Bibliotheca Classica Latina sive Collectio Auctorum Classicorum Latinorum ...: cum notis et indicibus, Volume 127

Front Cover
Lemaire, 1819
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Contents

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 69 - ... 80 haec ubi dicta, cavum conversa cuspide montem inpulit in latus : ac venti velut agmine facto, qua data porta, ruunt et terras turbine perflant. incubuere mari, totumque a sedibus imis una Eurusque Notusque ruunt creberque procellis Africus, et vastos volvunt ad litora fluctus.
Page 128 - Non nos aut ferro Libycos populare penates Venimus, aut raptas ad litora vertere prsedas : Non ea vis animo, nec tanta superbia victis. Est locus, Hesperiam Graii cognomine dicunt, Terra antiqua, potens armis atque ubere glebse : Œnotri coluere viri ; nunc fama, minores Italiam dixisse ducis de nomine gentem.
Page 203 - Infandum, regina, iubes renovare dolorem, Troianas ut opes et lamentabile regnum eruerint Danai, quaeque ipse miserrima vidi 5 et quorum pars magna fui. Quis talia fando Myrmidonum Dolopumve aut duri miles Ulixi temperet a lacrimis? Et iam nox umida caelo praecipitat suadentque cadentia sidera somnos.
Page 273 - Ter conatus ibi collo dare bracchia circum, Ter frustra comprensa manus effugit imago, Par levibus ventis volucrique simillima somno.
Page 115 - Miratur molem Aeneas, magalia quondam, Miratur portas strepitumque et strata viarum. Instant ardentes Tyrii, pars ducere muros Molirique arcem et manibus subvolvere saxa, Pars optare locum tecto et concludere sulco ; 415 Jura magistratusque legunt sanctumque senatum ; Hie portus alii effodiunt : hie alta theatri Fundamenta locant alii, immanesque columnas Rupibus excidunt, scenis decora alta futuris.
Page 497 - ... dixit vaginaque eripit ensem fulmineum strictoque ferit retinacula ferro. 580 idem omnis simul ardor habet, rapiuntque ruuntque ; litora deseruere, latet sub classibus aequor, adnixi torquent spumas et caerula verrunt. Et iam prima novo spargebat lumine terras Tithoni croceum linquens Aurora cubile.
Page 453 - Enceladoque sororem progenuit pedibus celerem et pernicibus alis, 180 monstrum horrendum, ingens, cui quot sunt corpore plumae, tot vigiles oculi subter (mirabile dictu), tot linguae, totidem ora sonant, tot subrigit auris.
Page 166 - Vicit hiemps ; laxis laterum compagibus omnes Accipiunt inimicum imbrem rimisque fatiscunt. Interea magno misceri murmure pontum Emissamque hiemem sensit Neptunus et imis 125 Stagna refusa vadis, graviter commotus ; et alto Prospiciens summa placidum caput extulit unda.
Page 465 - Troia per undosum peteretur classibus aequor ? Mene fugis ? Per ego has lacrimas dextramque tuam te, Quando aliud mihi iam miserae nihil ipsa reliqui, Per connubia nostra, per inceptos Hymenaeos, Si bene quid de te merui, fuit aut tibi quidquam Dulce meum : miserere domus labentis, et istam, Oro, si quis adhuc precibus locus, exue mentem.
Page 370 - Charybdis obsidet, atque imo barathri ter gurgite vastos sorbet in abruptum fluctus rursusque sub auras erigit alternos, et sidera verberat unda. at Scyllam caecis cohibet spelunca latebris 425 ora exsertantem et navis in saxa trahentem. prima hominis facies et pulchro pectore virgo pube tenus, postrema immani corpore pistrix, delphinum caudas utero commissa luporum.

Bibliographic information