Page images
PDF
EPUB

OPERA OMNIA

EX EDITIONE HEYNIANA

CUM NOTIS ET INTERPRETATIONE

IN USUM DELPHINI

VARIIS LECTIONIBUS

NOTIS VARIORUM

EXCURSIBUS HEYNIANIS

RECENSU EDITIONUM ET CODICUM

ET

INDICE LOCUPLETISSIMO

ACCURATE RECENSITA.

VOLUMEN TERTIUM.

F

LONDINI:

CURANTE ET IMPRIMENTE A. J. VALPY, A. M

1819.

[blocks in formation]

TURNUS ut infractos adverso Marte Latinos
Defecisse videt, sua nunc promissa reposci,
Se signari oculis: ultro implacabilis ardet,
Attollitque animos. Poenorum qualis in arvis,
Saucius ille gravi venantum vulnere pectus,
Tum demum movet arma leo, gaudetque comantes
Excutiens cervice toros, fixumque latronis
Impavidus frangit telum, et fremit ore cruento:
Haud secus accenso gliscit violentia Turno.
Tum sic affatur regem, atque ita turbidus infit:
Nulla mora in Turno; nihil est quod dicta retractent

5

10

Turnus, cum videt Latinos fractos bello infelici abjecisse animum, fidem suorum promissorum jam repeti, se designari oculis: sponte etiam implacabilis irascitur, et erigit animum. Qualis leo aliquis, in agris Afrorum, sauciatus secundum pectus duro vulnere venatorum, tunc denique exerit vires suas, et lætatur commovens toros jubatos colli, et interritus abrumpit jaculum venatoris infixum sibi, et frendet ore sanguinolento: non aliter ira crescit Turno inflammato. Tunc sic alloquitur regem, et turbulentus ita incipit: Nulla est dilatio in Turno: nihil est cur segnes Tro

3. oculos Medic. a m. pr.—4. Attollit se alter Menag.—5. v. v. corpus alter Hamburg.-6. movet ora pr. Menag. comata Zulich.-7. Excutiet Mentel. a m. pr., unde Heins. conj. Excutier c. t. Tum f. Latinos Parrhas. Latinis Goth. tert.-8. fregit Franc.-9. adverso g. Parrhas. gliscet Medic.-11. quo dicta Parrhas. donar. Sprot. retardent Zulich. a m. pr. Servius ad v. 13 “ Quidam sane a Nulla mora in Turno usque ad pepigere recusent jungunt: ne, si distinctio intercesserit, languescat sententiæ color." Nimis subtiliter; cum

NOTE

1 Infractos] Vox raro negans, sæpius affirmans, ut jam monuimus Æn. v. 784. et probat multis Erythræus in Indice. Hic affirmat.

2 Promissa] Quibus ad singulare cum Ænea prælium se obstrinxerat, En. x. 434.

4 Panorum] Afrorum circa Carthaginem; qui sic dicti sunt, quasi Phoeni, quia e Phoenicia cum Didone profecti. Æn. IV. in argumento.

5 Ille, &c.] Magnus aliquis leo: et sic, ille, sæpe abundat in comparationibus, Æn. x. 707.

6 Movet arma leo] Arma, sunt uni

[blocks in formation]

Ignavi Æneadæ; nec, quæ pepigere, recusent.
Congredior. Fer sacra, pater, et concipe foedus.
Aut hac Dardanium dextra sub Tartara mittam,
Desertorem Asia (sedeant spectentque Latini),
Et solus ferro crimen commune refellam :
Aut habeat victos; cedat Lavinia conjux.

Olli sedato respondit corde Latinus :

O præstans animi juvenis, quantum ipse feroci

15

jani revocent sua verba, et abnuant facere ea de quibus convenerunt. Descendo ad pugnam: offer sacrificia, o pater, et fac fœdus. Vel hac manu dextera mittam ad Inferos Trojanum profugum ex Asia, et solus refutabo ense criminationem communem nobis omnibus (Latini quiescant et aspiciant me), vel Trojanus possideat nos victos, et Lavinia detur ei uxor. Latinus respondit ei tranquillo animo: O juvenis,

duo membra intercedant: nihil est...nec est quod recusent.—12. nec quod pepig. Bigot. nec quid Goth. tert.-13. tu c. f. Oudart. consere Vratisl. fidus Goth. tert.-14. Aut fac Goth. tert.-16. crimen ferro pr. Voss. Parrhas. cum Rom., quod admisit Cuningham. repellam idem cum Leid. et Hugen, et a m. sec. fragm. Ms. Helmstad. in Annal. litt. 1783, p. 195.-17. victos et victor agnoscit Jul. Sabinus. victor quatuor Heinsii, unde ille conj. Aut abeat victor: et erat hoc manifeste scriptum in Vratisl. et ed. pr. Burm. Alludunt Zulich. quique abeat victor a m. pr. abeat Goth. tert. Sed hæc ipsa aspirationis omissio mutationi Toù victos in victor locum fecisse videtur. Habet utique majorem vim et Turni ferocia magis consentaneum est: aut habeat victos sc. nos: sim pro victo; cedat Lavinia conjux. cedatque Lavinia pars codd. Pierian., forte eorum ausu, qui primam correptam mallent in Lavinia. cf. sup. ad lib. VII, 359. Laurentia conjux Franc.-19. quoniam ipse f. aliquot Pier.,

NOTÆ

13 Fer sacra...concipe fœdus] Ad ejusmodi fœdera, adhibebantur sacrificia et verba concepta, id est, certa solenniaque infra 169.

14 Tartara] Inferorum pars est infima, Æn. vi. 134.

15 Asia] Phrygiæ, sive Troadis, quæ est in minore Asia, Æn. 1. 385.

19 O præstans, &c.] ORATIO Latini, qua conatur Turnum a spe conjugii et singulari certamine au pacem revocare: ostenditque 1. Affinitatem illam Turni cum Latino esse inutilem, cum regnum utriusque satis absque illa virium conjunctione potens sit; cum sint urbes multa Turno, divitiæ

pariter atque animus et fortitudo Latini populis, virgines in Latio plurimæ quas Turnus uxores optare possit. II. Esse illicitam, quippe a Diis probibitam. En. VII. 95. III. Esse perniciosam, siquidem ex quo, Turni causa, Deorum voluntati obstitit, calamitatibus innumeris utraque gens oppressa est. IV. Si, inquit, te occiso socium Æneam excepturus sum: quidni potius te salvo? v. Objicit sibi odia Rutulorum ob periculum Turni: Turno ipsi solicitudinem doloremque Dauni patris, belli varios eventus, &c. De Latio et Laurento, En. vii. 54. 63.

« PreviousContinue »