, 301 Sordidus ex humeris nodo dependet amictus; et Claudian. de R. P. 40 Collecta teneri nodantur iaspide vestes. Sed fibula sinum non colligit in pectore, nec in tunica; nam, si bene meminimus, fibulæ in humeris, non in pectore, usus in tunica est. Nec in chlamyde et aliis vestibus tunicæ superinjectis, talem fibulæ usum memini; sed subjectum pectori est cingulum. Occurrunt quidem feminarum signa, in quibus palla medio corpori circumjecta nodo ex pallæ oris facto collecta est; at in tunica hoc fieri nequiit. Igitur melius de cingulo accipiemus. Cerda Livii Andronici notos versus apud Terentian. Maur. pag. 2426 Grammat. Putsch. poetæ oculos fuisse suspicabatur: Et jam purpureo suras include cothurno, Balteus et revocet volucres in pectore sinus. Scilicet No

ante

[ocr errors]

Ac prior, Heus, inquit, juvenes, monstrate mearum
Vidistis si quam hic errantem forte sororum,
Subcinctam pharetra et maculosæ tegmine lyncis,
Aut spumantis apri cursum clamore prementem.

Sic Venus; et Veneris contra sic filius orsus:
Nulla tuarum audita mihi neque visa sororum,
O, quam te memorem? virgo; namque haud tibi voltus
Mortalis, nec vox hominem sonat; o, dea certe;
An Phoebi soror? an Nympharum sanguinis una?

325

321. Et prior. At prior. Ac prius in al. inquit, nobis m. Goth. sec. 322. Si quam hortantem Zulich. 323. pharetram habebant codd. Prisciani tempore et sie Hamb. sec. et aliquot Pieriani. Ita scribendum etiam esset tegmina, ut Gudian. a m. pr. maculoso Mentel. pr. aut m. Menag. pr. 325. at Serv. et edd. Ald. Junt. Scilicet erat ea vulgaris lectio, quam Pierius e codd. consensu emendavit. sic f. inquit sec. Hamb. quod meliorem sonum facit, addit Burm. nisi forte infit præstat. 326. mihi est Franc. nec Goth. pr. 327. O quid te ed. Ven. voltus e Gudiano. cultus Hamb. sec. Interpunctionem horum versuum mutavi. 328. vox hominum Gud. a m. pr. cum al. neque vox un. Moret. Aul- aut vet, exempla ap. Pier. it. Oudart. et Bigot. præstat an-an. Sed, si ac

-

dus omnino pro quovis vinculo. 321. Quo sermone ac lingua hic in Africa oris, Venus et mox Dido, et sic alii in Sicilia et Italia, cum Enea uti potuerint, ut, quæ dicerent, ab hoc, Trojano homine, intelligi possent, aliena a poesi epica est quæstio, ne dicam inepta. Omnem enim ejus vim, ́illecebras et gratam fraudem interciperet talis subtilitas. Conventum est inter poetam et lectorem tacite in hoc, ut communi sermone inter se uti putentur Trojani et Achivi et sic porro. Semel monuisse satis est. - 323. Succinctam pharetra, ut gladio, ferro, succinctum dicimus: scilicet, modo vestis succingitur adducta, sed succingere est interdum instruere ita, ut cinctus ope adjungamus rem. Pharetra autem humeris pendet cingulo vincta.

[ocr errors]

-329.

Apud Homerum est ἀμφὶ vel περὶ

-

- ἐβάλετο ξίφος simili more. tegmen lincis vid. ad v. 275. — 324. Georg. III, 413 montisque per altos Ingentem clamore premes ad retia cervum. Hic etiam doctius pro apro, cursum apri premere, insequi.

327 sqq. Lineas horum versuum videas in Odyss. ?, 141 sqq. 149 sqq., Ulysses in ignota terra Nausicaam simili modo alloquitur ; et Nausicaa respondet fere v. 192 sqq. ut Venus v.338. Adde Odyss. , 376 sq., ubi Menelaus cum Idothea sermonem habet. cf. Hymn. in Vener. 92 sqq. 107 sqq. et Apollon. IV, 1411 sqq. Imitatus est usque ad fastidium copiosus Statius IV, 746 sqq. cf. mox ad 334.

328. Nec tibi vox humana est. homo pro abstracto: humanum quid. 329. sanguinis, e genere

[ocr errors]

Sis felix, nostrumque leves, quæcumque, laborem:
Et, quo sub cœlo tandem, quibus orbis in oris
Jactemur, doceas. Ignari hominumque locorumque
Erramus, vento huc et vastis fluctibus acti.

Multa tibi ante aras nostra cadet hostia dextra.

330

Tum Venus: Haud equidem tali me dignor honore; 335 Virginibus Tyriis mos est gestare pharetram, Purpureoque alte suras vincire cothurno.

Punica regna vides, Tyrios, et Agenoris urbem.
Sed fines Libyci, genus intractabile bello.

[ocr errors]

curatius interpungas: An P. soror? an N. s. una? non vero : an P. soror, an. Non enim est pro utrum an; sed sunt duæ diversæ interrogationnes. · 330. quemcunque Hamb. sec. et Parrhas. 331. et quo sub tandem cœlo. Parrhas. 332. jactamur Leid. locorum et locumque nonnulli. 333. et vastis Heins. e libris, suadente jam Pierio. antea vastis et, ut multi boni codd. cum Romano, quos v. ap. Cuningam. item, omnes Gothani. · 335. tum Heins. e scriptis. v.

tunc.

337. que abest a Reg. altæ Gu338. urbes Medic. a m. p.—33g.

336. pharetras Bigot. et Exc. Burm. dian. aptare Servius citat ad Ecl. VII, 32. sunt fines L. Bigot. Libyci fines Dorvill. fines Libye Goth. tert. et Guelpherb.

Nympharum una. -330. Sis felix, xaîpe Ded. ïandı, sis propitia. Ecl. V, 75. Sis bonus o felixque tuis. petitum ab auspiciis et ominibus. quæcunque, qualiscunque dea es, nostris malis succurre, docendo, sub qua parte cœli etc. - 332. jactemur, versemur; nam et hoc exilius erat et mox erramus pro sumus. Hæc et similia nisi observaveris, poetici sermonis vim et indolem non assequeris. Ceterum Odyss. 7. 183 sqq. Telemachus Ulyssem a Minerva augustiore forma ac corporis specie ornatum, tanquam deum aliquem, alloquitur simili fere oratione. Neque dissimile Alcinoi dictum Ulyssisque responsio Od. n 199 sqq.

[ocr errors]

208 sqq. 335. Tali honore, ex v. antec. int. hostia, sacrificio. Vult enim mortalis virgo videri, non dea. -

337. Ad venantum habitum spectat cothurnus. Res nota; ne a sentibus et filibicus læderentur crura. Versus ex Livio Andronico adumbratus: Sed jam purpureo suras include cothurno. cf. sup. Ecl. VII, 32.

338. Agenoris urbem; a progenie Agenoris conditam, quem Græcorum mythi (v. Apollod. II, 1, 4. III, 1, 1) Phoenicum conditorem, ex Ægypto oriundum, et ejus posteros Sidonis reges faciunt, non Tyri, quæ multo serius et floruit et Græcis innotuit. Sidonii Tyron urbem ante annum Trojanæ cladis condiderunt, Justin. XVIII, 3. Noli itaque mirari, Sidonem, non Tyrum, Homero memorari. -339. Sed fines Libyci sunt, h. e solum est Libyæ pars ; (fines sæpe pro ipsa regione, vide vel Burm.) simulque fines pro

« PreviousContinue »